af Sven Aggesen (1185)   Redaktion: M.Cl. Gertz (1917)  
forrige næste

Interea regina per vniuersum regnum mandauit [edict.] | edictum, vt totius regni vniuerso populo corrogato vna <prope Slesuik> conueniant, vt ipsi omnes, quorum in regno essent domicilia, proprijs satagant manibus elaborare, quatenus <muniminis> firmitudo celerius construatur. Illos autem, quos rei familiaris vrgebat inopia, census fouit subsidio, talique censum <modo> erogabat, quem dolo impetrauerat. Nec cuiquam excipiendi <se> prerogatiuam impartiuit, quin iuuenes, senes et adulti cunctique, quos vel infantia tenerior non impediret vel <senij> defectus non prohiberet, <munimini> prefato insudarent. Quippe adeo obsequendi vniuersos vrgebat necessitas, vt omnes, diuites et pauperes, eius agris et predijs <ut> coloni culturam impenderent. Nam prout regni regimen obtinuit, ita tunc temporis | vniuersam regni tellurem reges nostri iure dominij possidebant. Omnium itaque prima construxit opus elegantissimum, quod postmodum Danis tanquam inclusis indagine a Teotonica semper rabie tutissimum <prebuit> <munimen>.

Cui dum duorum iam annorum operam impendisset, tanti edi<ficij> fama celebris ad aures conuolauit imperatoris. Qui legatos itidem destinauit in Daciam, qui callide percunctarentur, vtquid regina tali insudaret operi, si pactum non moliretur violare. Quibus regina disertissima tale reddidit responsum: »Satis ammirari non valeo, cur eximie princeps prudentie, cuius thronum ad sidera ferme gratia domini sublimauit, et consilio perspicacissimo tot gentium feritates suo subiugauit imperio, a muliere dignatur inepta profunditatem | rimari consilij. Suam enim non arbitror latuisse solertiam, quod etiam uestra iam didicit experientia, commeantium peditum vel equitum ad uos nusquam uiam patere nisi per modici campi planitiem; cui iam muri obicem hunc immanissimum <eo> obieci intuitu, quatenus, quod toti prius regno patebat peruium, nunc, muri obstaculo strata comminus obstrusa, exeuntes porta cohibeat angustissima. Quippe cum domini mei votum assecla fidelis expleuero, ac corrogato mihi vniuersi regni thesauro cum <eo> me voluntati vestræ commendauero, gentis nostre seuitia muri obstaculo coartata, communi nos persequendi exercitui possibilitas <ita> adimetur, quod nobis liber commeandi pateat introitus.« | Quo excepto legati mulieris opido commendabant astutiam, et iam de voto securi hylares ad propria repedabant. Interea regina operi vehementius instabat inchoato; sicque Teotonicæ turgiditati mulieris illusit versutia. Sed euoluto trium annorum spatio ingeniosi operis structura consummata propugnaculis quam <decenter> ornatis, nomen operi indiderunt elegantissimo Danavyrki nuncupantes, eo quod Danorum sudore patratum consummatumque extiterit. Reginam vero non immerito scilicet, sed competenter, cuius ingenio prestantissimo iugi memoria libertas extat Danorum parata, Decus Datie Tyræ nominabant.