af Hans Lauridsen Amerinus (1573)   Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

CORYDON ET THYRSIS.

THYRSI gregis custos Cimbrorum gloria Thyrsi,
Quo te quæso pedes? an læta Palilia nobis
Te reddunt? an te via Thyrsi reducit ab vrbe?
(THYR:) En Corydon, multos Corydon non vise per annos,
O tempestiuè quàm nunc conuenimus ambo:
Me videant vtinam lemuresque, lupique, priores,
Atque sinistra malum promittat ab ilice cornix,
Si Thymus aut Apibus Corydon, Cythisusue capellis
Rosque Cicadarum turbæ, aut messoribus vmbra,
Quam tuus aduentus mihi, posset gratior esse.
(COR:) Et te, crede mihi, tantundem gaudeo, viuum
Ac iterum, (quod vix sperassem) offendere saluum.
Nam me tot casus, et tot discrimina rerum,
||Dum patrios linquo fines, peregrinaque lustro
Rura (nouenarum superatus amore sororum)
Iactarunt, possis vix vt benè credere Thyrsi.
(THYR:) Quippè fidem Corydon dictis facit ora colorans
Pallor, et apparens macies in corpore toto.
Vsque adeo, penitus quod sis mutatus ab illo
Qui patrias pernas et pingues deseris offas,
Tunc benè pastus eras, at nunc vix ossibus hęres,
Vilior imò etiam solito, tua penula testis
Esse potest, vsumque pedi quod fustis habebit.
(COR:) Haud aliter fit cum peregrino ignotus in agro
Degit, et à fidis procul est semotus amicis.
Ast ego quid contrà quoque te mutasse priorem
Tàm vultus habitum, quam vestis cerno figuram?
Nam nunc ruga tuam non sulcat, vt anteà frontem,
Tristia nec pronus figis modò lumina terræ,
Inficit aut faciem fuligo, nec amplius hærent
Labra situ, scapulasúe hirtus tibi crinis obumbrat:
Pendula vel casum minitatur stiria naso:
Plurima confusam nectunt neque stramina barbam,
Implicuit solitas in eam nec Aranea casses.
Adde quod et lacero, quoque versicoloribus aucto
Panniculis sagulo liber sis, semper ab vno
Quod pendens humero terram malè verrere sueuit.
Denique non magè iam perones turpiter amplos
Prominulis caligæ fibris, onerando fatigant:
Prospicit aut tremulis, soleas per, stramen aristis.
Quid multis? nouus es Thyrsis vultuque, coloreque
||Et gestu, cunctoque habitu, nouus es modò Thyrsis.
Sed tamen hæc habeat quam transmutatio causam
Admiror, dubitoque simul, scire atque peropto.
Dic tua num sobolem peperit tibi Thyra recentem?
(Thyra, bonos qua non solertior altera mundis
Condere caseolos manibus, pedibusque mouere
Ocyor extenso dentatam in stamine telam)
Siuè nuces tuus est Mopsus sparsurus? an ipsi
Obsecro Nisa datur iam? sæpius antè negata.
Est adeò seu fortè Caper tibi saluus, et hædi,
Totque modò teneros numeras cum matribus agnos,
Fœturasque boum, tot et vbera lacte grauantur,
Vndè frequens habeas quod possis vendere in vrbe
Molliculis istis multosque emungere nummos,
Vt tua iucundo tibi mantica turgeat ære?
Subrides quid quæso? ipsam num tangere quod rem
Sic potui? vel me quia coniectura fefellit?
Thyrsi, profectò alias rimari nescio causas.
(THYR:) O Corydon tantum tua diuinatio fallit
Quantum inter distant se, præsens atque futurum.
Namque licet tantis ex prosperitatibus illis
Venit adhuc non vlla mihi, tamen optima firmat
Me spes, haud multos post soles esse futuras
Non illas modò, quin maiores forsitan illis.
Sed te cum teneat tanta admiratio nostri,
Nec non tantus amor quæsitas noscere causas,
Te nostræ stimulet nouitatis, et vndè suborta
Sint mihi lætitiæ tot signa, docebo: tuumque
||In gremium Corydon ego largiter omnia fundam.
(COR:) In longum forsan, nos inter, sermo trahatur,
Atque via fessis, statio solet esse molesta,
Vixque teres vltrà incumbentem sustinet alnus:
Attamen optarem vehementer noscere cuncta.
(THYR:) Vis nos ne illo igitur viridi considere colle
Frondentis patulo Platani sub tegmine, fontis
Propter aquam, qua non vitreis vmbrosior vndis
Alter in his vsquam fluit, estque salubrior, oris:
Nutrit odoriferis vel plures floribus herbas:
In spem baccarum, fouet aut cum Vitice, Myrtos
Iugiter afflatas zephyrique apiumque susurro.
(COR:) Quò tibi cunque lubet concedere Thyrsi sequor te.
(THYR:) Ergò age iam paribus properemus gressibus illuc.
Assideas mihi sed propius: Nunc arrige sensus.
Optimus ô Corydon hæc Pan mihi gaudia fecit
Pan tenet ætherei sacra qui Pineta Lycæj,
Omnia qui fecit, moderatur, et omnia seruat:
Præcipuè sed curat oues, ouiumque magistros
Quotquot eum agnoscunt, benè fidunt, atque verentur.
Ipse meos vltrà est cantus haud passus inanes
Quos mea arundinibus, constat quæ fistula septem
Hactenus ingemuit, sed pondus fecit habere
Nunc tandem, votisque dedit tam sæpè petitos
Euentus, hæc non cur gaudia quæso fouerem?
(COR:) Thyrsi precor, quid sit non longa exordia necte,
Expedias breuius, mihi mens in pulte vagatur.
