af Ælnoth (1100)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Duce igitur prestantissimo cum inuictissimis athletis infra sacras edes interempto, eodemque sacrario occisorum cruore non iam uiolato, immo iterato, ut credi fas est, consecrato, prophanorum cuneus non tam atria regalia quam et ipsa angulatim perscrutatur sacraria, dona aris nuper imposita diripiens et pridem admissa et habita longiusque conseruata non relinquens, ut, quę sacris distrahebant altaribus, ornandis inter se partirentur nuribus, ut illud propheticum etiam litteraliter impleretur: 'Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum'.

Dehinc regię sedis locum circumquaque curiose perlustrantes et, ne quis regię stirpis, utpote sceleris ultor, superstes relinqueretur, prouide precauere cupientes Benedictum, tam preciosi iam martyris quam et regis fratrem germanum collegamque certaminum, ab inuestigantibus adhuc superuiuere et quam proximo seruatum hospicio cognoscunt adesse. Quo precipiti cateruatim cursu irruentes et regium iuuenem inuentumuulneribus admodum saucium, quod dictu nefas est, pedibus extrahentes in medium impietatis suę conuenticulum admittunt, ut secundum apostoli dictum 'spectaculum mundo' mundique principis administratoribus efficeretur, et per eos omne ministerium iniquitatis perficeretur.

Cumque, quo modo uel quali eum morte perderent, pertractarent, iam, ueluti uenatoribus de raptu dissidentibus, membratim distractum etiam semiuiuum, ut nichil crudelitatis imperfectum relinquerent, lanceis alii nobile corpus terrę affigunt, quidam securibus, nonnulli gladiis impetunt; et, ut nullus prophani sceleris expers existeret, quod quisque manu proximum arripuerat, adiciunt et mille uulneribus uita exemptum ac minutatim per membra secatum relinquunt, atrocitatis suę infamiam cumulantes et orbi uniuerso sese detestabiles perpetuo efficientes.

Ut enim rex propheticus protestatur, 'corrupti sunt et abhominabiles facti sunt in studiis suis', quia 'non erat in eis bonum faciens' uel impie agentes cohercere satagens; sed ob immanitatem auaricię, crudelitatis simul et malicię ueluti 'sepulcrum patens erat guttur eorum; linguis' quippe 'dolose agebant, et uenenum aspidum sub labiis eorum'. Et quomodo 'os eorum maledictione et amaritudine plenum' non erat, qui, quos poterant, ad complicium sceleris sui inuitabant, et ipsi pessima queque et nefaria perficiebant?

'Ad effundendum' uero innocentem 'sanguinem' non tam 'pedes ueloces' quam et manus exhibent procaces, deum quidem cognoscentes, sed nec eius iudicia metuentes nec 'eum inuocare' curantes, sed, quos uenerari illo iubente ac metuere deberent, impię atrocitatis ingluuie 'ut escam panis deuorantes'. 'Auerterunt enim 'tam sensus quam et oculos, ne uiderent cęlum, et ne recordarentur iudiciorum iustorum'.

'Illic' quippe 'trepidauerunt timore, ubi non erat timor'; timentes namque, ne quempiam prauitatis suę superstitem correctorem relinquendo aut a deo superimpositę potestati obaudiendo uel subiecti manendo reliquis per circuitum nationibus ęquarentur ac per hoc quasi pristinę libertatis exortes efficerentur, dum nec diuinis institutis cedere nec regię potestati obtemperare uolunt, sed cęteris potiores et prestantiores audacia simul et contumacia conantur gentibus existere, deo execrabiles, orbi detestabiles, hominibus odibiles, omnibus uiliores et contemptibiles ob peracti sceleris immanitatem efficiuntur et ipsis summę ueritatis persecutoribus non impares adiudicantur.

Idcirco 'contricio et infelicitas in uiis eorum', quia 'a uia pacis' diuertentes et diuini respectus intuitum post terga, non pre optutibus, ponentes euangelicum scandalum inciderunt, pro eo quod uicia humanę prauitatis potius exequi quam relinquere maluerunt. Quis etenim illum falli posse hesitare presumat, qui seruum scientem uoluntatem domini sui et digna non facientem plagis uapulandum quam plurimis denunciat? Ex quo namque furoris sui rabiem uesana multitudo in principem religiosum euomuit, ager frugibus sterilis, prata attenuantur herbis, silua glandibus rara, unda piscibus infecunda permansit, pestis armenta consumpsit, homines morbus debilitat, fames aggrauat, nobiles ac locupletes attenuans, inbecilles exanimans, secundum illud Iheremię:

'Defecerunt in fame in capite platearum'; et alibi: 'Deuastata sunt horrea, dissipatę sunt apothecę'. Regionem quoque uniuersam hostium metu occupante sexus uterque ueluti iam iamque ingruentium aduersariorum aduentum in dies suspicando trepidat titubat, donec preciositas interempti signis declarata diuinis emicuit, et hostis uirtutum deperiit, princepsque pacificus elementis, ut fatear, colletantibus simulque fauentibus in regnum deo prouehente surrexit Sed hęc suis in locis plenius explicanda.