af Sven Aggesen (1185)   Redaktion: M.Cl. Gertz (1917)  
forrige næste

Nec mora, electos imperij milites ad Datiam cum ingenti imperator iubet | pumpa in occursum regine proficisci; quos ingenti <tripudio cetus> comitatur histrionum, in fiolis, cytharis, choris et tympanis modulantes. Qui iuxta Hegdoram metatis tentorijs aduentum illius prestolabantur, ad Datiam paucis ex potioribus delegatis, qui ingenium et voluntatem explorent regine. Quorum cum illa aduentum didicisset, accersitis sibi regni sui uiris sapientioribus, in communi eos audientia sic affata respondet: »Quod exigit imperator, renuto; quod cupit, recuso; quod affectat, deuito, ne simul adultera regno faciam obprobrium, sexui verecundiam, regi improperium. Nam quod regis mihi desidiam obicitis, <hanc mihi> haut aduersari <non> ambigatis, cum nutibus meis regnum famuletur vniuersum, et nihil questionis vel | controuersie absque nostra terminetur conuenientia, ita vt regis pariter et regine me sciatis honore pollere. Regem autem hac sciatis generositate florere, vt regum vndique sit sobole procreatus; vnde, licet magnitudini imperatoris potentie parificari non valeat, regali tamen illi neuticam est inferior prosapia. Et vt breui concludam eloquio, a tributarie seruitutis iugo Danos <mox> emancipabo, nullam prorsus subiectionis reuerentiam vobis exhibitura.« Ad hanc prorsus inopinate responsionis irreuerentiam atrocem legatorum mentes consternate obstupuerunt, et ad prefatorum procerum papiliones confusi properabant. Ad quos turmatim procerum turba confluxit, sciscitata, quidnam sit, quod cursu tam properato reditum accelerabant. At illi non cunctati omni prorsus se referunt spe frustratos | mulierisque circumuentos versutia. Quo comperto <imperator> iussit illico capitalem obsides subire sententiam. Nam et hoc illustrissima illa regina, quasi futuri predita scientia, huius rei <fore> exitum diu ante præsciuit. Satius autem decreuit totius regni seruitutem paucorum morte redimere quam extraneis ad interstinctionem famulari. Mox Teotonicorum ambitio, in luctum verso tripudio confusa, dolens recessit et merens. Vt autem precluis illa regina cum rege marito etatis sue complesset annos, Haraldus Blatan filius superstes, qui et regni extitit heres, iuxta ritum gentilium in tumulis quasi gemellis et paribus secus regis curiam in Ialang quasi masoleis illustribus vtrumque parentem fecit humari.