Hic licet multa memorie digna patrauerit, trino tamen tanquam syderum fulgore eius splendescit memoria. Nam <primo> in virga ferrea et brachio extento Ryenses sacri baptismatis compulit vnda renasci. Secundum quoque insigne fuit, quod primus in Sproua insula de coctis lateribus turrim construxit. Tertium autem fuit, quod primus Daniuerki lateritio muro
refecit, quem tamen morte preuentus
| imperfectum reliquit. Fuit autem vir uite probate per omnia, facie venustus, facetus, discretus, sagax, in consilijs perspicacissimus, strenuus, miles egregius, omni vrbanitate refer<tus>, victoriosus, gratiosus, successibus semper abundans, in suos tantum plus iusto ...