(THYR:) Scis Corydon estque heu nimium meminisse necesse
||Postquam finitimos furtim irrepsisset in agros
Monstrum atrox, nigri proles horrenda Barathri,
Eumenidum cognata, trucis soror aspera Martis,
Bellona à bello, et funesta strage vocata:
Atque ibi feralis discordia semina belli
Sparsisset, facilesque animos ad iurgia, et iras
Insuper et multum sitientia corda cruorem
Vicinis vafra pastoribus arte parasset:
Scis inquam ex illo quanti mox tempore, quanti
Inter (quem semper benè seruent numina) nostrum
Daphnin, et illorum capitaliter inter Amyntam
Cæperunt turbæ: scis quot violenter in annos
Durarint, et quid secum traxêre malorum.
(COR:) Quanta magistrorum veniunt incommoda Thyrsi
Dissidijs, luctaque graui, quem quæso lateret?
Hæc etenim non sunt saltem pastoribus, atque
Armentis clades, et lamentabile fatum,
Imò ipsis etiam sæpè exitiale magistris,
Præcipuè cui causa fuit mala, corque proteruum.
(THYR:) Hoc exempla probant etiam nuperrima, verum
Quò melius noscas, succinctius ordine pandam
Omnia, quæ mihi sunt aliorum voce relata:
Ipse etiam vario quæ cum discrimine vidi.
Ergò vbi finitimos nostros ad prælia sensit
Procliues, Bellona ferox, furibunda cachinnans
Prosilit, et celeri pede gaudia terque quaterque
Testatur, furuis plauditque enormiter alis.
|Inque rotata gyrum partes se versat in omnes,
Ore tumente caua canit horrida classica taxo.
|Haud aliter quam cum lupa non satiabilis vnquam
Incidit in prædam, campos vlulatibus implens
Auxilio vocitat comites. Sic illa cruentum
Inclamat fratrem signo sonituque canoro.
Protinus ille ruit, fumans à cæde recenti,
Vtque ruit, lorica sono frameæque gemiscunt.
In nostroque prius fixit tentoria fundo
Nuncia quam volucri diffundere fama relatu
Id potuit, vel quam cuiusquam venit ad aures:
(Inter eos veluti conuenerat, antè nefandum
In facinus quàm sic coniurauêre, quod ipse
Nostris in tesquis habitaret, at illa propinquis:
Atque ita discordes facerent hostesque magistros,
Et tandem infestos ad prælia sæua mouerent)
Sanguineaque manu crepitantia concutit arma
Hæc famulis dans signa suis: mox aduolat omnis
Quem stimulauit amor prædæ, atque cupido cruoris.
Cernere tunc equidem fuit, vt frondator ab alta
Desiliens tilia vibrat currendo securim.
Curuus et vt (media sulci in cauitate relicto
Ligone et plaustro) cum vomere currit arator.
Rusticus et messor (fugiens at vterque laborem)
Intrepidi properant, hic falce, sed ille bifurca.
Cum canibus, spreta cassa, venator: et auceps
Fistula et abiecto visco pedicisque ruebant.
Quos madidus sequitur maturæ vinitor vuæ.
|Addit se comitem, fugiens piscator ab vnda,
Quem soliti tremulæ tædebat arundinis vsus,
|Nullaque cura fuit salientes ducere pisces,
Abijcit ast hamos, et lina madentia linquit.
Deserit igniuomos, cum dura incude, caminos
Hinc faber, illepida tinctus fuligine vultum,
Malleo et ingenti fremebundus forcipe venit.
Venit et impurus picea pinguedine sutor.
Ipse etiam sartor (quamuis pede claudus ab vno)
Forfice dira minans gressu vacillat anhelo.
Innumerique suas alij liquere tabernas,
Lucra requirentes maiora, labore minori.
(COR:) O nimium fatuos, ô terque quaterque misellos,
Qui tali sese precio diuendere tentant,
Sicque suam dubiæ morti vouere salutem.
(THYR:) Quid non dira fames auri committere suadet?
Hæc eadem vili non solum plebe creatos
Impulit, ast etiam generoso stemmate natos.
Imò alios etiam doctæ qui sacra Mineruæ
Castra reliquerunt, Martisque profana petebant:
Præ cunctis etiam quæ sunt auidissima, namque
Excipiunt quotquot, simul et quoscunque, valoris
Nec non respectu sine gentis, et ordinis omnj.
Tartareus veluti cunctis patet Orcus, et à se
Reijcit haud quenquam, aut numero satiatur ab vllo.
Sic tua conueniunt, Styge cum, Mars horride, castra.
Ad quæ tunc nigrum quoque se conferre Menalcam
Vidimus, ex vernis fuit is celeberrimus vnus
|Martis, Theutoniæ patrijs quoque venit ab oris,
Et secum induxit numerosum militis agmen.
|Pręstat idem, retinens cognomina prisca trahendo
Omen habet nomen, detraxit plurima nobis,
Præcipuus rigidi fuit is quoque verna Gradiuj.
Sicque inter spacium breue temporis ipsa scatere
Conspecta, omnigeno sunt milite pascua nostra.
Purpurei sicut peramœno tempore veris
Cum tepidi mulcent zephyri, Phœbusque sereno
Lumine cuncta fouet nascentia, iamque reduxit
Arboribus frondes, telluri gramina, flores
Herbis, vestiuit lepido fruticesque virore.
Depopulabundo quot tunc insecta vagantur
Ore, vel in liquido saliunt quot rore Cicadæ,
Thyrsi tot his nostris tunc grassabantur in aruis
Crudi Mauortis famuli: Pro Daphnidis, et se
Iactantes, nostra nostrûmque salute vocatos.
