af Ælnoth (1100)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Relatu quoque uirtutum ipsius ac apostolicę exinde confirmationis corroboratione latius peruolitante, non modo e uicino, uerum ex regionibus circumiacentibus nobilium sicut et populi annuatim innumera concurrit multitudo, deuotionis suę quique signa deferentes eiusque suffragia fideliter deposcentes. Regina etiam Ethela prudentissima, eius hactenus, ut pretulimus, coniunx nobilissima, iam ultra Italię terminos Rogeri, Appuliensium ducis illustrissimi, thalami comes effecta, tantis et adeo desideratis de carissimo quondam coniuge rumoribus auditis superno bonorum auctori debita referens, preciosa dilecti sui pignora preciosis transmissis donis adornat,

ut, cui hic coniugii pudici affectu decenter inheserat, eum iam a seculo sequestratum ac superis associatum et mente recoleret et, quem presentia non poterat, muneribus transmissis decentibus honoraret. Unde ex collatis et conseruatis regis imperio et reuerendi eiusdem sedis pontificis Hubaldi consilio simul et amminiculo

ossibus arca sacris insigni scemate † facta
conficitur, puro nitidi fuluique metallo,
ceruleis, croceis pulchre decorata lapillis,
quo possent sancti iam pignora sancta recondi.