af Anonym (1138)   Redaktion: M.Cl. Gertz  
forrige næste

XVIII.

Interea Ascerus, Lundensis archiepiscopus, tercio Idus Maij moritur et in basilica sancti Laurencij tumulatur. Hericus autem, per omnia ut Cesar factus, omnia obstacula superans, nullum parem sibi, nullum priorem uolens, superbus, elatus et in malicia potens, per omnia terribilis more fulminis incessit; flentibus, si quid uidebantur habere, abstulit, habentibus et male ridentibus sparsit.

Hec uita Herici, hec incessio, talis introitus; sed nunc, quis sit exitus, uideamus. Igitur ueniens ad quoddam placitum iuxta Ripam, surrexit quidam nomine Plouh, quod Latine 'aratrum' sonat, et regem incautum mortali uulnere prostrauit. Vir deformis, breuis stature, per se nichil faciens, nisi dominus in aratro, dominus in lancea, ut dominus in funda, dominus in lapide.