Postquàm verò Regis magnificen|tia, memorato modo, suæ transgressionis delictum expiasset: constitutio illa de tali cæde omninò puniendâ, octo Regum temporibus constanti firmitate illibata durabat; sub imperio videlicet veteris Kanuti, qui Legis extitit conditor; filij quoque ipsius Kanuti, qui & Austerus, sivè Durus est cognominatus, licet in regno patri non successerit, sed tempore continuato, patri regni gubernacula moderanti, quasi coadjutor extiterit: Magni itidem Boni; Svenonis, filij Estreth; Haraldi Hein; Kanuti, quem in Othoniensi Ecclesia martyrium coronavit; Olavi, fratris ipsius; Erici Boni: & antè noni Regis imperium, id est, Nicolai, non est violata. Tunc etenim Christiernus Svenonis filius, Thukonem Dokæ, exempto gladio, vulneravit, primusque post Kanuti Regis satisfactionem, Legem castrensem & mili|tarem transgressor violavit. Quo facto, Nicolai Regis perplexa extitit sententia. Nam & regni sui incolumitati hoc adversari, & universis, rei cognatis tanquam regni potioribus, contrarium existere putabat, si cum probroso nuncupationis vocabulo, id est, Nithingsorth, à Regis Curia eliminaretur: præsertim quòd duo fratres ipsius existerent, famosissimi tunc temporis Episcopi, Ascerus videlicet, primus Lundensium Archiepiscopus, & Sveno, Episcopus Vigbergensis, aliique duo germani ejus, Eskillus & Aggo, & reverendus eorum genitor Sveno, filius Trugoti, qui suis temporibus inter primarios regni proceres habebatur. Hi namque plus honoris incolumitati, quàm censui deferentes, satius decreverunt, quantumlibet onerosâ mulctâ pro commisso delicto satisfacere, quàm famæ suæ discrimen incur|rere. Diligenti igitur indagatione perscrutantes, Bo filium Hæthen, Wandalum, consuluerunt, eò quòd & provectæ esset ætatis, & veteris Kanuti, quem Leges istas militares condidisse constat, miles egregius extitisset: adhibitis etiàm aliis Senioribus, qui gesta temporum memoriæ commendare consveverunt. Ab his sciscitabantur, num similis excessus in recenti cujuspiam hæreret memoriâ, qui satisfactione tamen esset emendatus? Qui dum accuratâ deliberatione institutâ, nullum talem excessum reminisci poterant, Bo Wandalus in hunc modum respondit: Cum hactenus tale negotium minus exquisitè, majorum nostrorum taxatione definitum sit: operæ videtur pretium, ut posteris nostris certum satisfactionis modum præscribamus. Sit ergò pœna omnibus constituta successoribus, quæ sui rigoris |timore, delinquendi audaciam coërceat. Totius igitur Curiæ assensu, Regis Nicolai conniventiâ, novæ Constitutionis sententiam promulgavit, ut scilicet, qui præsumptuosâ audaciæ temeritate, præcedentis Legis constitutionem, id est, Witherlogh, commilitonem suum vulnere lædendo, in posterum violaret, Regi quadraginta Marcas, satisfactionis loco, numeraret; deindè illi, cui injuria esset irrogata, quadraginta Marcas solvere teneretur; adjecto, in dedecoris sui augmentum, pondere duarum auri Marcarum, quod nostro solet idiomate Górsum nuncupari. Universis quoque commilitonibus, ejusdem Legis fœderi astrictis, tertiò quadraginta Marcas, compositionis ergo, persolveret. Successu verò temporum (ut semper in malum proclivis est humana conditio) Aggo Thuer, Eskillum Ebbo|nis filium in Warvvath, functum villicatione in Burgh, in æde Gvidonis Stabularii, sub ascellâ Nicolai Regis, vulneravit. Quo facto Rex vehementer concitatus, cum pronâ omnium commilitonum voluntate, præfatum Aggonem capiendum decrevit, Gvidone resistente & contradicente. Nam & eundem obtulit satisfactionis modum, quo Christiernum satisfecisse suprà memini: quod quidem in Lynum, apud Bo filium Ketilli, factum esse perhibetur. Post hæc, subsequentibus temporibus, crebrescentibus malis; memorati criminis satisfactio, ad exemplum primæ satisfactionis, deinceps instituta fuit & longo usu continuata.