af Ælnoth (1100)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Pontus ergo cornicus dicitur, ubi omnis multitudo iniquitatis animo uenenato et brachio armato adunatur et tam nocturnis quam et diurnis conciliabulis religioso principi insidiatur, unanimes instituentes, ut aut illum finibus suis exturbent uel, quod dictu nefas est, a regione uiuentium exterminent. Statuto autem die rex cum suis multitudinem conuentus illorum spectaturus aggreditur, et cognita uoluntatis eorum obstinacia rem pertractaturus ad suos reuertitur.

Sed ibidem perpaucis, quę proposuerat, ob insolentiam insanientium dispositis, furorem adunatę et conspiratę multitudinis mitigare cupiens et de se suisque prospiciens, secundum illud dominicum preceptum: 'Si uos persecuti fuerint in ciuitate una, fugite in aliam' loco cedendum instituit et, ne maior tumultus fieret, quietius abire constituit.