af Anonym (1210)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

Cum hec agerentur, Willelmus in preposituram suam secesserat, de rebus domesticis cum amicis suis tractans et disponens. Die sequenti, cum ad mensam diuersis ferculis oneratam cum suis discubuisset, ecce quidam subito intrauit, qui eum sic allocutus est: »Salutat uos dominus abbas Odo de beata Genouefa et litteras istas uobis transmittit.« Ille ultra, quam credi potest, admirans salutantis uerba ait: »Quis est ille abbas, uel quando fuit abbas in ecclesia beate Genouefe?« Cui nuntius: »Odo, prior de sancto Victore, ipse est abbas in ecclesia beate Genouefe, heri a summo pontifice et domino rege ibidem constitutus.«

Ad hec Willelmus: »In sompnis hec audio, an uera michi refers?« — »Vera sunt« inquit. — Tunc discutiens seriem litterarum uidit sibi mandatum ab abbate Odone, ut capitulum suum quantocius adire non supersederet. Surrexit itaque refectionis curam postponens, et ualedicens omnibus ait: »Vadam et uidebo, si est hec mutatio dextere excelsi.« Cumque claustrum beate Genouefe intrasset, uidit ibi uiros scemate religionis adornatos. Credidit ergo sermoni, quem dixerat illi nuntius; sed tamen uehementer intra se hesitabat, cur hoc euenisset, ac que causa fuisset huius mutationis.

Nuntiatur protinus abbati aduentus domini Willelmi. Cui festinanter occurrit, et in osculo pacis susceptum deuotissime amplectitur. Cumque residerent ac inter se miscerent colloquia alterna, aduentus sui suorumque modum et cetera, que illis euenerant diebus, abbas pandit Willelmo. Quibus relatis cepit eum de contemptu mundi admonere, dicens: »Fili, si diues esse cupis, ueras diuitias require. Si gloriam dignitatis diligis, in illa superna angelorum curia ascribi festina. Animaduerte, quod dominus in euangelio ait: 'Qui amat patrem et matrem et agros aut domos et cetera plus quam me, non est me dignus'. Et iterum: 'Beati pauperes spiritu, quoniam uestrum est regnum dei.

Beati, qui nunc esuritis, quoniam saturabimini'. Et beatus Iohannes euangelista ait: 'Nolite diligere mundum, neque ea, que in mundo sunt, quia, si quis diligit mundum, non est caritas patris in eo'. Huic bene concordat beatus Iacobus apostolus, dicens: 'Quicumque uoluerit amicus esse huius seculi, inimicus dei constituitur'. Ne tardes ergo conuerti ad dominum, et ne differas de die in diem, ne subito ueniat ira dei super te et in tempore uindicte disperdat te. Valde stultus est, qui pro eo, quod paruo tempore luxurie deseruit suumque miserum desiderium prauis delectationibus pascit, et celestem perdit amenitatem et eternam incurrit dampnationem.

Igitur renuntia omnibus, que possides, et baiula crucem Christi cotidie: qui cum esset diues et prepotens rex celi et terre, sponte pauper factus est pro nobis, ut nos diuites faceret secum in regno celorum.« Postquam finem his imposuit monitis, apprehensa manu eius duxit illum ad uitream fenestram, in qua erat ymago crucifixi depicta. Tunc renouato sermone ait: »Videsne, mi domine, hanc ymaginem, et consideras?« Cui ille: »Video plane et diligenter considero.

Nam si hoc misterium michi uetus est per usum, est tamen michi semper nouum propter eum, qui nos reformabit corpore humilitatis nostre configurato corpori claritatis sue et renouat hominem nostrum interiorem de die in diem.« Intelligens abbas cor eius a spiritu sancto inflammatum iterum dicit: »Vides, quanta amoris dulcedine te sibi alligare cupit et extensis brachiis suscipiendo amplecti, qui pro te se permisit crucifigi?« Protinus uir dei, lacrimarum ymbre ora perfusus, et propter nimium singultum uix uerba ualens edere, cum timore respondit: »Vtinam scire possim, quod me dignaretur habere seruum sibi et preterite iniquitatis et mee fragilitatis errores dimittere!«

Ad hec abbas: »Ego fideiussor ero, si sane monitis obtemperare uolueris, quod non solum peccata tua dimittet, uerum etiam post uite huius terminum cum sanctis suis eterna coronabit gloria.« Nec mora, Willelmus ad pedes corruens fideiubentis se et sua deo et illi benigne commendauit, et sic de huius mundi naufragio nudus euasit.

Letatur Christi familia de tanti iuuenis conuersione, nec minus gaudet ex insperato auxilio tam repente sibi celitus transmisso. O bone Ihesu, quam magnificata sunt opera tua! nam omnia opera nostra, ut ait propheta, operatus es in nobis. Iam expletum esse cernimus, quod te dixisse legimus: 'Facilius est camelum per acus foramen transire quam diuitem regnum celorum intrare.' Sed cum homines, terrena tantum sapientes, interrogarent: 'Quis ergo potest saluus fieri?' respondisti: 'Que apud homines sunt impossibilia, possibilia sunt apud deum.'

