af Anonym (1210)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

Beatus Willelmus, ex nobili ortus prosapia, uenerabili uiro Hugoni, abbati sancti Germani de pratis, a parentibus suis ad educandum traditus fuit. Qui eum ut nepotem suum benigne suscipiens litteralibus studiis diligenter erudiri fecit. Cumque adhuc infantulus in claustro apud sanctum Germanum nutriretur ac primis elementis litterarum informaretur, studiose considerabat, quomodo monachi in claustro sederent, legerent, cantarent et orarent.

Vnde uelut apis prudentissima florum diuersitatem inueniens munera mellis ab eis suscepit et in fauo cordis sui recondebat. Meditabatur namque tunc mente puerili, quod deuotus postea impleret etate senili. Diuina itaque sibi cooperante gratia multos coeuos suos docilitate ingenii precellens studio litteralium artium transcendit, atque inter ipsos magistros artium, scientia et doctrina conspicuus famosus habebatur.

Igitur abbas Hugo de profectu et honestate morum nepotis sui exultabat uberius et gratias deo agebat; uolensque eius utilitati in posterum esse prouisum ei in subdiaconum promoto prebendam in ecclesia Parisiensi apostolorum Petri et Pauli et beate Genouefe, in qua tunc seculares erant canonici, acquisiuit. Factus itaque canonicus secularis omnia, que ad eum pertinebant, prudenter exequebatur. Animaduertens etiam, quod in tenera etate sui educatus monachos in quiete degentes facere cognouerat, accepto libro sepius in claustro solus sedebat et legebat et in diuina lectione se exercebat.

Quod uidentes concanonici sui indignati sunt uehementer; et eius bonis moribus inuidentes, unde deberent proficere, inde ceperunt deficere. Cogitationes sue aduersus eum erant in malum, inflammate a gehenna. Stridebant siquidem dentibus in eum, nec poterant ei quicquam pacifice loqui. Sepulchrum enim patens erat guttur eorum, linguis suis dolose agebant, uenenum aspidum sub labiis eorum. Vnde conuenerunt in unum aduersus innocentem, dicentes: »Viri fratres, quid faciemus? Ecce homo iste multa contra nos et consuetudines nostras facit. Nam contrarius est operibus nostris, monasticam uolens super nos inducere uitam. Ad memoriam reuocemus, quod ait philosophus:

Principiis obsta: sero medicina paratur,
cum mala per longas conualuere moras.

Obstemus igitur eius malis adinuentionibus et eas radicitus extirpemus: ne, si dimiserimus eum sic, uenient non tantum Romani sed et summus pontifex et Francorum rex et tollent nobis locum, nobisque eiectis uiros alterius scematis in tabernaculis nostris regnare facient, et erimus in prouerbium omni populo.« Hec et his similia quasi spiritu prophetie inter se alternabant, ignari, quod tale quid eis post annos paucos esset uenturum. Ab illo ergo die cogitabant, quomodo eum affligerent et fraude circumuentum a sua canonia citius eliminarent; et rei facti sunt in cogitationibus suis.

Vnus ergo ex ipsis, qui ei ceteris familiarior esse uidebatur, nescitur ex propria deliberatione an aliorum suggestione, sub quadam dilectionis specie, quam non gestabat in corde, eum conuenit secreto, dicens: »O karissime et omni dilectione dignissime, est secretum, quod tibi uolo dicere, si tu adiuratus promiseris hoc te nulli manifestaturum, donec opere compleuero, quod mente pertracto.« Ad hec uir domini respondit se optime posse habere celatum, quod ille uoluerit esse secretum. Tunc ille: »Diu est, karissime frater, quod desiderio uite celestis uitam istam, quam tenemus, mutare disposui.

Nam licet uocatur uita, mors tamen potius dicenda est quam uita, quia amatores suos ad eternam perducere cognoscitur mortem. Mundus enim in maligno positus est et omni inmundicia plenus, qua suos indesinenter irretit. Vnde attendamus, quod dominus in euangelio ait: 'Vigilate, quia nescitis diem neque horam'; et iterum: 'Qui non renuntiauerit omnibus [hiis]ATekstkritisk note 1[hiis]] del. Gertz , que possidet, non potest meus esse discipulus': et apostolus: 'Hora est iam nos de sompno surgere'. Surgamus ergo de sompno culpe, et ornemus lampades nostras, et cum prudentibus simus uigiles, ut ueniente patrefamilias sine repulsa ingrediamur cum eo ad nuptias.«

