Furens adhuc hostis antiquus, quod temptationes suas aduersus christum domini nullus sequeretur effectus, disposuit per satellites suos efficere, quod per se nequiuerat implere. Vnde inspirauit cordibus quorundam fratrum, ut hominem dei uariis contumeliis afficerent et multis iniuriis lacesserent et sic cum dedecore ad proprios lares cogerent repedare. Ipse autem a uerbis impiorum non timuit, quia firmatus erat supra firmam petram. Frequenter etiam secum commemorabat illud apostolicum: 'Tribulatio pacientiam operatur, pacientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit'.
Cumque in talibus filii degeneres processum non haberent, consilium fecerunt in unum, ut eum morti traderent. Aliquando enim eum sacco impositum in mari demergere disponebant, aliquando cultellis confodere, aliquando Sclauis uendere; sepius cerebro ipsius securibus impactis extinguere moliebantur. Sed deus, cuius prouidentia in sui dispositione non fallitur, dissipauit consilia eorum et dilecto suo dedit cum temptatione prouectum. Sed cur hoc facere attemptabant? Quia cum deo erat spiritus eius in rigore ordinis tenendo et in omni religionis obseruantia, nec patiebatur eos per abrupta uiciorum discurrere.
Erat enim sancte religionis indeficiens imitator, ordinis ac sancte institutionis admirabilis conseruator, uiciorum fortis extirpator, uirtutum uerus amator, queque honesta et sanctimonie plena inuestigans et docens. Seuerus extitit in correptione, sedulus in correctione, dulcis et humilis in exhortatione, modestus in reddenda ratione, in sermone uerax, in iudicio iustus, in commisso fidelis. Infirmorum erat consolator, pauperum ac peregrinorum benignissimus procurator. Insistebat uigiliis, ieiuniis et continuis orationibus, curam sui gregis infatigabiliter agens, eumque, ut fidelis seruus talentum sibi creditum lucrifaceret, domino suo iugiter precibus commendabat. Fratribus nocte quiescentibus horas matutinales uigiliis anticipabat dominique misericordiam pro eisdem deuotis gemitibus exorabat.
In sermonibus suis, quibus fratres ad bene agendum instruebat, promptus erat ad lacrimas et ad lamenta, in tantum ut auditores suos sepius ad penitentiam et cordis compunctionem prouocaret, et cunctis liquido constaret diuinam illi semper adesse graciam. Zelo ordinis animatus aliquando elatis et superbis rigidus erat, atque transgressores ordinis emendatoriam subire uindictam cogebat ac perferre sententiam. Nouerat enim, quod pro tot esset rationem deo redditurus, quot suo exemplo aut silentio a semitis iusticie sineret aberrare.
Denique illos, qui obstinate mentis erant nec ad ueniam petendam pro suis excessibus inclinabantur, ipse eis formam humilitatis ostendens, ab eis ueniam contra regulam sue dignitatis postulabat. In persecutionibus, que ei a discipulis suis et aliis inferebantur, constans erat et paciens, et uirtute pacientie omnes uincebat. Virtus pietatis et misericordie in eo tantum habundabat, ut in illum peccantes et post peccata ad ueniam redeuntes cum omni hilaritate et modestia exciperet et pro eorum excessibus uberrime fleret dominoque pro eorum conuersione gracias referret multimodas. Caritatem semper sectabatur, inuidias et detractiones detestabatur.
Verbum inhonestum siue uaniloquium siue risus ineptos minime proferebat uel ab ore alicuius audire uolebat. Sermo ei iugiter erat de pace et concordia et humilitate et mansuetudine et de honore, quo se fratres inuicem preuenire habebant. In orationibus frequens, in lectionibus assiduus, in deuotione extitit precipuus. Horis quoque diurnis ac nocturnis sine magno necessitatis articulo numquam abesse uolebat. Circa deuotionem in choro psallentium ac sacrum altaris ministerium animus eius sedulo uersabatur, et deuotiores in his tenerrime diligebat. Cilicio carnem suam usque ad diem mortis domabat ipsamque spiritui seruire cogebat.
