af Anonym (1210)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

Saluator noster Ihesus Christus, uolens dilectissimi confessoris sui Willelmi, quem stola inmortalitatis post mortem uestiuit in celis, in conspectu filiorum hominum insignia reuelare uirtutum, dedit ei potestatem super infirmos uariis languoribus faciendi opera, que ipse fecit, et maiora horum, ut collaudent multi sapientiam eius, et usque in seculum non deleatur, et non recedat memoria eius, et nomen eius requiratur a generatione et in generationem.

Cepit igitur seruus dei, postquam dormiuit cum patribus suis, primo inter incredulos et emulos suos quasi stella matutina in medio nebule paulatim rutilare miraculis, ut mendaces ostenderet, qui maculauerunt illum et detraxerunt sanctitati eius, blasphemantes nomen eius. Postquam autem clarificatus est apud proximos suos, cepit ad laudem et gloriam nominis eius, qui cunctos condidit sanctos, quasi sol refulgens in meridie longe lateque maioribus et crebrioribus choruscare prodigiis. Vnde a quatuor plagis terre factus est concursus populorum cernere cupientium, que per eum fiebant mirabilia.

Demonia ab obsessis corporibus effugabat, paraliticos sanabat; cecis uisum restituebat, claudis gressum, surdis auditum, mutis loquelam; contractos ac propriis genibus repentes in statum erigebat debitum, leprosos mundabat, mortuos suscitabat et semimortuos a faucibus ipsius mortis ad uitam reuocabat; et non tantum homines sed et animalia sanabat, quemadmodum multiplicabat deus misericordiam suam cum illo. Venti turbines suos ad inuocationem ipsius nominis coercebant, et maria ab amaritudine quiescebant. Sed his breuiter commemoratis ueniamus ad miracula, que uel audiuimus uel uidimus in ciuitate dei nostri, id est in Paraclito, ubi requiescit gloriosus confessor dei Willelmus.

Cum adhuc esset abbas Willelmus in corpore corruptibili laborans senio, duo dentes ex capite eius auulsi sunt. Quos committens fratri Saxoni dixit: »Habe custodiam horum dentium penes te et noli illos amittere«. Fecit ille, quod rogatus fuerat, hesitans intra se, cur hoc ei mandato dedisset. Postquam autem tulit eum dominus de medio, discipuli eius, qui superstites erant, in memoriam tanti patris aliquid de rebus uel uestimentis eius sibi impertiri optabant. Inter quos affuit sacrista, Brictius nomine, conquerens se nichil de rebus ipsius accepisse preter mitram pelliceam, quam solitus erat gestare in capite.

Cui sic conquerenti frater, cui commissi fuerant, respondit: »Dabo tibi donum non paruum, immo magnum, margaritam preciosam, scilicet dentem patris nostri, qui te in uita sua dilexit non singulariter solum sed specialiter unum«. Et hec dicens tradidit dentem. Ille pro collato sibi munere grates agens multimodas susceptum dentem, prout decuit, in magna habuit ueneratione. O quanta deus mortalibus per hunc dentem postmodum contulit beneficia! que si scriberentur, mens infirma credere nequaquam acquiesceret.

Erat tunc temporis in claustro quidam scolaris, Grimolfus nomine, fere .XV. annos ab ortu habens, morbo laborans caduco. Quodam die, cum in terram predicto morbo elisus uolutaretur spumans, superuenit abbas Ricardus, uiri dei successor; et misericordia motus super eum dicit secretario, qui secum uenerat: »Vides, quam miserabiliter cruciatur clericus iste? Vade ocius et dentem patris in aqua laua, et ipsam aquam ori eius infunde, ut probemus, quid uirtutis habeat in se dens ille«. Obtemperans precepto abbatis sibi iniunctum impleuit. Cumque salutiferum liquorem ori laborantis infundere uellet, non potuit, quia dentes adinuicem tenebat compressos.

Arripiens igitur cultellum fauces illius diiunxit, infundens ori eius aquam allatam; quam cum gustando obsorbuisset, cepit fremere et gemere, sicut bullientem olei liquorem sumpsisset. Post paululum tamen requieuit, quasi in extasi raptus. Transactis aliquibus horis diei reuixit spiritus eius, et surrexit sanus. De reliquo enim morbus ille eum non tetigit neque contristauit nec quicquid molestie intulit. Hoc initium signorum fecit seruus dei post transitum suum in conspectu discipulorum suorum et manifestauit gloriam suam. Eandem consecutus est misericordiam Sueno, filius Tholf, morbo Iaborans simili.

