af Ælnoth (1100)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

De obitu Swenomagni regis et prouectione Haraldi regis.

Inclitus ergo Svegnomagnus rex, nationibus circumquaque uersus regni sui gentes pacificatis, dominicisque edibus tum proprię religiositatis industria in locis precipuis quampluribus eminenter extructis, tum ab aliis pridem perfectis ac per semet regalibus donis decenter adornatis et tam pontificibus quam et religiosi cultus ministris amplificatis, ipse tandem humanę conuersationis usum deserens atque secretum longeuę pausationis ingrediens regni sui heredibus non tam regalium opulentiam gazarum quam et regnandi securitatem pace undique effecta reliquit, eisque paternarum uirtutum prudentiam gnauiter imitandam operum monimentis deseruit.

Sed regiis inter se tyronibus, Haroldo scilicet et Cnutone, iamiamque Canuto nominando, de principatus iure dissidentibus Haroldus, quia et natu anterior et gestu uidebatur modestior, totius gentis electione in regnum asciscitur et, ut felix diu uiuat, princeps Dacie proclamatur. Quod acerrimus Cnuto licet moleste ferret, fraternę tamen potius duxit irę cedere quam secundum Thebanos quondam regios pueros sempiterni rogi incendijs ob regnandi libidinem sese fratremque concertando admittere. Diuinitatis enim sibi affuturum inscius expectabat auxilium, per quod se postmodum tam eminenti gloria ignorabat sublimandum.

Ipse autem dominus deus noster, qui in altis habitans humilia respicit et alta a longe cognoscit, tempora exaltationis electi sui in posterum reseruabat, quem non solum temporali uerum sempiterno honorandum imperio delegabat. Ut uero proposita persequamur, Haroldus patrium nactus imperium populi uotis admodum fauere eisque leges et iura non tam, quę uellent, eligere, immo, quę uel quales elegissent, posteris seruandas regali studebat auctoritate decernere.

Unde leges ab eo sancitas Dani usque in hodiernum ab electis et eligendis sibi regibus expetunt, eumque ueluti pacis ac libertatis publicę prouisorem pro concessis ab eo legibus laude et fauoribus extollunt. Sed et ipso regni sui anno sexto patria uia egresso, locus eum celebris, qui Vallis uilla (id est: Dalbuj Danica lingua) dicitur, futurę resurrectioni reseruandum excepit et exceptum terrę matri religiosis prosecutum exequiis commendauit.