Legati ergo pontificali auctoritate roborati et tantorum ac tot illustrium uirorum testimonio pariter confortati, beatissimi Petri sanctorumque patrociniis, prout desiderauerant, adoratis, honoratis et exoratis, atque a pontifice mandatis glorioso regi deferendis exceptis, apostolica tandem benedictione condonata, Ausonię terminos letabundi excedunt, beati iam indubitanter Canuti meritis prosequentibus ac prosperam illis iter ubique conseruantibus. Desideratas autem Dacię partes ingressi et, quousque ad propria deuenirent, a singulis affectuose ubicumque suscepti, regiam maiestatem uultibus honorantes et ore salutantes, apostolicę benedictionis uerba intimant, mandata denunciant et, quę de impositis responsa perceperint, letabundi perorant.
Super quę magnificentissimus heros habundantissime exhilaratus, magnates quique letificati, pontifices cum clero gratulati, plebs uniuersa ueluti nouę pacis annunciatoribus aduenientibus summa exultatione congaudet, uniuersorum opificem deuotione extollens assidua, qui etiam in remotis orbis partibus talia suis fidelibus patrocinia diuina prouidit clementia. Exhinc deiecta et confusa incredulitate infidelium et erecta atque adaucta religiositate fidelium basilicę eius dicandę martyrio construuntur, predia condonantur, usibus apta sacris adhibentur, ut, quemadmodum ad necem principis religiosi pari conspirauerant consilio, ita iam communi uniuersorum locis in singulis deuotionis frequentaretur obsequio.