His ergo pietatis inimicus et uirtutis atque ueritatis hostis irritatus, dum per hęc numerum sibi obsequentium iam iamque imminuendum pertimescit, diuersarum insidiarum prestigia discurrit; utque tantę religionis tempora perturbet et populum iam tandem per deuoti ducis sollerciam deo quam maxime subiciendum suę potius malignitatis faucibus degluciat, machinas astuciarum intendens ut leo rugiens circuit, quem deuoret, inquirens.
Et iam, ueluti quondam pontifices ac phariseos legisque magistros in ipsum ueritatis auctorem ueneno inuidię incitarat, per quos uulgi simplicitas ad condempnandum uite opificem instigaretur, sic et natu quosque maiores et ui preminentes, facundia etiam ac audacia ad fas nefasque promtiores aduersum religiosum principem iniquitatis antiquę stimulis incitat, incitando inflammat, inflammando ad omne nefas pronos et promptos inclinat, atque, ut uiri iusti memoriam solo exterminent, nobiles ignobilesque instigatione non insolita prouocando adarmat.
Unde omnis pene terrę uulgus ueneno iniquitatis eius infectus et laqueis malicię illius irretitus ad omne scelus preparatur; et auerso sensu uultuque in terram demisso summa inspicere deuitant, ne a malicię semitis iter auertant, quo eorum participes efficiantur, quos sapientia diuina deum a se recedere compellere protestatur.