Anno dominice incarnacionis octingentesimo uigesimo VIto Haraldus rex Danorum apud Magunciam est baptizatus ab Othgario archiepiscopo, susceptus ab imperatore Luduwico, anno sexto regni sui. Cum quo frater eius Hericus et uxor regis cum magna Danorum multitudine illuminati sunt et Christiane fidei coniuncti. Quibus in regnum suum tendentibus cum nemo doctorum facile potuisset inueniri comes, sanctus Ansgarius cum socio se ultroneum optulit Authberto. Cum quo .IIIIor. annis commorantes multos ad fidem conuerterunt. Qui, reuersus archiepiscopus Hammaburgensis effectus, nunc Danos, nunc Transalbianos uisitans innumerabilem utriusque gentis multitudinem ad fidem contraxit.
Deinde mortuo Lyudrico, Bremensi archiepiscopo, Liuduicus imperator filius Liuduici, frater Lotarij et Karoli, Bremensem archiepiscopatum Ansgario concessit. Hoc regali munere confessor dei ualde gauisus in Daniam perrexit. Vbi regem Danorum, fratrem regis Haraldi, predictum Ericum, Christianissimum cum suo populo reddidit. Nam mortuo Haraldo iste in regnum assumptus est. Hic primum ecclesiam Sleswich erexit, data pariter sentencia, ut, quisquis esse uellet in regno suo, Christianus fieret.