Cumque ille intente ascultaret uerba ipsius, adiecit: »Si fuerimus duo, fouebimur mutuo [obsequio]ATekstkritisk note 2[obsequio]] del. Gertz .« Cui uir dei respondit: »Salutaria sunt, que perorasti, et sapienti super aurum et lapidem preciosum desiderabilia. Sed quid faciemus?« At ille: »Si uere caduca et transitoria mundi relinquere uoluerimus, nos cum nostris deo fideliter in religionis habitu offeramus.« Ad hec ille subridens ait: »Nondum uelle habeo monachari; sed pro salute anime mee et tue, si dictis facta compenses, faciam que hortaris, ita tamen ut, quod te prius uidero aggressum, tucius ipse sequar.« At ille gaudens intulit: »Bene dixisti; ita fiat!«

Cumque sepius inter se de contemptu mundi et de suo proposito familiaria sererent colloquia, placuit utrique quantocius adire monasterium monachorum, quod Caritas nuncupatur. Quo cum peruenissent, dator huius consilii, accito patre monasterii, causam aduentus ipsorum humiliter aperit. Quorum aduentu et uoto ille gauisus caritatis brachiis eos amplectitur et in hunc modum dat responsum: »Dominus noster ait: 'Qui uenit ad me, non eiciam foras'. Huic ego innixus sententie libenter uobis temporalia et spiritualia huius domus impertiar et huic sancte congregationi uos associare curabo, si a proposito non defeceritis.«

Cui cum grates pro tam dulci responso et pro eo, quod eorum decreuisset acceptare peticionem, retulissent multimodas, iubet abbas eos in hospicium recipi et eis necessaria amministrari. Cumque residerent, ille Willelmum sic alloquitur: »Iam domino fauente bonum opus et saluti animarum nostrarum proficuum inchoauimus; restat, ut ipso adiuuante ab incepto nequaquam desistamus. Quam felix es, frater dilecte, quod nullius impedimento temporali subiaces, sed ab omnibus expeditus habitum ad presens cum his sanctis uiris potes accipere!

Me autem ad modicum oportet domum repedare, ut matri et sorori mee tutorem preuideam; quia impium et grauissimum est michi peccatum, eas sine tutela relinquere, cum apostolus dicat: 'Si quis suorum curam non habet, maxime fidelium, fidem negauit et est infideli deterior'. Tu autem equo animo esto, et noli egre ferre ad tempus absentiam meam, sed, quod habes facere, fac citius; ego autem expleto termino induciarum a te michi creditarum coram deo et sanctis eius me promitto uelocius reuersurum.«

Tunc Willelmus, quod spiritu dei hec non agerentur, persentiens, sed ut eum a se disiunctum loris uinciret claustralibus, sic respondit: »Maturior etas te ad preeundum prouocat, me autem etate iuniorem non te preuenire sed magis decet subsequi. Hoc etiam in initio ammonitionis tue me tibi recolo pollicitum fuisse.« Tunc huius doli inuentor, uidens fraudis sue commenta effectu frustrari, longa suspiria ab imo traxit pectore atque dicebat: »Differamus ergo in aliud tempus.« Et sic a claustro recedentes per iter, quo uenerant, remeabant, et in se ipsam reciprocata mentita est iniquitas sibi.

Dominus abbas Hugo, semper eodem zelo dilectionis circa profectum nepotis sui inconcusse feruens, eum in gradum diaconi promoueri uoluit. Quod cognoscentes emuli sui, dolore cordis intrinsecus tacti, timebant, ne, si ordinaretur, in ecclesia sua ad maiorem proueheretur dignitatem. Ideo timori suo solatium excogitantes episcopum Parisiensem precibus circumuenerunt multimodis, ut eum omnino ad promouendum non susciperet, aut eo tempore sacros ordines facere penitus desisteret. Quorum precibus episcopus uictus et eorum uerbis nimium credulus, quia eum in multis accusabant, sacros ordines facere distulit.

Sed deus omnipotens, qui comprehendit astutos in astutia sua et perdit sapientiam sapientium et intellectum intelligentium reprobat, quod moliti fuerant contra nepotem suum, abbatem Hugonem minime latere uoluit. Vnde idem abbas illum cum litteris suis Siluanectensi episcopo ordinandum transmisit; et, quod uoluit, idem episcopus deuotus impleuit. Adeptus itaque diaconatus officium domum rediit, nullo concanonicorum suorum sciente, quo uel ad quid abierat. Sabbato subsequenti intitulatur ad omeliam legendam, quia uicarium propter eorum importunitatem habere non poterat.

