af Anonym (1138)   Redaktion: M.Cl. Gertz  
forrige næste

VII.

Post cuius mortem Eadmundus, filius Adeldradi, quem Sweno expulit, Kanutum, filium Svenonis, et Olauum, filium Olavi regis Norvegie, qui ibi obsides fuerant, in uincula coniecit. Qui de uinculis eius fugientes naui uenerunt Bremam ibique a sancto Unwano, Bremensi archiepiscopo fidem Christi susceperunt, et baptizati reuersi sunt in Daniam. Olauus autem rex Norvegie constituitur.

Qui dum regnum suum primus Christiane fidei subiugasset totum, a paucis in bello percussus gloriosam martyrij coronam est adeptus. Cuius corpus a fidelibus Throndemis humatur, <ubi> multis hodie miraculis illustratur. Cui filius in regnum successit, nomine Magnus, qui ex concubina erat genitus, etate puer, magnanimus, forma speciosus. Sed ne ab incepto opere longe transgredi uidear, ad reges Danorum reuertar. Mortuo itaque Eadmundo rege Anglorum filius Adeldradus in regnum successit.

Quod audiens Kanutus, ueteris iniurie non inmemor, quam pater eius sibi et Olauo intulerat, cum mille armatis nauibus transfretauit et inmensis uiribus Angliam inuasit; triennium cura Adeldrado certauit Adeldradus, fessus et bello et senio, cum obsideretur in Londonia ciuitate, obijt, relinquens filium Edwardum, quem suscepit ab Ymma regina, que fuit filia Rothberti comitis. Kanutus victor existens ipsam Ymmam duxit uxorem genuitque ex ea filium Harthe Knut. Kanutus Richardo suam dedit sororem, nomine Estrith. Que ab illo repudiata duci Vlf sine fratris consensu est coniuncta.

Quod audiens Kanutus inimicari cepit Vlf et sorori sue in tantum, ut eciam eos de regno expelleret. Tandem precibus multorum et auxilijs sub quadam simulacione reconciliatus non post multum temporis fecit Vlf interfici in ecclesia Roskildensi, euntem ad matutinas. Quem uxor sua Estrith honorifice sepeliuit, ecclesiamque lapideam in loco lignee construxit, quam multis modis ditauit. Habuitque ex eo duos filios, Svenonem et Byorn. Quo peracto Kanutus reuersus est in Angliam ibi que uitam finiuit.