Ecce quia hunc ad graciam predestinasti, facile de superbo humilem, de diuite pauperem facere potuisti. Dicat quisque, quod sentit: in laude apostolorum Petri et Andree germanorum scriptum, quod ad unius iussionis uocem predicantis domini, relictis retibus et naui, secuti sunt redemptorem; iste uero non tantum ad domini sed ipsius serui admonitionem non solum retia et nauern sed predia et possessiones, domos et familias, diuitias et honores, insuper et semetipsum reliquit. Nec hoc idcirco dicimus, ut eum summis equiperemus apostolis; sed sic approbamus minora opera, ut non uituperemus maiorum magnalia.

Suscepto itaque habitu regulari Willelmus appositus est ad ceteros fratres et annumeratus est cum illis duodecim. Et mutato habitu mutatus est in uirum alterum, atque diuina cooperante gracia, que sibi eum uas electionis preuiderat, proficiebat de uirtute in uirtutem, ut dignus haberetur uidere deum deorum in Syon. Erat enim preditus uirtute caritatis, humilitate precipuus, pacientia fortis, obedientia tractabilis et ad cetera genera uirtutum promptus. Insistebat lectioni, orationi, diuine contemplationi; uigiliis, ieiuniis artus domabat corporis; et qui solebat in sericis precedere induuiis, post in abiectis uestibus seruiuit pauper pauperibus.

Diuitiarum preterite uite oblitus panem furfureum ut ceteri edebat et herbas agrestes in edulium preparatas cum graciarum sumebat actione. Non enim alias delicias due prebende tantum in principio ipsis fratribus et familie eorum prebere poterant. Vnde fortis athleta Christi, in incepto stabilis, religionis atque ordinis in tantum uehemens emulator extitit, ut, cum supprioris fungeretur officio, nulla patiebatur ordinis instituta transgredi. His et aliis huiusmodi uirtutum studiis cum se indesinenter exerceret iamque probatus deo et hominibus existeret, dominus noster Ihesus Christus

(iuxta illud euangelicum: 'Qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum') quadam nocte, cum membra sopori dedisset, apparuit ei in uisione in specie pulcherrimi iuuenis, uocansque eum proprio nomine ait: »Noueris te ad quandam insulam mecum profecturum, ubi multa temptationis genera perferes atque molestias; sed his meo adiutorio superatis, deposito carnis onere, mecum eris in paradiso.« Quid autem uellet sibi talis uisio talisque admonitio, nequaquam poterat conicere, antequam in Daciam ad insulam, que Selandia est uocabulo, ubi nunc requiescit, uocaretur.

Decursis post hec non multorum annorum curriculis abbas Odo in senectute bona migrauit ad dominum. Quo defuncto dominus Garinus, eiusdem monasterii prior, quia uir honestus et litteratus et prouidus in agendis habebatur, in abbatem eligitur. Postquam autem consecratus et in sede sua erat confirmatus, habitus est sermo ad fratres in capitulo de priore substituendo. Fuit ibi quidam, cui abbas omnimodis affectabat dare prioratum. Annuentibus cunctis et abbati consentientibus [sed]ATekstkritisk note 4[sed]] del. Gertz resistebat ille frater dicens: »Iustum est, ut in regali abbatia officiales per regem in officiis suis imponantur.«

Quod audientes fratres conturbati uehementer dixerunt: »Si uis secundum ordinis tenorem prioris suscipere officium, consentimus electioni tue; sin autem terminos, quos posuerunt patres nostri, transgredi attemptaueris, numquam ad illud pertinges.« Illo autem in suo proposito persistente abbas, ut sui incepti compos fieret, fratrem illum secum ad regis palatium duxit; et quia ignota regi erat ordinis institutio, factus est ille prior ab eo in palatio. Optatum itaque reportans effectum hora refectionis accessit ad cymbalum, et percusso cymbalo conuocauit conuentum. Fratres hoc uidentes quid facerent? quid dicerent? Loqui non poterant; sed nutibus et signis interiorem cordis amaritudinem demonstrabant.

Quia uero iustus ut leo confidit, Willelmus animatus zelo ordinis et amore iusticie post ingressum refectorii presumptorem illum a nola submouit et suppriorem adhibuit. Submotus ille cum rubore exiuit dedecusque sibi illatum cum magno gemitu abbati exposuit. Conquerentem blande consolatus est, dicens: »Si ista Willelmo de sancto Germano non reddidero, numquam abbas ero.« Fratribus in capitulo mane congregatis, proclamatus est Willelmus, quod manum priori imposuisset uiolentam. Negat ille se umquam priori aliquam intulisse iniuriam. Post aliquos uero uerborum discursus sic fatur:

»Si in hoc aliquid peccaui, quod ab officio prioris non priorem sed ordinis preuaricatorem abegi, presto sum emendatoriam subire uindictam.« Et ueniam sumens continuo dampnatur silentio, et ut singulis septimanis tres dies in pane et aqua ieiunans in terra sine mensale sedeat. Ille uero talem sententiam non abhorruit, sed animaduertens pastoris sententiam esse timendam, iustam siue iniustam, quod suo capiti iniunctum fuerat, humiliter sustinuit. Exiit tamen sermo inter fratres, quod discipulus ille iniusto dampnatur iudicio. Quam ob rem quidam dominum apostolicum, qui tunc Senonis morabatur, cum festinatione adiit et omnia, secundum quod acta fuerant, tanto patri intimauit.