Incedunt tumidi, talo tenus atque nefandè
Bracchati, certant ingentes ponere passus:
Cristatus veluti Gallus solet, vtraque quandò
Implicitur stupis sibi tibia: Siue paludem
Cum liquidam, ranis inuisa, Ciconia transit.
Vana profanato quoque plurima gutture ructant,
Pręcipuè glomerantur vbi, coëuntque gregatim:
Tunc se collaudant, mentitaque prælia narrant,
Atque cicatrices monstrant à fortibus armis
Inflictas, sed quas dederat meretricia dextra.
Quisque audet septem quoque se pręferre colonis,
|Virtutesque citant, ac omnia numina, testes,
Cum neque virtutes curent, aut numina norint.
|Sæpè etiam superant, et sesquipedalibus hostes
Longius absentes uerbisque minisque trucidant.
Nunc arces capiunt, nunc vrbis mœnia rumpunt,
Castraque deripiunt, at nil nisi verba supersunt.
Isti ego quid valeant, sed verius omnia dicam:
Multa vorant, et multa bibunt, mala plurima patrant.
Et quos à sæuo debebant hoste tueri,
Hos ipsi spoliant, primosque lacescere gaudent.
(COR:) Crudele et petulans genus est qui castra sequuntur,
Namque licere putant etiam, quæcunque lubebit.
(THYR:) Hisque ita contractis, lustratis, atque decenter
Instructis, mox in vicinos ducitur hostes.
Mars aciem nostram direxit, et impulit ipse,
Aduersam Bellona: nigros turbata capillos
Et laniata genas, fluidoque cruore rubenti
Circumcincta sago, madefactam sanguine belli
Debacchante facem, dextra gestansque rotansque
Antè suos graditur, mentesque accendit et iras.
Ausa tamen non est in apertos ducere campos
Ipsa prior, nostroque manus cum milite coram
Conserere, ast intra notos munimine fines
Et scopulis tutos, se continet, atque maniplos.
(COR:) Illa sui generis fecit de more profecto:
Nam licet irarum vehementi fluctuat æstu,
Terribiles spiratque minas, tragicoque furore
Prouocat, inuicto simul omnia conterit ore
|Fœmina, ridiculum pecus: at si fortè futurum
Turbet qui imperium, plagisque coërceat ipsam
|Senserit, extemplo positis cum viribus armis
Mansuescit, trepidat, se comprimit atque silescit.
(THYR:) Salsa quidem, sed vera refers, piscator ab ictu
Quippe sapit, sapit et sic se Bellona tuendo.
Non ignara quidem valeat quid Danica pubes
Et procerum virtus: tenet alta mente reposta
Fortia maiorum nostrorum gesta, veretur
Ne iam, quæ toties à nostris, contigit istis
Antè aruis, et quæ nuper nunc accidit agris
Dithmaricis, eadem quoque nunc fortuna sequetur.
Intereà noster generoso percitus Oestro
Impatiensque moræ Daphnis, ne tempora perdat
Augusto vocat ore Duces, armare phalanges
Protinus, et belli tentarier imperat hostes
Sorte. Illi parentrutilantia castra mouentque.
Mox oritur stridor lituum, clangorque tubarum,
Raucaque multiplici reboabant tympana pulsu.
Insequitur nymbus peditumque equitumque: volabant
Acta manu celeri vexilla, leonibus illa
Cæruleis minibunda tribus, reliquoque trophæo.
Intrepidè irrumpunt, latè et cultoribus agros
Deuastant, primo insultu quæ nomen ab Alce
Fert, arcem tàm vi quàm deditione capessunt.
Insuper vlterius pergentes obuia quæque
Firma licet, nullo superant capiuntque labore.
Quin etiam quoties erumpere cogitur ipsa
|Atque lacessita in planis se ostendere campis
Ausa fuit, quamuis decuplò robustior esset
|Tum numero, tum tormentis, alioque paratu:
Nostrorum tamen est valida virtute repressa.
Vera loquor Corydon veniam da vera loquenti:
Testis et esse potest Halmstadica pugna fugæque,
Hinc ad Falconum celebris victoria montem.
Vt sileam toties fusam, totiesque fugatam
Noruegicis (id quis quæso non nouit?) ab oris.
(COR:) Audieram certè, admirans sed sæpè stupesco
Quî potuit Daphnis dictos defendere fines,
Cum fuerit tanto spacio semotus ab illis.
(THYR:) Quæso manus longas nescis tu Regibus esse?
Atque in Danigenûm præsenti corpore terris
Apparere licet Daphnin conspeximus ipsi:
Attamen in reliquis potuit nihilominus istis
Esse plagis, fama virtutis, et hostibus esse
Ingenti potuit terrori, nomine solo.
At cum tot res, et tantas, is gesserit absens
Quid tunc quod præsens commiserit, oro putabis?
(COR:) Credo equidem melius, quàm tu narrare valebis
Illa mihi, nam quis iuuenilem nesciat eius
Illustris feruorem animi? totque inclyta facta,
Pectore magnanimo semper quæ prodit? et ipsis
Præcipuè in rebus prosperrima fata gerendis?
Dignè igitur poterit magnus dicique Secundus.
Sed te Thyrsi precor mihi ne memorare graueris,
Quos habuit Dano summos de sanguine cretos
|Patria nostra duces, proceres, aliosque celebri
Nobilitate viros, hoc belli tempore quorum
|Emicuit virtus, et strenua dextra, fidesque.
Certior vt reddar de tantis obsecro rebus,
Ad me vix tenuis famæ quas pertulit aura.
(THYR:) Ipse vides summa vt villarum culmina fument,
Oceanoque iubar properet nunc abdere Titan.
Ergò tibi breuibus saltem perstringere cogor,
Quæ pòst æterno mihi sunt memoranda relatu.
