af Ælnoth (1100)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Crescente ergo in seruo dei et uero rege (quia deo seruire regnare et uiciis imperare dominari est) diuini respectu timoris, actus et ignorantias pristinas ac delicta iuuentutis suę sollerti examinatione discutiens sibique coherentibus religiosis uiris, tunc quidem regalis curię capellanis, nunc autem pontificibus uenerandis, Geroldo scilicet et Arnoldo, uerę et sincerę confessionis humilitate adaperiens deuotionis suę affectum ita diuinę subiciebat clementię, ut, quod quibusdam incredibile uidebitur, corporalis etiam uindictę plagas, ipsis solis, deo teste eiusque secretorum consciis, ab eis sibi inferri non renueret.

Audierat enim et audiens intellexerat, quia, quanto magis caro exterior attereretur, eo amplius spiritus interior releuaretur. Et cum, qui Christi esse desiderant, carnem suam cum uiciis et concupiscentiis crucifigere non perhorrescant, sollempnibus etiam et priuatis ieiuniorum diebus sextaque sabbati mensę regali assidens, cum a conuiuantibus uino seu melle mixtis uti putaretur liquoribus, ministris solum fidis cum occultorum inspectore scientibus pura utebatur aqua, regaliumque deliciarum dapibus, ori tantum appositis delatisque, partim circumsedentibus partim pauperibus distributis atque transmissis ipse pane sicco, sale apposito, corpus deliciis assuetum non tam sustentabat quam et his non ad sufficientiam sumptis cruciabat.

Opera enim sua non in platearum occursibus propalari sed ab inuestigatore cordium desiderabat approbari, ut nesciret sinistra, quid faceret dextera; quia non inde laudis humane fauorem sed patris in abscondito uidentis prestolabatur remunerationem.