Regis ergo aduentu diuulgato, ut, quod diuina disponebat prouidentia, non serius efficeretur, nocturnis simul et diurnis intercursoribus circumquaque transmissis multitudo uulgi coadunata iniquitatis aggregat consilia et, ut suis etiam principem religiosum finibus exturbent seu, quod dictu scelus est, uitę exortem efficiant, omni condicit instantia. Ipse autem ad locum precipuum, utpote certaminis, triumphi et repausationis suę, qui Othenswi dicitur, cum Erico fratre suo, rege postmodum gloriosissimo, et Suegnone inclito, Benedicto quoque, laboris atque certaminis consorte, curialibus secum comitantibus proficiscitur, rerum ibidem euentum prestolaturus et, quid de suis consilii admitteret, tractaturus.
Sediciosa uero multitudo in dies adaugetur et non tam internuncios quam et exploratores curię regali intermittit regiaque undecumque sciscitatur consilia et ad eum cum suo comitatu deiciendum omni decertat instantia. Cuius seditionis uti princeps et fraudis commentor Pipero dictus, inter eos insignissimus, astutus ingenio, facundus eloquio, principem innocentem fraudulenter adit et, ut fidem fraudibus prebeat, legionis insensatę furibunda non occultat condicta, quę tamen per se quam plurima proponendo haud minime depromit attenuanda. Mensę igitur regali et regi proximus assidens (secundum illud Dauiticum: 'qui edebat panem meum, magnificauit aduersum me supplantationem'),
regiis tandem non modo dapibus farcitus et poculo debriatus quam et muneribus honoratus, ueluti magistro ueritatis, Iudę proditori intinctum panem porrigendo dicenti: 'quod facis, fac citius', religioso duci pacis osculo ficto et uenenato corde tradito, sicut ille lucis auctorem et pietatis eruditorem phariseis sumptis argenteis uendidit, sic et iste luce diei relicta (id est: fidei probitate deiecta), infidelitatis tenebris illaqueatus, ut nox nocti non scientiam sed insipientiam indicaturus hostilibus cateruis occurrit et, quę a rege perceperat, non pandendo sed peruertendo denunciat et, qua eum fraude circumueniant, perorat.
Eheu te miserum, infrunitum, uecordem, mente captiuum! Incassum impietatis aggregas exercitum, cum ad detestationis tuę adaugendum obprobrium, quem cum consortibus tuis persequeris, latius iam per orbem efficies celeberrimum. Cuius enim paulo ante etiam conuiua extiteras, eius nunc proditor uitę fieri non erubescebas! Cur ergo, crudelissime, tetro et inuiso tuis assistenti dextris inimico crucis signaculum non opponebas? cur arma tuis iam humeris superimminentia non preuidebas? Et si te ab scelere nec conuiuii participati benignitas nec muneris collati dignitas reuocabat, cur perhennis infamia et dedecus sempiternum ob ineffabile nefas animo, utpote industri et sagaci, non occurrebat?
Distensis etenim adhuc poculo uisceribus et ueluti sanguinolentis obtutibus necdum consumpta digesseras et iam, quibus conuiuam pium persecutoribus traderes, aduocabas. O te impudicum, pietate et probitate priuatum, orbis uniuersi acclamatione detestandum et Stigiis solum umbris ac Cerberi faucibus dignissime deputandum! O te infelicissimum! factus es Anna peior, Caipha deterior, Pilato crudelior!
Ille namque, Iudeis, ut Ihesus crucifigeretur, inclamantibus, accepta aqua non tam manus a sorde abluere quam simul et uoce et officio ab iusti sanguine immunem sese cupiebat efficere; tu uero, crudelitatis ferocitate actus et ueneno impietatis omnis malicię spiritu administrante debriatus, non modo imperiti uulgi insolentiam non compescebas, uerum ad malignitatis cęptum uelocius perficiendum exacuebas. Neque enim te ad hęc Cesaris terror incitabat, sed antiqui seductoris suggestio prouocabat, quem a scelere desuper residentis et ex alto cuncta prospicientis intuitus non reuocabat.
Nam sicut quondam domino Ihesu impius Iudas osculum prebendo Iudeis, quem comprehenderent, innotescebat, non impari modo populorum impetum tu aduersus dei hominem attrahebas. Quapropter, ut ille laqueo uita excessit, ita tu postmodum occupatus demone lingua mordicus abscisa spiritu scelestum cadauer deserente ad inferos pęnę consortem inquisiturus non immerito immitteris.