Frugalem mensam habere uolebat, non propter corporis sui refectionem, cum mire esset abstinentie, sed propter pauperum et infirmorum refocillationem, quos paterno fouebat affectu. In stratu suo nichil preter laneolum straminibus superpositum habebat aut pelles ursorum propter frigus expellendum, quando magis seuiebat hyemps, nisi nimie infirmitatis molestia mollioribus eum indulgere membra coegisset. Et sicut modicus erat ei uictus, sic et uestitus.
Monasterium sancti Thome apostoli in loco, qui Paraclitus uocatur, primus construxit et ordinem sancti Augustini in eo transtulit et transferendo obseruari instituit ac priuilegio domini Alexandri pape ibidem perpetuo obseruandum confirmari fecit. Nunc uero, quia in laude uiri dei utcumque a proposito digressi sumus, ad ea, que inchoauimus depromere, redeamus.
Cuidam dissenterico in uilla, que Medellus ab indigenis dicitur, per uisum reuelatum est, ut de cibo abbatis Willelmi gustaret, et sanaretur a languore suo. Credidit homo ille sermoni, quem audierat, et misso nuntio cicius ad claustrum, quod uoluit, petiuit et accepit. Cumque allatos cibos comedisset, cessante fluxu infirmitatis sue statim per eosdem intus reformari meruit.
Quedam puella de uilla uocabulo Nadweth claustro uicina magne infirmitatis tenebatur cruciatu. Cumque per tres dies iaceret quasi corpus exanime, uitalisque calor tantum membris ipsius inesse uideretur, circumsteterunt eam amici eius et cognati, lugentes eam tanquam defunctam. Mater autem puelle, Brigida nomine, quia multas dies et noctes duxerat insompnes super eam faciendo uigilias, quarta die leni corripitur sopore. Cumque obdormiret, uidit in sompno mulierem niueas uestes indutam lecto egrotantis assistere sibique talia dicere: »Molestaris, mulier, plurimum pro filia tua.« At illa: »Quid mirum? Triduo enim sustinemus eam iamiam migraturam; et ecce adhuc tempus superest.«
Respondit altera: »Scito filiam tuam sanitatem posse recuperare uiteque augmentum sumere, si de cibo uel reliquiis abbatis Willelmi de Paraclito gustauerit.« His dictis disparuit. Mater uero puelle euigilans omnia, que in sompnis audierat et uiderat, cunctis, qui aderant, exposuit. Consulunt illi monentis mandato parere, quia predictus abbas a multis sanctus habebatur; et uere sic erat, fulgente in eo gracia diuina. Mulier igitur spe bone uisionis et consolationis suorum confortata ad claustrum mobiliore properat gressu et officialibus, quos extra ambitum claustri inuenit, uisionem, quam uiderat, ex ordine pandit.
Nuntiatur ergo a fratribus abbati mulieris peticio, et retexitur eiusdem de filie sue remedio celitus manifestata uisio. Vir domini, super afflictos pia semper gestans uiscera, tam matri quam filie compaciens pisces, quos perticas uocamus, et sorbicium, quod sibi fuerat preparatum, iussit mulieri in nomine domini impertiri, ut esset salus et remedium puelle in discrimine mortis laboranti. Gauisa illa de munere mox domi redit propere et, quod secum attulit sorbile, ocius ori infudit filie.
Quod cum tercio factum fuisset, et ad interiora miro laberetur rugitu, reuixit puella et attraxit spiritum. Et post paululum resedit, que fuerat quasi mortua; et cum accessissent ad eam sui, aperiens os suum benedixit deum et dixit: »Iam non moriar, sed uiuam et narrabo opera domini. Confido enirn in domino, quod precibus et meritis Willelmi abbatis reddita sim sanitati.« Qui ad eam conuenerant, testimonium perhibebant ueritati de his; et scimus, quia uerum est testimonium eorum.
Languebat quidam in uilla Anese et desiderabat bibere aquam de fonte, quem abbas fecerat emundari et firmis clausuris signari. Sed quia nullus ad eundem fontem poterat habere accessum nisi ad nutum illius, qui eum seruabat clausum, fecit ille abbati suum intimari desiderium. Accitus est igitur frater Ericus, qui supradicti fontis habebat custodiam, preceptumque est illi, ut de ipsius aqua egroto porrigat poculum. Cumque allatam gustasset languidus, mox cognouit, quoniam saluber est gustus eius; quia non tantum sitim suam extinxit, sed etiam optate salutis graciam contulit.
