af Anonym (1170)   Redaktion: M.Cl. Gertz  
forrige næste

II.

Nunc uero scire uolumus, vnde Dacia nomen assumpsit. Attestatur equidem nobis antiquorum memoria, predictas partes istas, Juciam, Feoniam, Scaniam et Withesleth, a nullo extitisse subiectas, excepto tantum Lodowico, cuius pace et beniuolencia baptizato Haroldo rege apud Magunciam Dani christianitatem receperunt; aliter nec <a> suo subsequente nec antecessore aliquo unquam erant subiecte, sed resistentes quibusque inuadentibus inuise ab omnibus in principio permanserunt.

Erat igitur Jucia, quia periculis proxima, quodam lignorum fragore munita, ubi nunc est Danæwirchi, pre insidijs Augusti, primi Cesaris; ad quem ipse Augustus collecta multitudine primo constituebat prelia. Quibus resistentes Jutones Dan, principi Withesleth, nunciauerunt, ut eis veniret in adiutorium. Quo nuncio Dan magno repletus gaudio suos conuocans exercitus sine mora procedebat ad prelium. Cumque Dan venisset ad fragorem, Jutones cum eo castra sua mouebant ad Cesarem et cum eo graue prelium commiserunt; quo plerosque eius in ore gladij deiecerunt, ceteros autem fugauerunt.

Videntes autem Jutones Dan strennuum uirum et fortem et uirtuosum duxerunt eum ad lapidem, qui dicitur Danærigh, posueruntque eum super lapidem, inponentes ei nomen regis; sequentesque eum Jutones Feoniam Scaniamque cum alijs adiacentibus insulis <sibi> subdiderunt. Vidit autem rex Dan regionem suam, super quam regnauit, quod esset bona; uocauit principes suos et exactores et ait: »Bene placet michi regio mea; quo nomine appellabimus eam?« Qui dixerunt: »Rex, in eternum uiue! Tu es rex Danus: regio tua Dania uel Dacia uocabitur; quod nomen in eternum non delebitur.«