| Post quem prefatus Henricus, Iugi commemoratus Memoria, <gloriosa> potitus victoria in pace regnum obtinuit, prefatumque Christiernum a vinculis emancipauit. Erectus itaque regno potito, cause sue vltionis immemor, in suos consanguineos tigride crudelior cepit seuire. Quippe in viscera sua seuiens germanum suum Haraldum Kesiæ in curia sua Scibiensi pernoctantem intempeste noctis silentio ad colloquium fecit euocari. Qui stratu suscitatus, inermis, nihil sinistri suspicatus, ad regem et fratrem concitus properauit, quem illico catholiciani corripientes caput eius amputabant. | Modico temporis interuallo nepotem suum, prefatum Biorn, sinistra recumpensatione reddens talionem captiuauit et annexum molari in profundum demersit abyssi. Fratres quoque eius, quosdam adultos, alios uernantes iuuenes, quosdam impuberes, <decem> numero, ferro iussit haut patrisando necari. Cum autem tanti sceleris autor extitisset, regulosque pullulantes prorsus extirpasset, in regie sublimitatis potestate iustum diuine potentie iuditium vindexque innocentie sceleris autorem oris sui spiritu mox contriuit. <Ipsum enim> in Vrnensi placito Plogh Niger militari corona [stipatum] | stipatum lancea transuerberauit.