af Anonym (1210)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

Ante septem annos sui transitus de hoc mundo ad patrem nocte quadam per uisum uir quidam decorus aspectu, ueneranda canicie, uenusta facie, astitit ei et dixit: »Septem dies uiues.« llle de uisione sua plurimum sollicitus, sed spiritu domini plenus, septem dies incolumis transiens interpretatus est, per ».VII. dies« .VII. ebdomadas uel .VII. menses uel .VII. annos, quod uerius erat, designari, sicut rei exitus comprobauit.

Castigans igitur corpus suum et in seruitutem redigens, quamquam dominum deum tota mentis deuotione prius dilexerat ac mandatis illius iugi obseruatione inheserat, ab illo tamen tempore usque ad finem uite sue ita carnem suam cum uiciis et concupiscentiis crucifixit, ut ante acta uita respectu uite subsequentis delicata fuisse crederetur ac uoluptuosa. Quis enim eum sine lacrimis maxillas eius rigantibus orantem uidit? Cumque in altari diuina celebraret, sacrum misterium offerens deo, sic inflammabatur, sic lacrimabatur, ueluti presentes domini in carne aspiceret passiones.

Longum est itaque uerbis exprimere, quantis uigiliis, ieiuniis et orationibus assiduis se ipsum afflixerit et in holocaustum domino preparauerit. Adiecit adhuc dominus famuli sui probare pacientiam et tanquam aurum in fornace purgare: ita corpus eius ulceribus repleuit, ut a planta pedis usque ad uerticem non esset in eo sanitas. Ille sciens, quia uirtus in infirmitate perficitur, omnia pacienter sustinuit et ait: »Si bona suscepimus de manu domini, mala autem quare non sustineamus?«

Interea septem annis mira abstinentia et carnis mortificatione fere transactis, cum quadragesima a cunctis fidelibus sacra deuotione obseruanda adueniret, uir domini, sedula mente memorans nouissima sua et agonem sui finis, licet diem et horam sue resolutionis adhuc ignoraret, terminum tamen, qui preteriri non poterat, appropinquare sciens cotidie cum summa cordis contritione et lacrimarum effusione et magna reuerentia sacrificia domini nostri Ihesu Christi celebrabat ac sacrosancta ipsius corporis et sanguinis participatione se premuniebat. Quarta feria, que cenarn domini precedit, pausante eo in sua camera cum quibusdam fratribus, qui colloquendi gracia ad ipsum conuenerant,

conquestus est prior sibi et ceteris fratribus, se numquam grauiorem noctem sustinuisse. Vir autem domini econuerso respondit: »Meliorem ac delectabiliorem noctem numquam me recolo habuisse, quia uidi dominum meum Ihesum Christum. Duo alii cum eo erant et ego tercius; cum quibus ineffabiliter sum delectatus.« Ad hec prior inquit: »Forte, pater sancte, dominus in hac uisitatione uos ad se uocare uenit, sicut uobis promisit, antequam partes Datie intraretis.« Ad responsa prioris suspirans et perfundens fletibus ora ait: »Fiat michi secundum uerbum tuum.«

Postera die, que cena domini appellatur, ad altare diuina celebraturus accedit. Et absolutione super discipulos solito more facta et eisdem de manibus ipsius communicatis missaque celebrata Christum in pauperibus suscepturus cum ceteris fratribus progreditur et mandatum ipsorum cum magna deuotione peragit. Quo peracto ultimam cenam cum discipulis suis sumpturus ingreditur, dominicum in hoc imitatus exemplum. O felix cena, que tanti patris magis est illustrata presentia quam deliciis refectionis ditata! Quis uerbis queat referre, quam hilaris uultus, quam iocunda facies omnibus a sancto uiro est ostensa, qui illi conuiuio interfuerunt?

Iam in uultu ipsius miro modo quoddam futuri gaudii presagium demonstrabatur, quod ex habundantia leticie, que in ipso ultra solitum cernebatur, cognosci poterat. Iam diuina misericordia locum habitationis sue sibi ad cenandum preparatum intrauerat; iam spiritus sanctus totum interiorem hominem ipsius repleuerat et, uelut sponsus in thalamo, sic in cubiculo cordis sui requieuit.

Iam demonstrabatur in carne ipsius oculis corporeis subiecta, quanto exultationis gaudio anima eius in domino deo suo exultauit ob future retributionis glorificationem, quam ei dominus dare disposuit, sicut cuidam discipulo suo, honeste conuersationis uiro, nomine Gerardo, ante duodecim annos et eo amplius per uisionem reuelare dignatus est. Quadam enim nocte predicto canonico in suo lecto quiescenti quidam maturus etate sic intonat: »Surge, sequere me!« Quem secutus ad ignota loca deducitur. Tandem in quandam planitiem ualde spaciosam et floribus amenam uenientes domum mire magnitudinis, marmoreis lapidibus constructam, subeunt.