Præcipuum belli ductorem, Daphnis, auito
Sanguine Rantzouidûm, prima sed origine Danum
(Si proauos repetas) Danielem nomine dictum
Constituit, mandans turmis equitumque præesse.
Agmina sed peditum rexit Brochenhusius heros.
At Podebuschorum Mauricius inclyta proles
Infracta armigeros eduxit mente cohortes
Ad pugnam, quotquot fœcunda Fionia misit.
Sed quas diues opum contraxit Scania turmas,
Holgeriana fuit soboles dux impiger, Haccho.
Verum bellipotens quos ciuit Iuthia Cimbros
Gregorius nomen qui fert à dente lupino
Partim egit: partim celebri de stemmate Petrus
Aurea, cui in signis, et nomine, stella coruscat.
Quin et Nicoleus, cui Dresselbergicus ortum
Præbuerat sanguis, legiones rexit, amœnis
Quas populosa suis Sielandia fudit ab oris.
Hinc quoque Noruegico compleuit milite campos
Ericus roseo, qui fert cognomina serto,
|Nobiliusque trahens illustri à sanguine stemma.
Addunt se socios Euerhardus, stirpe vetusta
|Bildorum satus, atque suæ laus viuida gentis:
Christernusque genus seruans, pręclaraque facta
Munchorum, remanens nec gloria parua suorum.
Hos super aduenit Khasiana gente Iohannes
Non minus externis, patrijs quàm notus in oris,
Duxit et is valido florentes ære cateruas.
Nec deerant gemini diuersa stirpe Stenones,
Ille Rosenspareis, decus hic sed nobile Bildis.
Insuper Ericus præstans Podebuschia proles.
Nec non Christophorus Lungorum clara propago.
Præterea reliqui (neque gloria vana suorum)
Non minus antè acies primi, intrepidique feruntur,
Quàm Domini pro sorte sui, patriæque salute,
Ad bellum prius accelerant, in vtrunque paratj:
Quisque suæ memor existens virtutis auitæ:
Scilicet ad pugnam quotquot tribus Oxea misit,
Quot Lyckea, simul quot Langea, quotque Gyana,
Cumque Rosensparea, Krumpena, quot atque Bradea,
Bildea cum Krabea, cum Pasbergense Iulina,
Bannerea, et quoscunque dedit Rudeana propago.
Quosque tulit Friseus, quosque Hardenbergicus ortus,
Et quos Bernkouius, quos Trolleus, atque Grubęus,
Ac Laxmandiacus, nec non Vgeropius: et quεῖs
Nomina dat Delphin, quibus et dat nomina fluctus.
Hinc quoque stirps à se quos Stiseniana profudit,
Vlfeldina simul, quos Schrammea, quosque Schauena,
|Vrnea, Rennouia, Brysckina et Sparrea, Binga.
Godschea cum Brochia, cum Strangea Beckia, Dhaque,
|Krausea quosque dedit, quos Lungia, quosque Schelina.
Et cum Krumdigica quos Hackia misit et Holcka.
Vuenstermandiaca deerant neque stirpe creatj:
Nec de Sckenchelida, seu de Lindennouiana
Vel Sckougardina: veniunt et fortiter instant
Præterea quibus est Fassorum sanguis origo,
Ac Galschotthorum nati, prolesque Tothorum.
Et qui Zestedica prognati gente, Timannis
Quique sati fuerant, qui Styggis, Rostropijsque.
Quid Vualchendorffos referam? Bassosque? Suogosque?
Vel Flemingiaco, aut Höcheno stemmate cretos?
Quitzouidumúe genus? Kiörnningorumúe nepotes?
Venit et Högorum soboles, venitque Sualorum,
Nec non Vuindorum: Quεῖs dant Pomaria, dantque
Prisca quibus regio nomen: quibus atque viroris,
Montis arenosi quibus et cognomen adhæret
Venerunt etiam: Venit quoque Norbyca proles:
Et cum Splidea Porsena: sibique Globea
Iungit Hedenstropiam, Sckadena sed Harbouianam,
Ac Normannorum cum posteritate Preporum,
Compluresque alij quεῖs nobilitatis origo,
Atque fuit virtus, et dextera fortis in armis,
Qui quoque se fidos terrestri in Marte probabant:
Quos ego nec vidi quorum neque nomina noui,
Nam possunt omnes non omnia scire bubulci.
|(COR:) Quid tu terrestri narras mihi Marte fuisse
|Congressos, etenim quis nescit in aëre posse
Præter pennigeras, nullos pugnare, volucres?
(THYR:) Veliuolis igitur sulcatur nauibus aër?
Præbeat iste tibi portum dare vela volenti.
Belligerisnè patet spaciosum classibus æquor?
(COR:) Thyrsi peregrinis ego cum versarer in oris
Crede mihi, quid sint, quid sint semel æquora sensi.
Persuadere mihi nec possum viuere quenquam
Fascinat incautam cui tanta audacia mentem
Vt se cæruleis tentet committere lymphis.
Namque ego, vix credas, ex illo tempore quantùm
Ad nomen nauis trepidem, mortemque pauescam.
(THYR:) Quæ tua sint igitur narrare pericula perge.
(COR:) Fortè die festo fluuij spaciabar ad vndas
(Solus et ignotus) vocitant quem Saxones Albim:
Arbitror hunc vastum dici mare, namque locorum
Non vsquam visa est mihi copia maior aquarum.
Dumque ibi ludentes fulicas, mergosque sonores
Spectarem, quidam venit en Stratiota, strepentes
Indagans anates, mihi lætiferoque tremendus
Sclopeto, limisque tuens, ait ocyus: heus tu
Stellio quid mergos numeras? hanc illico lintrem
Dirige, donec aues (en remum) consequor istas:
(Hæc mandans anates et cymbam monstrat aduncam)
Meque ita confestim secum conscendere cogit,
Horrentem fluctus, et gurgitis ima trementem.
