af Hans Lauridsen Amerinus (1573)   Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

||TOPOGRAPHIA CIVITATIS RIPENSIS.

Vrbs iacet antiquas inter celeberrima sedes,
Quæ sua magnificis præbent cunabula Cimbris,
Non indigna trahens ab amœnis nomina ripis.
Ingenijs opibusque valens, virtute potensque.
Herbiferis hinc cincta iugis, viridantibus atque
Saltibus, et liquidis istinc circumsona stagnis,
Omnigeno quæ pisce scatent: nec plura Cayster
Audit in algidulis Cygnorum carmina lymphis.
Vndique plena virent pomaria, et vndique picti
Suauibus irrigui visuntur floribus horti.
Adde tot hyblæis vernantia prata rosetis
Florilegis dulces apibus præbentia succos.
Adde etiam vario tot apricos germine campos,
Immixta arboreis vbi stant virgulta frutetis,
Argutos volucrum semper resonantia cantus.
|Prædia quid memorem, circumque iacentia rura?
Rura, soli glebæ, et pecoris ditissima pinguis:
Ditiaque egregijs multum pastoribus: inter
Quos haud pro minimis Corydon et Thyrsis habentur:
Huic pater Opilio, sed filius ille bubulci:
Patris vterque fuit studij successor et hæres,
Ac florens annis: inter se qualia nuper
|Verba volutabant (etenim sunt digna relatu)
Dicere fert animus. Tu nostris annue cœptis,
Cuius ope exilis melius modulatur auena.
Vosque fauore meis patriæ duo lumina terræ
Aspirate ausis, solitumque aduertite vultum.
Te venerande reor Præsul; puto teque fidelis
Saluifici vocem qui clangis, buccina, Christi:
Cuius vterque vigil fidusque est pastor ouilis,
hæc quibus exiguis cano pastoralia cannis.