Rexit itaque terras Haldanus et genuit filium, nomine Siwardum, cognomine Album; qui patrem suum Haldanum mortuum tumulauit Lethre. Helgi autem rex erat marinus et multos ad se traxit maleficos, nauali bello bene aptus; diuersas partes, quasdam pace, quasdam autem piratia, petisse peribetur. Tempore igitur quodam contingebat, ut indigens portu Helgi uenit ad portum quendam iuxta Laland, lassus remigio; ubi per tres noctes in regno fratris quiescens cum exercitibus suis, tentorijs in terra extensis cum pace, carnali captus concupiscencia milites regi aptam quesituros puellam mittit.
Qui cuiusdam baronis Rolfcarl filiam, nomine Thoram, prosequente patre regi adducunt. Que ab illo fecundata postmodum protulit filiam, quam Ursulam nominauit. Rex quoque Helgi inde procedens diuersas cepit uastare regiones. Contigit iterum, ut post multos annos idem Helgi, portui predicto iniectus, facti prioris inmemor exiberi sibi puellam iussit; qui propriam filiam, quam a Thora Rolfi filia accepit, uiolauit.
Que patris semine suscepto fecundata filium edidit, quem aui nomine Rolf nominauit. Interea obijt Thora, uxor eiusdem Helgi et socrus, el in insula humata est, que Thorhø dicitur. Et postea eciam ibi sepultus est pater suus, senex Rolf. Helgi quoque, gener suus, rex marinus, ibi tumulatus est. Filius autem eius et Ursule, puer Rolf, crescebat et fortitudine uigebat. Mater uero eius Ursula, uelo uiduitatis deposito, data est regi Suethie Athislo; qui ex ea filiam sibi genuit, Rolf uero, quod ex matre eius, sororem, nomine Sculd.