Nec procul à viridis vehimur iam margine ripę,
|Ferrea terribili quum glandem canna fragore
|Eiaculatur, ego cœlum sonuisse ruinam
Sum ratus, in gelidas subitus simul excutit vndas
Me pauor: ah mecum tunc actum Thyrsi fuisset,
Protinus auxilium nisi fulua tulisset arena.
Impius immodicè me risit, at iste, natantem,
Et liquidos risit reuomentem pectore fluctus.
(THYR:) Ipsa quidem magno res est dignissima risu,
Maiori sed es ipse: maris qui nomina vasti
Albidos attribuas arcto, placidoque fluento.
Non ita colliculum monti, pennamúe volucri,
Aut fagum syluæ, seu moli corporis artum,
Denique vel paruis componere maxima fas est.
Præterea modico qui sic terrêre susurro
Exilis iaculi: Quid si Vulcania, quid si
Tam grandes chalybis tormenta vomentia massas
Atque repentinas, vt dira tonitrua, flammas
Audires Corydon? animi sed inesse quid illis
Sentis, immenso qui se committere ponto
Scilicet impauida non vnquam mente verentur?
Inter tot nymbos, tempestatesque furentes,
Totque inter scopulos, tot stridentesque procellas,
Tot breuia et Syrtes, tot Scyllas atque Charybdes,
Grandia totque inter Cete, totque horrida monstra.
Quid multis? fatum intentant vbi cuncta supremum.
Quin etiam infestis audent concurrere signis,
Ac inter vastos committere prælia fluctus:
Prælia non tantum quæ ferro pellere vim vi
|Cominus hortantur, sæuisque dolonibus vti,
|Pilaque vibrare, et celeres torquere Cateias,
Sclopetisque globos liuentis spargere plumbi:
Imò etiam paulum nauali lege remotas
Quæ certare rates exposcunt, atque vicissim
Eminus horrisonis suadent decernere telis,
Sæuaque terribili tormenta explodere bombo.
Vndè fretum resonat gemitucœlumque remugit,
Et concussa tremit tellus, ac horret Auernus,
Exanguesque graui flent præ formidine manes:
Vndè etiam densos inter, fera fulmina, fumos
Crebra micant, et sulphureo nidore replentur
Omnia, sparguntur spissæ caliginis vmbræ,
Quæ socio socium ex oculis, cœlumque, diemque,
Eripiunt, piceo passim nigrore volantes,
Summaque surgentes ex imo ad nubila fundo:
Non aliter quam si, desertis Æthna Sicanis,
Islandosque suos violenta relinqueret Hecla:
Ad sæuamque fremens descenderet vtraque pugnam:
Obuia iam patulo, quod si vestigia campo
Fortè ferant, et conueniant simul, illicò totis
Viribus insurgunt, animisque ferocibus instant:
Alternantque vices certatim, fulmina spirat
Vtraque, saxa vomit, tremulas iactatque fauillas,
Exesoque nigros exhalat vertice fumos,
Atque cauernosis reboant fera murmura cryptis.
(COR:) Hei, demiror eos audent qui talia, pugnæ
Scilicet, atque freti, gemino se exponere fato.
|Aut rigidum certè circum præcordia ferrum
|His est, aut solido mens ex adamante, vel imis
Visceribus gestant plus quàm mortalia corda.
Qui fuerint illi ex nostratibus, ergò recense.
Atque Carinarum, quæ constant, nomina pande.
(THYR:) Nil moror; vt virtute prior fuit, Ordine primus
Occurrit simul Herluffus, fœliciter ortus
Stemmate Trollorum: celerem qui ritè fauente
Fortuna, rexit Fortunam: quique superba
Exitium Maglosa tibi tulit, idque stupenda
Mole licet, nec non immensis viribus esses:
Solaque tu puppes alias contemseris omnes.
Et licet (vt fama est) Proteus Nereidas inter
Mole sedens, virides siccant dum sole capillos:
Et conchæ inflatu Triton, dum cætera Pontj
Numina permulcet (placidis pars innatat vndis
Parsque vehebatur frenati tergore piscis)
Te visa, pauido mox sunt formidine cuncti
Perculsi, in fundo seque abdunt æquoris imo:
Excitus ipse etiam, subitò motusque tumultu
Neptunus, causamque suæ dum Tethyos alti
Miratur gemitus, scrutaturusque quid hoc sit,
Protinus è tremulis madidum caput exerit vndis:
Vt primùm tumidis, vidit te incedere velis,
Pugnandum ratus summo de iure tridentis,
Confestim rapido trepidans se vortice mergit.
Non tamen Herluffum terrere pericla valebant,
Siue fugare metus: quin contrà audentius iret.
|Nec prius absistit, quàm te cecidisse videret,
|Atque inter flammas fastum finire supremum,
Fluctisonamque tibi statuisset denique tumbam.
I nunc atque homines cum summis despice Diuis.
Hinc gemini fratres Rudeanæ stirpis alumnj,
Virtutis specimen produnt Ericus, et Ottho:
Danicus hunc infert pelago Venator, at illum
Suetica virgo vehit. Prægrandi cana Iohannes
Hanibale Vlffstandus secat ęquora. Strenua Petrus
Munckorum soboles sequitur, qui abducere ditem
In prædam potuit centum vno tempore puppes.
Hinc Henricus habens aurato à sydere nomen,
Grabbato inuehitur magna, magnalia patrans.
