| Quo defuncto frater eius Canutus in regno successit, quem Othoniensis ecclesia coronatum gloriatur habere martyrem, non, vt quidam arbitrantur, propter nimiam crudelitatis seuitiam vel iugum intollerabile, quod plebi crudelis irrogauerat, <necatum>; hinc enim causa extitit persecutionis. Tempore, quo potestatis plenitudine floruit, patris sui <auunculi> se doluit exheredatum potentia. Collecto itaque exercitu classeque corrogata, qua Angliam expugnaturus inuaderet, in <Humla>, qui tunc temporis portus mari extitit contiguus, iuit, ibique exercitum iussit conuenire. Qui dum classe congregata subsolani prosperitatem prestolaretur, subitus rumor regis auribus intonuit, qui in Slesuik regni proditionem perdoceret exortam. | Qui cursu rapido omni festinantia illuc accelerabat, quatenus illius conspirationis pessundaret primordia. Quo cum venisset et sceleris autores captiuatos et vinctos sue mancipasset custodie, ad classem, quam casu reliquerat inopinato, cursu prepropero festinabat, suos illic arbitratus <se reperturum>, vbi eos casu dimiserat. Cum autem ad locum venisset predestinatum, contumaciter et inobedienter vniuersos ad sua didicit remeasse. Qui nimio furore succensus, qua meritorum recumpensatione tante transgressionis notam percelleret, secum sollicite perscrutatur. Nam anxius diuisa mente reuoluit, rigori fore detrahendum, vbi plurimorum strages iacet, nec commune scelus tanta nouerat austeritate plectendum, quanta foret excessus | priuate persone cohercendus. Prout itaque legis rigor dictauerat, singulis gubernatoribus quadraginta marcas incumbebat conponendi <necessitas>; nautas quoque singulos trium marcarum vrgebat satisfactio, eo quod regis exercitum dissipando distruxerant. Quem dum legis rigore singulas visitans prouintias censum exigeret, exactionis in Vandalis inchoauit primordia. Que gens, vtpote bestialis et indomita, crudeli seuitate innocentis sitiens cruorem, pro censu rabiem innatam ministrauit. Quippe popularis adeo turba confluxerat, vt nec solus, cuius fumaret domicilium, prerogatiuam haberet remanendi. Quorum dum rex comperisset insolentiam, Veritatis monitis eruditus: 'Si persecuti vos fuerint in ciuitate vna, <fugite> in aliam', illorum moliebatur deuitare furorem, occasionem declinans prefati malefitij. | Verum preuaricatoris antiqui hostes subgestionibus imbuti in caput <regis> deseuiunt; plebs prophana principi letum machinatur. Susurrantis quippe rumoris fama vehementer increbruit, vniuersam regni cohortem regis seuitiam crebris exacerbasse calumnijs:
Nec prius plebicule rabies furiosa cessauit, quam per totam Jutiam propulsatum vltra Medium Transitum Othoniam vsque persequerentur. Qui ibidem martyrio coronatus animam paradiso commendauit.