Hoc autem faciebant, ut ipso non habente, qui leuiticum pro eo officium expleret, secundum quod institutio prebende sue exigebat, scandalizaretur, et ipsi materiam malignandi contra eum haberent. Nocte dominica, cum septima lectio pronuntiari debuisset, ipse ad eandem pronuntiandam accessit, et aperto libro alta uoce: 'Iube, domine' personuit. Erat autem euangelium: 'Erat Ihesus eiciens demonium, et illud erat mutum'. Ad cuius iussionis uocem, repleti stupore magno et extasi in eo, quod contigerat illis, obmutuerunt et siluerunt a responso benedictionis; et quoniam renouatus est dolor eorum, relictis matutinis et choro exierunt unus post alterum, incipientes a senioribus;

et remansit Willelmus solus ad pulpitum, et magister Albericus in medio choro, qui erat uir bonus et iustus; hic non consenserat consilio et actibus eorum, sed expectabat regnum dei. Mane facto, cum canonici in unum conuenissent et de his, que facta fuissent, adinuicem ruminarent, superuenit Willelmus. Tunc magister Albericus sic orsus est loqui: »Hoc uere possumus dicere, quia hac nocte uidimus mirabilia. Et quis non miretur? Mirum non est, quod unicus omnipotentis dei filius demonium, quod erat mutum, eicere potuit, et loquente muto mirate sunt turbe; sed illud michi magis admirabile est, quod, domino Willelmo omeliam pronuntiante:

'Erat Ihesus eiciens demonium', eiecti sunt concanonici sui de ecclesia, homines uidelicet rationales, et ipso loquente facti sunt muti, et fratres sui elongauerunt ab eo, et noti quasi alieni recesserunt.« Ipso sermonem finiente facti sunt persecutores serui dei in parabolam omnibus, qui hec audierant. Beatus autem Willelmus iugi meditatione uerbi dei roboratus in omnibus se prudenter regebat, ut cum psalmista posset dicere: 'Dominus michi adiutor est; non timebo, quid faciat michi homo'; et iterum: 'Michi autem adherere deo bonum est, ponere in domino deo spem meam'.

Cumque adiutorio dei, cuius iudicium abyssus multa, et contra cuius examen non est stabile hominis consilium, pacientia armatus aduersarios suos, in incepta malicia perseuerantes, redderet inermes, cuiusdam prepositure dignitate sublimatur. O Christi pietas omni prosequenda laude! qui famulum suum in tempore beneplaciti sui nouit extollere, quem ante tempus filii inuidie moliebantur opprimere.

Concanonici autem sui turpi marcentes ocio in apparatu regio ederunt et biberunt ad luxuriam, in superbia et in abusione, usque in diem, in qua dominus Eugenius papa intrauit Galliam, habens preter ea, que extrinsecus erant, instantiam cotidianam, sollicitudinem omnium ecclesiarum sibi a deo commissarum. Hic superbiam eorum confregit et ad nichilum redegit. Nam illo adueniente Parisius, quod metuebant, euenit, et, quod uerebantur, accidit eis, non fortuitu quidem nec Willelmi actum aut premeditatum consilio, sed diuine sapientie iusto cuncta disponente iudicio.

Volens itaque dominus papa scire, si floruisset uinea, si flores fructus dedissent, secessit in partes Gallie. Cui Parisius appropinquanti rex Ludouicus et episcopus eiusdem ciuitatis cum multitudine clericorum et laicorum occurrunt, et honorifice susceptum ad ecclesiam beate uirginis Marie cum magno tripudio perducunt. Post paucos dies placuit ei ecclesiam beate Genouefe uisitare et ibi diuina celebrare, quia apostolica dicebatur. Quo cum peruenisset, pallium sericum ante altare a ministris ecclesie deponitur, ubi dominus papa ad orandum prosternitur. Oratione completa uestibulum ingreditur et ad missam celebrandam sacris uestibus induitur.

Interea ministri domini pape pallium sericum tollunt, affirmantes illud sibi deberi secundum antique consuetudinis morem. Quod famuli canonicorum indigne ferentes pallium ab eorum manibus extrahere moliuntur; Romani econtra totis nisibus illud sibi attrahere non desistunt. Quid in his moror? Trahere adinuicem non destiterunt, donec scisso frustatim pallio pugnis se percuterent, et ministri ecclesie seruos domini pape sanguinolentos adhibitis fustibus redderent. Cumque clamor discordantium in ecclesia attolleretur, accurrit rex Ludouicus eos compescere uolens. Illi uero, quia obscuratum erat insipiens cor eorum, regem in decore suo uenientem non uerebantur, sed eum sicut alios ualidis ictibus affecerunt.