Proruit indè Petrus proles Huitfeldica, cuius
Non minus emicuit pelago, validissima virtus,
Quam tua Paule solo: dum teque tuamque tueris
Halmstadiam, frustrando suis conatibus hostes.
Quid memorem Ericum Lyckei stemmatis illum?
Quidue Vlfeldina industrem, de stirpe Iacobum.
Aut Vgeroporum quid dicere coner Haraldum?
Nec non Sckenchelidæ Gabrielem gentis honorem:
Delectosque alios proceres, armare periti
Classem, et qui validè reliquas egere Carinas.
Nempè vel æratum rictu minitante Leonem
Cornipetamúe freto Ceruum, Gryphemúe volantem,
Immanis cui siue Elephas insultat aquarum
Montibus, Aut toruum qui viribus incitat Vrum:
|Siue etiam ringens cui Vulpes æquora verrit:
Aut iracundus subnando immurmurat vrsus:
|Aut etiam truce qui sulcat vada cærula Tauro.
Hinc formidandus toto se robore Samson
Inuehit: associat quem se grandæuus Abraham,
Ancipitem tremulis stringens conatibus ensem.
Nec non aligeris, et velox remige, talis
Mercurius quatit arma quibus fuit vsus in Argum.
Imperiosi etiam spumant freta saucia clauo
Herculis, inflexu cedentes supplice rostris
Conteret is, proraque sequaces increpat vndas.
Quin et præcipiti truculentus labitur Hector
Impulsu, Oceanum bellaxque lacescit Achilles.
Hinc Dauid Ionatha fido comitatus amico
Vela subit, parilis tenuit conatus vtrunque.
Nec cui pennigero puppis Gabriele refulsit
Segnius alba citis infarcit carbasa ventis.
Pontigradus sequitur, quem vasto corpore vexit
Christophorus,celeres geruloque immittit habenas.
Inde Ionas infert alto se, pondere Pinj
Tardior: hinc agilis facie nat Maurus adusta:
Hirsuto indomitus pariter nat corpore Lappus.
Quid referam per vasta leui freta Cortice ferrj
Ausum? aut tranantem Merula, vel Hirundine: siue
Vnguibus et rostro minitans quem Gallus habebat
Æquore gestandum: nec non cui prædo natabat
Accipiter: mare cui, violenta secatúe Columba.
Vel cui ferriuomus tumidis it Struthius vndis.
|Qui ruit aut demum cadenti inuectus Olore.
Seu reliquos etiam multis quid dicere coner,
|Inuisa infestis subeuntes hostia velis?
(COR:) Hosnè refers omnes tellure fretoque profectos,
Intereà patrios qui seruant ergò penates?
(THYR:) Hìc quoque non deerant generis splendore potentes,
Atque viri virtute graues, ætate verendi,
Nec non consilijs dextri, meritisque celebres.
Ac quorum fuit antè fides, et cognita bello
Strenuitas: huius sed belli tempore, cuncto
Delecti ex numero procerum, remanere, domique
Cuncta gubernare, et prudentum more iuuare
Absentes socios, dubio in discrimine, iussi:
Hinc operam Domino semper præstare fidelem.
Hos inter primas Oxorum augusta propago
Petrus habet partes, regnique palatia seruat.
Huic Friseæ stirpis decus et laus summa Iohannes
Proximus est: Sequitur Petrus hunc ęterna suorum
Gloria Schrammorum, meritis venerandus et annis.
Quis non Otthonis virtutes obsecro nouit
Krumpeni? vel non miretur maxima Magni
Gesta, micat rutili stella cui nomen ab auri?
Et tamen hic famam nihilominus auxit vterque.
Hoc simul Eilhardus facit Hardenbergicus heros.
Præstat idem Byrgerus habens sua stemmata Trollis.
Nec non Nicoleos Longorum strenua proles.
Se prodit, quantus fuit, indè Georgius, amplis
Lyckeus proauis, proprijsque celebrior actis.
|Se quoque Vernerus fidum Pasbergus agebat.
Compluresque alij, fugiunt hoc tempore quorum
|Nomina, quos honor, et titulus decorauit equestris.
Quid tibi præterea reliquos memorabo celebri
Nobilitate viros, atque integritate potentes?
Scilicet est soboles Munchorum qualis Olaus:
Summa vel est Abslon clarorum fama Iulorum,
Qualis et Holgerus, qualisque Georgius extant,
Florida Quεῖs roseum largitur nomina sertum.
Insuper et Petrus, laus summa, et fama perennis
Bildorum: immensum pariter decus Ottho Bradorum.
Adde etiam geminos Biornones, alter alumnus.
Khasorum ingenuus: veterum præclara sed alter
Biornonum proles: virtute probatus vterque.
His (est dignus enim) pariter superadde Iohannem,
Quo Schougardiacum meritò se stemma fatetur
Nobilius, iactatque suæ virtutis honorem.
Denique Nicoleon simul annumerare decebit
Cui genus à Khasis, prudentia Pallade surgit,
Quemque satis proprij commendat gloria facti.
Ni fieret, possem plures, mora longa, referre:
(Verum quos aliàs) Sed qui iam nomine constant,
Atque recensitos terra, pelagoque, domique,
Audisti, fuit his industria tanta, fidesque,
Tantus amor patriæ, belloque scientia tanta,
Vt iam seruissent iterum †vicinia† nobis,
Id nisi cum superis sors inuidiosa negasset.
Sed quid ego frustrà incuso fatumque, Deumque,
|Perfidiam potius, fraudemque dolumque scelusque
Detestaturus nigri, sine fine, Menalcæ:
|Qui vix in nostros vestigia fixerat agros,
Cum se, cum socijs iam prodere turpiter ausit.
Nectit namque moras, et idonea tempora differt.
