af Anonym (1170)   Redaktion: M.Cl. Gertz  
forrige næste

IX.

Postquam genuerat filium Frothi, Aki regem interfecit Fritleff et in eundem gradum leuatus est. Quo eciam defuncto, ei in regnum Frothi filius successit. Quo a Swærthingi filijs interempto, filius eius Ingyald in regnum leuatur. Huic quoque defuncto successit Olauus filius eius, et ipsi filia nomine Asa, de qua prouerbia multa dicuntur. Mortua Asa, que patri Olauo successerat, rex Danorum factus Haraldus, qui et Hyldetan dicebatur; iste dominium <maximum> habuisse dicitur, factis sibi tributarijs omnibus regnis usque ad mare mediterraneum.

Cumque ad Suethiam exigendorum tributorum causa proficisceretur, bello excepit eum rex Ring in campo, nomine Brawel, ubi ex parte Haraldi uexillifere puelle pugnasse feruntur, quarum una Hethæ, altera Wysna dicebatur. In congressu illo Haraldus occubuit, et ex permissu Ring, regis Suethie, Dani puellam Hethæ regem super se constituerunt. Que eciam Dacie imperans ciuitatem sui nominis Hethæby apud Jutlandiam in portu statuit Sleswicensi.