Quanta autem claritas, quanta odoris suauitas, quanta mira iocunditas illi domui inerat, lingua uidentis exprimere non suffecit. Sedes autem in ea locata erat gemmis preciosis et auro purissimo adornata, et in medio sedis corona aurea posita, lapidibus preciosissimis decorata, sed adhuc imperfecta. In circuitu autem sedis erant .IIII. uiri in albis sedentes, laminas aureas cum lapidibus preciosis ad perfectionem corone componentes. Cumque iam dictus frater admiratione plenus et ueluti in extasi raptus ostensa sibi tacitus considerabat, ductor suus affatur eum his uerbis: »Scis, cuius est hec sedes uel corona?«

Illo negante se scire, ait: »Hanc sedem abbas uester in tempore sue conuersionis a seculo ad dominum promeruit, quando domos et diuitias et huius mundi gloriam pro Christo reliquit et se ipsum abnegauit, tollens crucem suam sequendo redemptorem. Corona uero cum perfecta fuerit multis tribulationibus et diris persecutionibus, quas pro ordinis obseruantia uiriliter sustinuit et adhuc sustinebit, coronabitur, implebiturque in eo, quod Iacobus apostolus dicit: 'Beatus uir, qui suffert temptationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam uite, quam repromisit deus diligentibus se'.«

Postquam surrexit a cena, uoluit lauare pedes discipulorum suorum; sed tactus grauissimo dolore lateris non est permissus. Residens ergo sic orabat: »Domine deus, in omnibus et per omnia fiat uoluntas tua, qui es benedictus in secula! Illumina faciem tuam super seruum tuum et saluum me fac, et non confundas me ab expectatione mea. Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit uirtus mea, ne derelinquas me!« Perseuerante itaque [in]ATekstkritisk note 5[in]] del. Gertz infirmitate et magis ingrauescente cubatum deducitur, residuum diei et medietatem noctis subsequentis cum magno cruciatu sufferens.

Postea, quia in eo gracia diuina uacua non fuit, dolor ille sedatur, et leui febre corripitur. Cumque uiribus corporis cepisset destitui, in uigilia pasche fratres, qui ad eum uisitandi gracia conuenerant, rogauerunt eum, ut sibi preuideret et sacra unctione perungeretur. Quibus ista persuadentibus inquit: »Non est michi, ut putatis. Nichil doloris nichilque infirmitatis in corpore penitus sentio. Vellem michi lectum in choro fieri, ut future noctis dominice resurrectionis ministerio interessem«. Quibus respondentibus se canentium uoces nequaquam sufferre posse, intulit: »Faciamus ergo, quod melius est«.

O ueneranda tanti uiri circa cultum diuini obsequii inmutabilis deuotio, que nec alicuius rei euentu nec tanti defectus incommodo potuit minorari! Illo autem sic laborante assignati sunt fratres, qui in uigiliis excubantes custodirent eum. Sancta igitur nocte dominice resurrectionis uir dei de suo transitu bene sollicitus unum de sibi astantibus aduocans dixit: »Scis, fili, quia noua aduenit sollempnitas cuncto populo ueneranda; debemus ideo nouis indui uestibus. Affer michi uestem, quam habes, ut illam induam«.

Intelligens ille, de qua ueste loqueretur, attulit ei cilicium nouum et submoto ueteri uestiuit eum nouo. Cumque in magno foret defectu, a custodibus suis iterum admonetur, ut sacri olei liquore frueretur. Quibus ista persuadentibus respondit: »Prestante domino meo Ihesu Christo lucem expectabo«.

Interea conuentu gloriose noctis uigiliis et laudibus insistente, cum tercia lectio finem accepisset, et tercium responsorium inchoatum fuisset, dum transisset sabbatum, unus ex custodibus festinanter accurrit indicans eum cito migraturum. Depulsa noctis caligine aurora sacre lucis tunc rutilabat quam uir dei se promiserat expectaturum. Cumque illud responsorii cantaretur: 'ut uenientes ungerent Ihesum', prior accitis aliquibus fratribus chorum exiuit, ferens secum sacri olei liquorem, quo uenerabilem patrem iam agonizantem perungeret. Quibus aduenientibus hoc solum sanctus dei sepius replicabat: »Cito, cito!«

Vnctione expleta depositus est in cinerem et cilicium, ut secundum beati Martini doctrinam in cinere et cilicio christianus et uerus catholicus moreretur. Quo facto preciosam resolutus in mortem emisit spiritum .VIII. Idus Aprilis, anno ab incarnatione domini .M.CC.II., etatis sue anno nonagesimo .VIII., postquam uero curam dominici gregis suscepit quadragesimo. Sicque illa anima, a carnis ergastulo egressa, de tristicia ad leticiam, de labore ad requiem, de mundo transiuit ad dominum. Spirituales autem filii uenerandi patris corpus cum hymnis et canticis, cum gemitibus et lacrimis in sanctam transtulerunt ecclesiam, collocantes illud in medio choro.