Flagitat æstiuo Brumalia frigora sole,
Frigore Brumali sed contrà æstiua requirit
Tempora: Vere tener non sufficit herba caballis,
Autumno hanc hostis maturam falce recîdit.
Pastores alij causam statuêre timorem,
Quo formidaret sic hostes, atque pericla:
Sed pars perfidiæ factum, technasque putabant.
(COR:) Desipit is, causam qui non concedit vtramque
Præcipuè postremam: etenim sic fallere tempus,
Est vetus aucupium: prolixo tempore namque
Militibus lentis, prolixa stipendia surgunt.
(THYR:) Me Faunus, sic est: id nunc ego cogito primùm:
Hinc eius tam segnis erat progressus in hostes,
Impiger at reditus: Sed sic dum fallit, agitque
Seriò nil, volitat pernix occasio, tantum
Fronte prehensibilis: multi labuntur et anni:
Impediuntur et hinc fortunę munera nostræ.
Non tamen intereà Mars et Bellona quiescunt,
Propositum sed quisque suum vehementius vrget,
Instigando viros: is nostros, illa propinquos,
Alternam in cædem, nec non ad mutua damna.
Vndè tot ærumnæ, tanta infortunia, totque
Casus, Quεῖs vidi non tempore tristius vllo.
|Nam præter strages hominum miserandaque fata
Quos partim subitò violentus perculit ensis,
|Sed partim viuos hostilis surripuit vis,
Atque sequi vinctos alienas cogit in oras,
(Hinc et tot queruli pupilli, tot viduæque,
Tot sponsæ sponsos, socij sociosque gementes)
Ipsæ etiam pecudes affligebantur, in ipsis
Quarum pars stabulis pereunt, pars diues abactæ
Præda manent hosti, lanamque cruore resignant.
Parcitur haud minimis: vituli sed ab vbere, nec non
É tepidis teneri rapiuntur ouilibus agni,
Aut, qui tota vssit magalia, ab igne vorantur.
Quid multis? amnes libauit nulla liquentes
Quadrupedum tutò, vel graminis attigit herbam.
Quin etiam tellus passim cultoribus orba
Mœroris dat signa sui, solitique decoris
Oblita, et fœcundæ fertilitatis, vbique
Aret, et ingenti luctus squalore laborat.
Proque satis lolium, sterilesque reportat auenas,
Cum tribulo inuisas filices, lappasque tenaces,
Mordacesque refert vrticas, atque proteruos
Fungos, ignauos tapsos, et mille cicuta.
Proque leguminibus vicias, erransque papauer,
Titthymalos et Hyoschiamos, redditque ligustrum,
Innumerasque alias inuisi nominis herbas.
Et quia sic fruges alimentaque iusta negantur
Illicò dira fames paulatim serpere cœpit:
Quæ dum tabe sua, miseros depascitur artus,
|Plurima damnosos animalia cogit ad esus,
Ast alijs inopi soluit ieiunia morte.
|Corpora fœda iacent syluis, agrisque, vijsque,
(Nauseo commemorans) graueolente fluentia tabo.
Hinc quoque temperiem virosam contrahit aura,
Pestiferamque luem, quæ diro millia multa
Infecit vicio, vel funere mersit acerbo.
Illa quidem noluit (sed quid conamina prosunt
Morboso, ne labe alios contaminet vnà?)
Expirando luem gemuit, fleuitque nocendo.
Denique quorsumcunque oculos, animumque reflexi
Nil nisi luctus erat, faciesque miserrima rerum,
Cumque pauor plagis, et plurima mortis imago.
Nec tantum tellus ita contristatur, et aër,
Sed simul vnda graues visa est agitare querelas,
Quicquid et vnda tenet: Præsertim Suetica Tethys
Fletibus auget aquas, fatum miserata suorum,
Bellonæ et Marti indignans mala plurima vouit:
Proque suis virides extollit in aëra palmas,
Suppliciter tristis, funditque precantia verba:
Atque ita: Pan residens super alta theatra Lycej
Cunctipotente regens simul omnia numine rura
Et quæ rura tenent. Precibus si flecteris vllis,
Hæc nunc vota rogo facili mea percipe sensu.
En, vt cum socia, vastat tua regna Gradiuus,
Nec sceleri modus est horum, vel casibus vllus
Illorum: et certè pereunt mox omnia, si non
Auxiliatricem porrexeris illicò dextram.
|Reprime (namque potes) grassantia reprime monstra,
Atque citò lapsis fer opem mitissime rebus.
|Tunc tibi perpetua referetur gratia laude.
Propitia votum (tandem miseratus) is hausit
Aure: reluctantem frustrà toruumque tuentem,
Compedibus, vinclisque feris, mandauit vtrunque
Constringi, et validè tenebroso in carcere claudi:
Fertur inauditas luiturus sanguine pœnas,
Ad Stygias viuus vel præcipitandus abyssos.
(COR:) O sceleris tanti verè dignissima pœna.
(THYR:) Indè venenosam purgauit ab aëre tabem,
Restituit terræ, quoque fertilitatis honorem,
Atque vndis alacrem fluxum, viresque salubres.
Quin et sepositis rixis armisque, ligauit
Mi Corydon, ambos concordi pace magistros.
(COR:) Fœdere finitimos igitur nostratibus esse
Obsecro Thyrsi putas sociatos nuper amico?
(THYR:) Sic est vt refero, sed quid Pan egerit vltrà
Percipe, mox etiam vernas, reliquosque coëgit
Mauortis famulos, aruis excedere nostris.
Tum si vidisses quam bracchi pondere tardi,
Et quam pro domino tristes repsêre fugati
Risisses Corydon: non tunc velut antè gregatim
Incedunt tumidi, vel passus ponere certant.
