Rex uero prudentissimus utilitati publicę prouidens legatis ad pontificem Romanum transmissis gestorum facta innotescit et, ut deuotioni fidelium auctoritate apostolica consulat, deposcit. Qui, episcopis per circuitum consistentibus aggregatis religiosique ordinis uiris uenerandis quam plurimis, omnibus sinodali more assidentibus et, quę dei sunt, tractantibus, silentio indicto, legatis, ut iussa denuncient ac simul legationis suę signa demonstrent, demandat.
Rerum igitur gestarum apicibus in palam prolatis atque perlectis, regiisque mandatis ab internunciis facunde peroratis, immensas omnipotenti grates exsoluunt, qui in diuersis mundi partibus electos suos glorificando manifestat; ac ita demum communi consilio et pari omnium decreto regem quondam gloriosum beatorum in cęlis iam martyrum ascisci decernunt collegio, cum martyrii gloria nominis etiam dignitate adaucta, ut, qui pridem ueluti uocabulo imperfecto et ligamine insoluto Cnut nuncupabatur, iam ob sensus caniciem et gestorum maturitatem ac pro eo quam maxime, quod iam in canone sanctorum connumerandus adiudicabatur, Canutus diceretur.
Sic enim quondam Abr[ah]ę cum deo fedus ineunti cum diuinę familiaritatis participio uocabuli adaugetur edictio, ut, qui hactenus deo cognitus fide probabilis habebatur, ex hoc etiam inter homines rerum gestarum exercitio et generis et nominis amplificatione gloriosior ac magnificentior haberetur. Et pulchre martyr preciosus ac deo dilectus Canutus ad instar Abrahę uocabuli amplificatione insignitur, qui eiusdem Abrahę sinu exceptus ęternę quietis felicitate perfrui signis euidentibus approbatur.