Quibus in sedibus suis receptis 'Te deum laudamus' incipitur, et matutinales laudes resurrectionis dominice lacrimosis uocibus canentium, debita tamen ueneratione, explentur. Quam sit mirabilis deus in sanctis suis, lector, animaduerte: quia nec uita istius uiri fuit sine gloria nec mors sine gracia, sed in conspectu dei multum preciosa. Illo enim die suscepit eum dominus in paradisum, quo idem dominus et uictor ab inferis surrexit; et qui sollempnia dominice resurrectionis cum magno tripudio sepius celebrauit in terris, eodem die cum debito honore angelicis est associatus choris.

Altero die pasche sepultus est ante altare sancti Thome apostoli, quod ipse construxerat domino abbate Thurkillo ecclesie beate Marie de Esrom cum monachis suis obsequium funeri eius impendente et sacerdotibus ac clericis multisque aliis cum magna deuotione accurrentibus, ut ipsius exequiis interessent. In quo loco dominus noster Ihesus Christus ad laudem et gloriam sui nominis per gloriosi confessoris sui suffragia usque in hodiernum diem innumera prestat beneficia his, qui ex toto corde querunt illum, cui est honor et gloria per infinita secula seculorum. Amen!

O quantus erat luctus omnium, quanta precipue lamenta discipulorum! qui, licet de tanti patris glorificatione certi haberemur, eius tamen orbati presentia humano more tristabamur. Dies festi nostri conuersi sunt in luctum et sabbata nostra in lamentationem, licet gaudendum nobis esset, quod, quem doctorem habuimus in terris, intercessorem haberemus in celis, si uis doloris rationem admitteret. Sed benedictus deus, qui tristiciam nostram conuertit in gaudium! Nam post transitum patris nostri iuuenes nostri uisiones uidebant et seniores nostri sompnia sompniabant, per que coniecimus, quod dominus in breui sanctum suum esset mirificaturus.

Erant duo iuuenes de familia ipsius sancti in diuersis constituti regionibus, qui in ipsa hora sui transitus de hoc mundo in uisione uiderunt, quomodo ad gaudium transiuit angelorum. Et licet eorum aliquantulum diuersa est uisio, utraque tamen plena fide relatione digna est et memoria. Alter istorum, Nicholaus nomine, in Theutonicis partibus in ciuitate Hildesem studio litterarum operam dabat. Hic eadem hora, qua uir dei glebam sui corporis celum ingressurus deposuit, uidit per uisionem quandam personam sibi ignotam stola candida amictam celum conscendere; et sicut in picturis solet fieri, in quibus domini ascensio memoratur

(—totus infra nubes susceptus depingitur, tantumque pedes ipsius apparent—), sic et iste sanctus infra nubes candidas susceptus est, tantumque pedes eius et uestimentorum extremitates uidebantur. Cumque ille in celum fixis luminibus uisa admiraretur, astitit ei uir quidam dicens: »Quid admiraris aspiciens in celum? hic homo assumptus in celum abbas uester est, qui in pacientia uicit persecutiones seculi, nunc autem coronatur, quia fideliter uixit in mandatis domini«. Expergefactus ille et penitentia ductus ad monasterium, unde aposta[ta]ATekstkritisk note 6[ta]] del. Gertz ndo recesserat, rediit; atque offerens se emendationi predictam uisionem omnibus intimauit.

Alteri supradictorum, Gogmundo nomine, in claustro, quod Sora dicitur. commoranti glorificati hominis talis ostensa est uisio. Appropinquante diluculo dominice resurrectionis aspiciebat in uisu pene uigilans multitudinem angelorum predulci suauitate canentium, inter quos duo angeli ineffabili claritate fulgidi quendam etate maturum, sacerdotalibus uestibus decoratum, a dextris et a sinistris sustentabant, brachia ipsius humeris suis tenentes innexa et ad celum usque progredientes. Hos insequebatur diabolus, non minima demonum furentium atque stridentium stipatus caterua.

Sanctis uero angelis in celum receptis ille hostis antiquus dolenti similis uia, qua uenerat, cum suis remeabat. Quidam autem demonum lento sequebantur gradu, claudicando incedentes. Ille, qui hanc uisionem uidebat, audacior factus uni eorum, qui tardior ceteris ueniebat, ait: »Adiuro te per filium dei, ut indices michi, que sunt hec, que uidi«. Ille interrogantem se torua facie et oblico oculo intuitus respondit: »Si scire uis, abbas uester Willelmus de mundo est sublatus et tanto obsequio angelorum in celo deportatus. Nos autem uenimus, ut aliquid iuris nostri in eo haberemus; sed uiolentiam ab angelis passi frustrati sumus a proposito nostro«.

Mane prima sabbati surgens predictus iuuenis magistro suo et omnibus, qui cum eo erant, uisionem suam exposuit. Qui respondentes dixerunt: »Vere credimus, quod iam dormitionem accepit et in pace factus est locus eius«. Tandem reuersus ad domum nostram eadem nobis ex ordine intimare curauit, et suscepto religionis habitu ibidem deo militare cepit. —