Quidam monachus Cisterciensis ordinis, Haquinus nomine, de claustro Esrom, tanta raucitate obtusi pectoris per multos annos anxiabatur, ut uix a circumstantibus eum discerni poterat, quid diceret. Cumque nullo antidoto potionis uel alterius artis remedium sue infirmitatis inuenisset, incidit ei bonum consilium, ut ad asilum sancti Thome de Paraclito declinaret. Venit ergo et patrem monasterii adiens, quid pateretur, querulo murmure exposuit et cepit eum humiliter rogare, ut ob graciam recuperande sanitatis manum gutturi suo imponeret.
Vir autem domini ad rogantem aliquantulum iocundatus premisso signo crucis tetigit guttur suum dicens: »Sanet te filius dei!« Et exauditus est pro sua reuerentia. Nam monachus diuinum sibi sensit adesse auxilium, quia arcterie anheli pectoris paulatim dilatabantur, et organum uocis diu amisse de die in diem reformabatur. Reuersus igitur ad domum, unde exierat, confirmabat fratres suos manifestans omnibus, quoniam in Paraclito est senior, qui nouit homines curare, affirmans, quoniam hic est abbas Willelmus.
Quodam tempore, cum Willelmus a curia Romana rediret, equus serui sui inter rupes Alpium lesus pedem iter nullum facere potuit. De quo infortunio animo turbatus exorauit altissimum, ut propter merita sanctorum, quorum secum reliquias attulit, sanaretur equus ille. Finita oratione pedem equi dolore plenum manibus palpauit et palpando dolorem mitigauit. Et ex illa hora sanatus est equus ille, inceptum peragens iter.
Quodam die, cum ad negocia domus exiret, equitauit quendam roncinum. Frater autem, qui cum eo ibat, considerans pulcritudinem equi et dispositionem membrorum ipsius ait: »Proh dolor, quod talis equus non ambulat!« Cui abbas: »Credisne, quod poterit ambulare?« At ille: «Minime credo, quia senex est et naturalem non inmutabit cursum.« Cui iterum abbas: »Modice fidei, quid dubitas? Potens est deus facere eum ambulare, quantum nobis placuerit.«
Et hec dicens cepit eum urgere calcaribus. Ille uero soliti cursus oblitus gressus faciebat planos bene ambulando, quam diu uir dei dorso eius insedit. Frater uero de uiso miraculo admiratione plenus reuersus domum narrauit fratribus suis, que gesta erant in uia, quomodo pater monasterii fecit roncinum ambulare; et mirati sunt uniuersi.
Quodam tempore lecto egritudinis incubuit, nimie infirmitatis detentus cruciatu. Cumque de spacio sue uite dubitaret, nocte dominica grauiori infirmitatis agitatus stimulo inuocauit dominam suam beatam Genouefam, quam toto mentis desiderio amabat, ut sui memor dominum pro eo precatura accederet. Illa deuoti serui sui miserta, cum parum obdormiret, apparuit ei stans a parte pedum lecti, in quo iacebat, et facie iocunda et alloquio dulci consolabatur eum, dicens: »Ne timeas, quoniam bonum dominum habemus.« Ille ex hilaritate uultus eam agnoscens cepit gracias agere uenienti, inquirens, quis esset dominus ille. Cui illa: »Ihesus, filius dei.«
Vir autem domini audiens filium dei nominari, quantum sopor sinebat, exultabat uberius; et post paululum euigilans, et sentiens se sanitati precibus sancte Genouefe uirginis restitutum, benedixit deum, qui non derelinquit sperantes in se, sed in sanctis suis semper est mirabilis. Multa quidem et alia per eum dominus operari dignatus est miracula, que non sunt scripta in libro hoc, quia uel propter negligentiam obliuioni tradita in memoriam non habentur, uel quia sanctitati eius detrahentibus incredibilia uidebantur. Nunc autem ad gloriosum eius transitum stilus reflectatur; et quo tempore et qualiter de hoc mundo migrauerit ad dominum, breui sermone referre debet.