af Sven Aggesen (1180)   Redaktion: M.Cl. Gertz (1917)  
forrige næste

|CAP. III.
DE CAUSA INSTITUTIONIS.

Quum itaque Kanutus Rex tàm dissonos gentium ritus uni coadunasset familiæ: opus erat, ut tanti Regis exercitus, utpote ex variis collectus nationibus, universis videlicet regnis ditioni suæ subjugatis, cujus tamen mo|res immensâ varietate discrepabant, ad uniformem castrensis disciplinæ tenorem seruandum adigeretur. Nihil etenim honestos commilitones magis decet, quàm ut omni controversiâ sopitâ, uni Domino, adinvicem non altercantes, pari voto famulentur; nullâque dissidij, livoris, aut invidiæ maculâ inter eos existente, concordi voluntatis unione conjuncti, tanquam unius capitis membra, & sicut fideles asseclæ, nihil sinistræ suspicionis inter se foventes, unius Regis mandatis unanimes obtemperent. Cæterùm ut Kanuti Regis industria dissolutos militiæ mores præfractius rigidiusque constringeret, adversum effrenes concitatique ingenii tyrones severitate potius, quàm nimio favore ac profusâ indulgentiâ utendum duxit. Non enim de facili tàm numerosam clientelam, sermone, moribus, & ingeniis valdè dissimilem |ac dissentientem, ad mutuam concordiam revocare valuisset, nisi si pænæ immanitate præcipitium excessus temperasset, & magnitudine correptionis audaciam delinquendi refrænasset.