af Anonym (1138)   Redaktion: M.Cl. Gertz  
forrige næste

IV.

Hec dum agerentur, Hericus rex defunctus est, et in regnum Frothi leuatus est; quem Unni, Bremensis archiepiscopus, baptizauit. Extimplo erecte sunt ecclesie, que pridem destructe sunt, Sleswicensis et Ripensis. Terciam rex in honore sancte Trinitatis apud Arusam edificauit. Dicunt quidam, quod Unni, Bremensis archiepiscopus, Gorm et Haraldo, qui in Dania reges extiterant, predicaret et Christianis placatos redderet et ecclesias diu neglectas reuocaret. Iste Gorm pater Haraldi extitit; qui Haraldus uiuente patre .XV. annos regnum gubernauit, mortuo patre quinquaginta annos regnauit.

Hic Christianus extitit, cognomine Blatan siue Clac Harald. Mortuo Haraldo Swen quidam, Normannorum transfuga, collecta multitudine Angliam inuasit, regem Aldradum expulit, ipse regnum tenuit. Huius filij Gorm et Hartha Knut, paterno non contenti latrocinio, Daniam insiliunt, occisoque rege Danorum Haldano cum filijs eius regnum [Danorum] partiti sunt, Gorm Daniam, Hartha Knut Angliam <nactus>. Nam Swen pater eorum interim, quo <tempore> ipsi Daniam invaserunt, mortuus est. Haldanus autem utrum fuerit filius Clac Haraldi an non, in dubio est.