Manifestauit iterum sanctus Willelmus gloriam sanctitatis sue in uilla Frisleue; manifestauit autem sic. Erat inibi mulier quedam obsessa demone pessimo; hec omnibus ad se consolationis causa accedentibus secreta cordis detegebat et exprobrabat peccata, prout suggessit ei inimicus. Diaconus, qui erat in uilla illa, uenit, ut inuocaret super eam nomen dei sui et eiceret demonium.

Vidit mulier diaconum ad se intrantem: concitata est ad contumelias et exclamauit: »Diacone, ad quid uenis? Sta foris! non es dignus, ut intres sub tecto meo. Quis es, bene noui, et facta tua, habens scientiam uiarum tuarum. Tu es, qui pauperis mulieris gallinam furabaris et deplumabas, et plumas cum pennis subtus uno sepe abscondebas, et eandem in cena edebas, putans furtum tuum me latere. Recede a me, pessime, recede! longe sit a me benedictio tua!«

Diaconus, de sibi obiectis confusus, tristior, quam aduenerat, in domum suam est reuersus, obiecti criminis conscius. Conuersus quidam de familia et de domo ipsius sancti, in eadem uilla existens mansionarius, predicte mulieris detestatus insaniam uenit ad claustrum et petiit sibi dari aquam, in qua dens sancti uiri lotus esset. Petiit et obtinuit; et reuersus obtulit illam mulieri ad bibendum. Bibit, et expulso spiritu inmundo salua facta est ex infirmitate sua. Postea, non multo elapso tempore, altera mulier in eadem uilla arrepta est a demonio, et simili curata est medicamine.

Iter faciente fratre Saxone, dum transiret Methdeluse, homines illius uille clamabant ad eum dicentes: »Domine, si quid potes, adiuua nos, misertus nostri!« Quos cum interrogaret, quid haberent, et quid sibi uellent fieri, responderunt: »Est hic mulier, Hestrith nomine, que habens nimium appetitum edendi radices holerum ingressa est hortum suum et cepit eas ab humo effodere et effossas auide corrodere. Quod cum fecisset, statim insiluit in eam spiritus malignus uehementer discerpens eam. Et ecce eam ligatam tenemus, ne se ipsam interficiat ac pueros suos strangulet. Virgis eam cedimus et maiora flagella minamur;

sed in hoc non proficimus, immo magis penam pene accumulamus«. Commotus ille super infortunium mulieris iussit sibi aquam exhiberi. Quam dente sancti Willelmi, quem sibi retinuerat, consignans et in ea attingens, inuocato nomine sancte trinitatis et ipsius sancti, dedit eis, ut inferrent ac furenti porrigerent mulieri. Cumque allatam bibisset aquam, mox hospes improbus, uim sacri liquoris non sustinens, domicilium, quod occupauerat, reliquit inuitus, mulierque sensum recepit pristinum. Frater uero supradictus post paululum reuersus declinauit ad domum mulieris, ut uideret, qualiter se haberet; inuenit eam sane sapientem et laudantem deum in sancto suo, qui fecit misericordiam suam cum illa.

In eadem uilla uxor Wideri erat grauida. Impletum est tempus illius pariendi; sed pre difficultate partus parere non poterat. Torquebatur misere, laborans partu sed non pariens, languens sed non moriens. Talibus cruciatibus afflicta omnibus suis fit causa doloris. Interea intra matris claustra infans priuatur uita, et fit infelicis matris uterus misere prolis tumulus. Iacet funus in funere, mortuum in moriente, ante subtractum quam uisum, ante sepultum quam natum. Vir autem ipsius pro morte mulieris sue anxius huc illucque discurrit, omnes circumuenit, si quid remedii moribunde mulieri posset reperire.

Tandem uenit ad claustrum; sacristam inuenit, inquirit ab eo, si aliquid consdii, scripto uel medicina, nouit contra tam miserum casum. Cui sic interroganti respondit: »Non est opus medicina uel scripto in tali articulo, sed dei et sanctorum suffragio. Si fidem adhibueris, credo me ei antidotum posse conferre salutis. Lauabo dentem sancti Willelmi in aquam, quam ei deferes ad bibendum. Si crediderit se eius meritis posse liberari, post gustum illius euadet periculum mortis«. Fecit, quod promisit, et instructum bene in fide cum potu salutifero remisit ad propria.

Cumque domum reuersus fuisset, quod attulit, infudit ori mulieris pre dolore morti iam proxime et egreditur. Vix eo egresso foras et liquore sancto ad secreta mulieris decurrente peperit fetum putridum, multis inauditum. Quod cum uidisset, resumpto spiritu exclamauit: »Si sic michi futurum erat, quid necesse habui concipere? Attende, domine, et uide, si est dolor, ut est dolor meus! Sed gracias tibi ago, qui me meritis sancti confessoris tui Willelmi a periculo mortis liberasti«. Audientes uicini, quod factum fuisset cum illa tale miraculum, congratulabantur ei, dantes laudes deo et sancto Willelmo non minores pro secundo miraculo quam pro primo.

