Venerabilis uero deo dilecti regis et prudentissima coniunx, inter pressuras imminentes animi nobilitatem uultu pretendens et de se situque suo admodum prospiciens, carissimi coniugis iam preciosa membra a strepitu incursantium hactenus persecutorum eripere et secum ad natiuos sibi terminos aduecta Gandauis scilicet, Blandiniensi cenobio apostolorum principi consecrato, honore decenti disponebat recondere. Omnibus igitur dispositis et oportunis ad hęc peragenda utensilibus adquisitis basilicam, in qua iam nuper humatus seruabatur, nocturna cum suis aggreditur, quę proposuerat, perficere et ad locum, ut autumabat, eminentiorem corpus nobile desiderans aduehere.
Liminibus itaque reseratis illisque introgressis, ante mediam fere noctis horam lux emissa cęlitus omnes ęcclesię angulos repleuit ac ueluti meridiani solis splendore tam atrium quam et uicina quęque clarissime perlustrauit. Metus quoque non minimus reginam uenerabilem comitesque ipsius perculit et, ne propositis insisterent, accrescentis splendoris ammiratione simul ac pauore detinuit.
Cuncta enim disponentis prouidentia, quę locum eundem preciositate martyrii eius insigniri decreuerat, patrocinio illius orbari talibus ostensis indiciis non sinebat. Porro regina prudentissima sagaci industria diuina perpendens magnalia, licet tanti coniugis mesta maneret discidio, tam perspicui tamen prodigii gratulatur indicio, iam se confidens aduocatum apud deum habere, cuius hoc sanctitatis signum intelligebat existere.
Diuinis itaque uirtutibus cedens et misericordię sempiternę, debitas
leta simul et anxia
Lacrimis quoque ibidem largiter profusis et gaudio merore mixto perfusa surrexit;
resalutatis,
presentia tandem, non mente, recessit.