Cumque hec agerentur, quidam ex familia domini pape scissa ueste et facie unguibus exarata domini sui aduoluti pedibus lacrimabiliter ei iniurias suas proponunt, dicentes: »Ecce quomodo honorantur, quos dominus papa uult honorare! Talene nobis debetur premium, qui reliquimus Romam et nostra et secuti sumus te? Habeat iam Roma pudorem! Nusquam fuimus sine honore nisi in ecclesia ista, in qua acciderunt nobis mala, que non uerebamur. Vnde obprobrium facti sumus uicinis nostris, subsannatio et derisio his, qui in circuitu nostro sunt. Sed, si quid potes, aufer obprobrium nostrum.«

Cum autem apostolicus cuncta cognouisset, que facta fuissent, nimia exacerbatus indignatione respondit: »Michi uindicta[m]ATekstkritisk note 3[m]] del. Gertz , et ego retribuam.« Et accersito domino rege Ludouico sic fatur: »Ego ob reuerentiam apostolorum Petri et Pauli et beate Genouefe huc accessi diuina tractare misteria; et canonici huius ecclesie maligni et insipientes timorem domini abicientes famulos meos, ut me ad iracundiam prouocarent, pugnis et flagellis ceciderunt. Sed ne diu glorientur in malicia sua, tu, qui causam ecclesie huius tueris, michi de predictis transgressoribus iusticiam exhibere ne moreris.« Rex autem domino pape a se iusticiam querenti ait:

»Pater sancte, cui querelas iniurie michi illate exponam, aut quis michi iusticiam faciat? Nam ego ut uestri, dum eos disiungere conarer, graues ictus furentium sustinui. Sed cum tibi a domino ligandi atque soluendi iusto iudicio collata est potestas, ecce in manu tua sunt: redde retributionem eorum ipsis.« His dictis simul ab loco illo discesserunt. Cum autem simul pergerent, iterum ortus est sermo inter illos, quomodo superbiam illorum canonicorum destruerent et uineam illam aliis agricolis locarent, qui redderent fructum eius temporibus suis.

Nec tamen cuiquam eorum uiolentiam inferre uoluerunt, ut prebenda sua priuarentur, prius quam deus tolleret eos de medio, quia multi ex eis nobiles et scientes extiterunt; sed ut iniuriam eis illatam sine peccato per uiros religiosos uindicarent, eis ecclesiam beate Genouefe committendo, decreuerunt ergo nigros monachos ibidem esse constituendos. Sed hoc eos maxime angebat, quod ad eorum emolumentum preter unam prebendam, que tunc forte uacabat, non habebant.

Abbas itaque sancti Victoris, comperto eorum consilio de mutatione ordinis, dominum papam et regem Ludouicum precibus circumuenit affectuosis, ut ordo sancti Augustini in ecclesia ad honorem dei et apostolorum Petri et Pauli et beate Genouefe uirginis eorum patrocinio institueretur, multis asserens assertionibus, quod facilius aliqui ex contumacibus illis ad regularem uitam ipsorum quam ad habitum et consuetudinem monachorum conuerterentur. Apostolicus autem et rex Ludouicus, cognoscentes bonam famam ipsius abbatis et suorum fratrum et religionem ipsam super omnes uicinos ipsorum extolli et domum sancti Victoris magne caritatis odore redolere, petitioni abbatis iusto desiderio flagrantis gratum prebuerunt assensum.

Electus est die postero in abbatem Odo prior, homo sancte conuersationis ac tocius prudentie et religionis indefessus amator; missique sunt cum eo .XII. canonici, uiri honesti et bone fame, ad ecclesiam beate Genouefe, sicut ipsius uirginis decebat puritatem. Sicque ordo beati Augustini in ecclesia beate Genouefe priuilegio domini pape Eugenii ac christianissimi regis Ludouici immutabiliter confirmatus usque in hodiernum diem ibidem conseruatur. Ecce, ut in principio commemoratum est, canonici priores, Cayphe prophetiam habentes, locum suum perdiderunt, et datus est locus ille genti aliene, genti uidelicet religiose, uineam domini deuote excolenti.