Qui dum debitum Ade persoluisset, filius eius Canutus iure succedens hereditario patrio regno accessit, a patria virtute <haut> degenerans. Siquidem tanta virtutis strenuitate Sclauorum compescuit seuitiam, vt vniuersis Sclauorum Pomeranorumque finibus classe depopulatis ducem eorum <Bugizlauum> ad tributum et hominium sibi compelleret exhibendum. Quod quidem in regis naui, que rostris deauratis choruscabat, <haut> procul ab vrbe, quam primum | supra Haraldum fundasse meminimus profugum, factum fuisse conspexi, cuius autem signum dignum duxi recolere. Nam tempore, quo fedus pepigerant, tantus nubium fragor intonuit, vt elementa confundi estimarentur. Quod quidem ab antiquo preuaricatore pacisque emulo diuina permissione factum estimauimus. Quippe prefata turbinis tempestatisque violentia presulem Caminensem prefatumque <Bugizlauum> cum regis fratre Valdemaro, iuueni indolis elegantissime, in lembis existentes ferme pessundatos submersit. Quo peracto cum ingenti exultatione remeauimus, cuius finem cunctorum gubernator in sua pace disponat.