Enumeratis jam Legibus, quibus minores controversiæ antiquitus decidebantur: superest ut ad majora transeamus negotia. Quum verò versuti hostis Diaboli quotidiana sollicitudo id unicè agat, ut nos suis imposturis circumveniat: callidè nos ab uno ad alium excessum sensim veluti per gradus ascendere facit, ut tandem |ad damnationis interitum, completo delictorum cumulo, seducat. Nam ubi pestiferâ suggestione satellites suos in minutis exercuerit; posteà eos ad majoris ruinæ lapsum indesinenter invitat. Sic quos antea cum commilitonibus suis, ad cædis usque discrimina, rixari perdocuerat: eos tandem audacius aggreditur, instigatque, ut Domino Principique suo proditione mortem machinari non vereantur. Si quis ergò detestando hoc facinore se noxium reddiderit, ut proditionis consilium contrà Dominum suum moliri ausus fuerit: non solùm vitæ, sed & omnis substantiæ suæ jacturâ illum damnandum censuerunt. Hac itaque formâ conveniendum decreverunt, si quem Rex de proditione, vel crimine Majestatis - - - donec ità veli sinus ventus impleverit, ut intuentium se aspectui subduxerit: aut |si, Favonio non favente, remis undas impulerit, donec remorum aspectum cunctorum oculis subtraxerit, in littore tenentur præstolari. Ubi verò paulò longius provectum in pelago delitescere existimaverint, classico clangore ternis vicibus vociferantes, antiquæ confæderationis jura ipsi resignare debent. Sin autem in solo natali extiterit, & prædicti sceleris crimen incurrerit: universum militare collegium ad nemoris densitatem eum comitari tenetur, inque nemoris fronte præstolari, donec se adeò recedendo semoverit, opaca quælibet tesqua legens, ut eorum clamorem aut vociferationem exaudire non valuerit. Deindè universa commilitonum legio totis unâ viribus trinâ vociferatione validè proclamabit, nè aliâ ad eos viâ redire possit. Quo facto, hac lege tenentur astricti, ut si quisquam commilito|num, uno saltim comite aut telo superior, illi postmodum occurrerit, eumque non invaserit, ejusdem ignominiæ & probrosæ nuncupationis jacturam subire teneatur.
Atque hactenus, quantum à veteribus diligenti inquisitione poteram investigare, Leges Castrenses, licet non adeò concinnâ oratione, perseqvutus sum. Superest ut posteri nostri phaleratæ dictionis defectum suppleant, & tractatum hunc elegantiori stilo consumment.
FINIS LEGUM CASTRENSIUM.