Sed velut intrauit pinguem cum spurca culinam
Turba canum, stimulat quam fœda libido vorandi,
Atque ibi iam prædas in opimas incidit, ô quam
Luxurit, ingluuieque sua non segniter instat,
|Mutuò gratatur nutu, caudaque triumphat.
Nec prius absistit petulanti cuncta tumultu
|Sternere, quàm cernat fustes et saxa volare,
Siue coci potius feruentes sentiat vndas:
Crura tamen fugiens lentè mouet, atque subindè
Respiciens rictum lambit, caudamque sub aluum
Abdit, et ob stomachi dispendia flere videtur.
Haud secus hi nostros flebant, et lentius ibant
Deserturi agros, caput et persæpè retorquent,
Hoc quasi signantes: ô pinguia rura valete
Perpetuò vobis vtinam seruire liceret.
Visa sed illa fugam sunt, accelerare iubere,
Quicquid et illa tenent: reliquorum nomine, fures
Ite sonat gallus, clamauit et anser abite.
Quin et ab arboribus quarum spiramine frondes
Africus inflexit, via monstrabatur, ad orcum.
(COR:) Non igitur dubium quin nunc meliora sequantur
Tempora, cum Domino, pulsis nebulonibus istis.
(THYR:) O Corydon quis prisca modò reditura negabit
Secula? quæ fuerant Saturno sceptra gerente,
In quibus vsus erat ferri non vllus (aratris
Seruiat id Corydon nostris) sed mollia gentes
Ocia securi peragebant: omnia tellus
Spontè dedit, sterilis Narcissum protulit alnus,
Atque rosas humilis fudit saliunca rubentes,
Lenta salix ficos, vernauit hibiscus oliua,
Vulnificique croco sentes, vuisque genistæ.
Floruit in teneris et nux moschata myricis.
|Aurea laticomam platanum quoque mala grauabant.
Nunc riui lactis, riui nunc nectaris ibant,
|Flauaque de viridi fluxerunt ilice mella.
Tanta fuit cunctis etiam concordia brutis,
Nempè lupos ouis, ac inter vaga cerua leones,
Et vitulus rigidos vt tuto errauerit vrsos.
Cum canibus pauidæ steterintque ad flumina Damæ.
Inter et accipitres impunè volârit alauda,
Noctua cornices, auidos miluosque columba.
Quid multis? pleno fuit vndique copia cornu,
Vndique tuta quies, ac vndique summa voluptas.
(COR:) Hæc siquidem reditura putas, nunc denique Thyrsi:
Desino mirari te quid mutauerit ipsum
Et vultum gestumque tuum, vestisque figuram.
Cur quoque lætitiæ passim tot signa dederunt
Omnia, quæ vidi rediens, ac auribus hausi.
Lætior excelsas cecinit frondator ad auras,
Et volucrum lepido resonabant omnia cantu.
Sunt quoque visæ omnes agitare cacumina syluæ,
Atque feræ celeri portendere gaudia saltu.
Et pecudum viridi grex luxuriauit in herba,
Nec non pisciculus liquidis saliebat in vndis.
Quin simul in vitreo ludentes amne sequuntur
Naiades, et reliquæ glauca cum Doride Nymphæ.
Hinc quoque cantantes Dryades, viridesque Napæę
Inter semicapros Faunos, Satyrosque bicornes,
Pallentes violas et grandia lilia cuncti
Quassantes, viridi et redimiti tempora pinu,
|Leniter in celsis festas duxêre choreas
Montibus, hæc animo fortasse futura tenentes:
|Numina venturi nam non sunt inscia fati.
(THYR:) Nil dubium: statuo melius tamen omnia nostrum
Noscere Pana, fluunt hæc, à quo commoda nobis.
Hic mihi semper erit Deus, illius atque quotannis
Agniculus nostris è septis imbuet aram
Sæpius, huic molis et lacte litabo recenti.
Et fuero si quando meæ per secula vitæ
Illius oblitus, fœdissima vipera nostris
Sibilet in tumulis, defunctaque deuoret ossa.
Sed iam vesper adest, en sera crepuscula densas
Inducunt nebulas, et gramina rore madescunt.
Surgamus, placidam suadet lux acta quietem,
Atque vias facit infestas nox atrior, ergò
Eia age nobiscum notas te confer ad ædes:
Cimbriacæ mihi sunt pernæ, sunt oua fauillis
Cocta, bouis tergum, pinguisque tomacula porci,
Caseus, et lactis suauissima massa coacti.
Nec non in patulis liuentia pruna canistris,
Quæ mihi longinquis aduexit Porchius oris,
(Porchius antennas quo non velocior alter
Scandere sublimes, prensoque rudente relabi)
Pomaque cum nucibus: mecum precor illicò perge,
Ne veterem Corydon agnatam despice Thyram.
(COR:) Parerem, nisi nunc materni cum Galateæ
Me desiderium tecti tam grande vocaret,
Quæ constat tibi, tot me non vidisse per annos.
|(THYR:) Attamen à nobis haud indonatus abibis,
Hoc tibi, taurino ex neruo, sed sume flagellum
|Inductum corio, nitidisque ex ordine clauis
Distinctum, quo sæpè lupos prosternere Mœris
Atque suam indignè Grittam mulctare solebat.
(COR:) En (sit hebes licet) hac sica te dono vicissim,
Qua se Slemlossus, trux ac edentulus iste,
Cornua cum sumsit, Baccho stimulatus et ira,
Vlcisci in furnos, lapidesque, et cymbia sueuit.
Crastina cum primum roseis aurora quadrigis
Fulserit, inuisam mihi credito, iamque valebis
Thyrsi gregis custos Cimbrorum gloria Thyrsi.

FINIS.