af Anonym (1138)   Redaktion: M.Cl. Gertz  
forrige næste

XIII.

Cuius morte audita Dani fratrem eius Nicholaum in regem statuerunt, uirum mansuetum et simplicem, minime rectorem. In diebus cuius magna persecucio cleri et populi facta est. Nam anno .XX. regni eius Petrus quidam, filius Botildis, consilio et instinctu capellani sui Notholdi, qui postea Ripensis episcopus effectus est, incepit questionem contra clericos, quatinus habentes uxores dimitterent, et non habentes nequaquam ducerent. Cui questioni clerici <uolentes quidem, sed> non ualentes resistere, quippe Arnoldo episcopo iam senio pregrauato et egrotanti, alij membris truncabantur, alij occidebantur, alij de patria expellebantur, pauci sua retinuere.

Arnoldus uero sequenti anno post illam incepcionem bundonum obijt. Cui rex Nicholaus capellanum filij sui Magni, nomine Petrum, subrogauit. Hic fuit uir eruditus et litteratus et inter omnes episcopos Danie tunc temporis eloquentissimus et constantissimus. Qui mox causam clericorum contra bondones suscipiens non solum ex illo <eos malo> liberauit, sed insuper illud effecit, ut nullus laicus querimoniam super clericos in placitis faceret, sed in sancta synodo, quod prius nequaquam licuit. Valentes clericos adamauit, ecclesie autem sue nullum proficuum contulit. Curias suas lapideis et ligneis domibus ornauit.

Et licet prepostero ordine utebatur, querens, que sua et que Cesaris erant, dicebat tamen se et, que dei erant, uelle querere, si aliqua tranquillitate pacis cum Maria et cum Iacob posset permanere. Et ut impleret opere, quod mente et uerbo disposuit, domos ad ecclesiam sancti Clementis et terras addidit ut congregacio monachorum ibi esset. Sed quia antiquus hostis semper sub uelamine latens et semper inuidens operibus iustorum <pacem odit> tantam discordiam inter Danos seminauit, quod, ex quo Christianitas in Dania inoleuit, maior tribulacio cleri et plebis non est facta