Hic Valdemarus reginam Canuti, regis Roschildensis, germanam Sophiam matrimonio <sibi> copulauit; cuius eximie pulcritudinis formam natura nimium studuit venustare. Nam in eius descriptione <omnium veterum> sincoparet peritia. Ad eius autem forme preconia mendicata non capesso suffragia; numerosius <enim> nature satis admirandam | fabricam oculata fide perspicabar. Adeo denique illustris regis Valdemari diuina famam ampliauit gratia, vt ei quasi debita circumiacentes reges et principes certatim impenderent obsequia.