af Sven Aggesen (1185)   Redaktion: M.Cl. Gertz (1917)  
forrige næste

Quo defuncto frater suus in regem subrogatur Olaus; cuius temporibus fames extitit validissima, adeo etiam vt vulgaris eum assertio Famelicum nuncuparet, | licet septuennem non transierit. Quo defuncto Henricus frater eius Bonus subrogatur. Qui post regni successum crucem baiulando Christum secutus est. Namque Ierosolimam profectus, vite segregatus luto Christo commendans animam in Cypro insula requiescit. Hic regni tempore generosa natorum sobole, licet uarijs hymenei successibus, parens extitit gloriosus. Nam et Canutum Ringstadiensem, patrem Waldemari regis, genuit; <Henricum quoque, patrem Suenonis regis, et Haraldum Kesiœ, patrem Biorn Ferrei Lateris vndecimque fratrum ipsius. Post> Henricum successit frater Nicolaus, quem Grandeuum plebicule nominabant, eo quod septem lustris regni gubernabat imperium. Hic filium ex legitimo suscitauit matrimonio, quem re et nomine Magnum nominabant. Nam ad instar Saulis regis ipse super uniuersos regni milites | <et> <contemporaneos suos> ab humero et sursum eminebat.