Summus pontifex, non leue ferens ordinis preuaricationem et innocentem grauiter sententiatum, abbati de sancta Genouefa subito mandauit, ut sue presentie sine mora se exhiberet, et Willelmum sui itineris faceret consortem. Paruit ille mandato assumptoque secum Willelmo uenit Senonis. Assistensque summo pontifici temeritatis et indiscretionis arguitur, et Willelmus a sententia liberatur, et, ne de cetero officiales contra ordinis instituta eligantur uel instituantur, districtissime precipitur.

Dum medium silentium tenerent omnia, et queque procella tempestatis in ecclesia illa uideretur sedata, murmur factum est in populo, quod caput beate Genouefe de loco sancto suo esset sublatum. Spiritus huius blasphemie regias tandem perculit aures. Vnde ex relatis dominus rex Ludouicus inmensa furoris ira exacerbatus iurauit per sanctum de Bethleem, quod, si hoc uerum foret, omnes canonicos flagellis cesos de ipsa eiceret ecclesia.

Et adhibitis custodibus, qui custodiam haberent de thesauro et reliquiis illius monasterii, litteras ad archiepiscopum Senonensem et suffraganeos eius, ad abbates et priores eiusdem episcopatus misit precipiendo, ut omnes in die ab ipso preflxo huius rei ueritatem indagaturi Parisius conuenirent. Fratres iusiurandum regis percipientes conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos; set quamuis formidabilis erat eis ira principis, magis tamen de thesauro prestantiore auro et margarita preciosa, quem sibi uerebantur ablatum, doluerunt. Pre ceteris autem anxiatus erat spiritus Willelmi, qui omnium reliquiarum capsas et thesaurum ecclesie iam dudum in sua susceperat custodia.

Illuxit dies statutus; aduenit rex cum suis, aduenerunt pontifices et abbates, aduenit etiam multitudo non minima exitum rei scire cupiens. Tandem nominatis et assignatis, qui cum archiepiscopo et aliis episcopis ad locum sanctum sancte uirginis ascenderent, uoluit Willelmus cum eis ascendere, nec permittebatur. Vnde arrepto (nescio magis) candelabro aut thuribulo secum ait: »Si michi non aliter conceditur, saltem ascendam ut minister.« Et cepit ire. Aperto itaque scrinio, ecce, caput beate Genouefe, Frantie gemma, cum ceteris membrorum suorum reliquiis reperitur.

Quod cum fidelis famulus ipsius uirginis Willelmus uideret, conceptum animi gaudium intra se non capiens, quin illud uoce exultationis eructuaret, oblitus illorum, qui maioris erant auctoritatis, 'Te deum laudamus' audacter inchoauit, ut tota ecclesia in uoce resonaret ipsius. Quod inchoatum omnis populus, qui conuenerat ad diem festum, non minori alacritate ad finem decantauit. Quo decantato archiepiscopus collectam ipsius uirginis prosequitur.

Cui cum finem imposuisset, episcopus Aurelianensis cum maxima indignatione intonat: »Quis est iste leccator, qui contra auctoritatem domini archiepiscopi et aliorum episcoporum propter caput cuiusdam uetule, quod hic fraudulenter imposuerunt isti, 'Te deum' tam temere inchoare presumpsit?« Willelmus ad hec: »Si queritis, quis sum, scire uos uolo, quod, ut calumpniose uos intulistis, non sum leccator, sed seruus beate Genouefe. Quod autem presumptionis me arguitis, non temeraria presumptio, sed integra sancte uirginis, quam semper habui, me facere compulit dilectio.

Caput, quod uidistis, uetule fore non abnego; uirginitatis florem semper retinens septuaginta annorum et eo amplius beata Genouefa extitit, uirgo semper munda et immaculata, donec celo redderet animam et terre corporis materiam. Sed ne quis scrupulus dubietatis de hoc capite cordibus uestris inhereat, facite clibanum uehementer igniri, et ego assumpto capite ad declaranda beate uirginis merita ignitum intrabo securus.« Ad hec episcopus subsannans respondit: »Ego quidem in cuppam aque calide cum eo non intrarem, et tu in clibanum ardentem intrares?«

Archiepiscopus uero, uerbositatem episcopi ultra non ferens supersticiosam, innuit ei, ut taceret, et deuoti fratris fidem et sinceram erga sanctam uirginem deuotionem approbauit. Stultiloquium uero, quod episcopus contra beatam uirginem polluto ore intulerat, inultum nequaquam esse potuit, quoniam perdet deus omnes, qui loquuntur mendacium. Vnde postea multis irretitus criminibus a sede sua eiectus uitam indignam digna morte miserabiliter finiuit.