Locus igitur celeberrimus medio fere Iucię orbe consistit, qui seu ob sui eminentiam, siue ob antiquorum inibi sacrificiorum uel preliorum frequentiam uel ob idoli ibidem quondam opinatissimi, qui Wig dicebatur, memoriam Wigbergis (ueluti 'Wigi excelsum' aut 'belli mons' seu 'sacrificationis') lingua Danica nuncupatur, ubi ex totis Iucię partibus quamsepius non minima multitudo tam de causis communibus tractatura quam et de legum ueritate siue firmitate discutienda simul et stabilienda conuenit; et quod ibi communi consensu aggregatę multitudinis statutum fuerit, non impune uspiam in Iucię partibus irritum fieri ualebit.
Huc ergo insignissimus heros cum satellite superstite deueniens, dum inibi, si quempiam fidem retinentem inueniat, inquirit, non modo non inuenit, immo etiam ibi insidiarum laqueos obpositos intendit. Aquilonale namque uulgus, ut supra commemorauimus, furiis infernalibus actum, quod sceleris huius auctor et exordium fuisse dinoscitur, iam uesanię suę signa circumquaque denunciando efflauerat et principi religioso effugii locum nusquam relinquebat.
Et, heu, cum uulpibus auxilii fouea pateat et aues consortes sibi nidos requirant, filio hominis (id est: Ihesu Christo) famulantes, ubi caput reclinent, non habent. Ex hinc portum fluminis, qui Sle dicitur, cum suis absque tumultu adiit, nautico itinere cum fesso iam per terras comite Pheoniam profecturus.