Huius itaque sceleris immanitas seditionis fomentum postmodum suscitauit in regno. Nam in fratris vltionem Henricus cum prefato patruo suo regnante Nicolao, domini instigatus digito, ad pugne certamina suscitatur; qui dum regis intronizaretur | nomine, multiplici patruum afflixit persecutione. Qui licet crebro conflixissent, hæc tamen loca extiterunt famosissima. <Primo> in Rinebiergh preliantes, Nicolaus obtinuit, auumque meum Christiernum captiuauit ferreisque vinctum compedibus ad castrum, quod Slesuig uillam speculatur, mancipandum delegauit custodie. Successu temporum ad pontem iterum Othenshylle decertantium facta est congressio; in qua dum <acrius> <inter se> confligerent, pars itidem preualuit Nicolai. Cum igitur Henrici terga vertisset exercitus, captus illico fuisset, nisi prefatus Biorn, <qui> ob eximie strenuitatis claritatem Ferreo cognominatus est | Latere, adiuncto sibi patre meo Aggone pontis in medio <viriliter> restitissent. Qui tanta alacritate animi iaculorum imbrem repulerunt, vt co<lumpne> extimarentur immobiles. Nam incursantium furorem <tam> mirifica strenuitate propulsabant pontis transitum defensantes, vt hinc inde cadaueribus peremptorum amnis <gurgitem> sicco pede transierint. Nec prius a pontis <tuicione> desistebant, licet plagis quam pluribus lacessiti, quam rex fugiendo naues conscendisset; quem subito insecuti in Scaniam fugitantem comitabantur. Vt autem Nicolaus rex bino iam congressu triumphasset, | nepotem prorsus et hostem a regno nititur exterminare; quem classe congregata ad Schaniam persequitur, Lundoniarumque in loco velocius applicauit, quem Fotuik vulgus consueuit nuncupare. Cui plebs Scanensium, semper pollens probitate, vniuersa terræ multitudine corrogata, caterua decenter ornata occurrere non detrectauit; initoque congressu Magnum, regis filium, prefati sceleris patratorem, cum duobus presulibus ad Tartara trucidantes transmiserunt. Nicolaus itaque rex victus, nato pariter et herede orbatus, Slesuik nauigio commeauit; quem eiusdem ciuitatis ciues <infra menium> septa receptum perfide trucidabant.