Quodam tempore, dum frater Saxo iam sepe nominatus uenisset Iulike et se in hospicium recepisset, intrauit quidam demoniacus furens et frendens. Hunc tanta uexabat dementia, ut sepius habitatione relicta inter bestias quasi bestia uiuebat. Ex ingressu ipsius tota turbatur familia, timens insultum eius. Furentem intuitus frater dixit: »Vis comedere?« Cui ille subsannando et debaccando respondit: »Tu comede!« Respondenti sic iterum ait: »Vis bibere?« Et precepit sibi aquam ministrari.

Cumque mora fieret in allatione aque, accepit serum, quod in promptu erat, et intingens in eo dentem sancti Willelmi porrexit furioso. Cumque biberet, factum est in ore eius dulce sicut mel. Vnde datori suo ait: »Bonum est, quod michi dedisti; peto, ut des amplius.« Et cum bibisset secundo et tercio, expulso spiritu fantastico compos sui effectus est. Secundo die sequebatur eundem fratrem ad claustrum magnificans deum et gracias exsoluit liberatori suo Willelmo, docens omnes experimento sui, quia potens est et sanctum nomen eius.

Quodam tempore, cum dominus Petrus, Roskildensis episcopus, frater noster, apud nos esset et in uespere ad cenam discubuisset, famuli eius, qui inferebant ea, que ad refectionem erant necessaria, nuntiauerunt ei dicentes: »Benedictus sit deus, quia iam uidimus oculis nostris cereum ardentem tanquam faculam de celo supra sepulchrum sancti Willelmi descendere et tectum ecclesie descendenti peruium iter facere«. Intrauit unus post alium eiusdem uisionis nuntius. Tunc uenerandus sacerdos luminibus erectis in celum benedicens deum sic orsus est loqui: »Nisi quia potens est dominus, quem et quantum uult et quomodo uult, magnificare et glorificare, uix possum adhibere fidem miraculis,

que ad quorundam sepulchra referuntur facta, quorum uitam et connuersationem in carne existentium cognoui. Sed nullus scrupulus dubietatis cordi meo inheret de uirtutibus, que ab isto sancto fiunt, cuius uitam tam probatam in omnibus esse perpendi, ut uix aliquis cordis eius contritionem aut compunctionem, mentis humilitatem, conscientie puritatem, ad amicos et inimicos magnam caritatem et ad pauperes in maxima paupertate eximiam largitatem sufficit admirari. Laudabo igitur nomen eius assidue et collaudabo illud in confessione, quoniam stabilita sunt bona illius in domino, et ipse erit ei merces eterna«.

Quedam mulier pauper rebus sed fide diues presentauit se sepulchro sancti Willelmi graciam sanitatis ab eo postulatura. Ventrem, sicut uidimus, adeo inflatum habuit tumoris magnitudine, ut uix trium ulnarum cingulo cingeretur. Fratribus ad refectionem euntibus illa accepta licentia ad sepulcrum uiri dei lacrimis et orationibus insistebat. Ipsis sumentibus cibum corporalem ipsa reficitur cibo spirituali: nam illo hore spacio curata est ab infirmitate sua, ueluti sibi oranti confessor domini respondisset: »Mulier, magna est fides tua; fiat tibi, sicut uis«.

O quam firma fides infirme, quam meritoria, quam cito remunerata! Fratribus ad ecclesiam reuersis in graciis agendis ita tenuis et gracilis est inuenta, ut uix eadem crederetur, nullum retinens uestigium tumoris siue inflationis. Interrogata, si aliquam corporis ruptionem intrinsecus uel extrinsecus sustinuisset, per quam humor noxius uel sanies defluxit, negauit se aliquid ruptionis uel doloris in sui curatione sensisse, sed tumorem sedatum fuisse, sicut placuit ei, qui eam sanam fecit.

In memoriam huius facti et ad augmentum fidei aliorum suspensum est cingulum, quo usa fuerat, habens longitudinem superius positam. Compulsantur igitur signa, et dantur laudes deo, et glorificatur ab omnibus in miraculo, quod pro sui famuli fecit merito. Multiplicantur de die in diem prodigia; non deficit sed augmentatur in domo dei lechitus olei, sudat alabastrum unguenti, fragrat celestis odor balsami. Concurrunt turbe languidorum et consecuntur premia beneficiorum.

Quante sanctitatis memorabilis pater noster sanctus Willelmus in uita sua extiterit, subsequentium ueluti et precedentium miraculorum declarabunt prodigia. Vt enim pietatis sue multimoda beneficia frequenter et in publico indigentibus exhiberet, quamsepius fratribus et aliis per uisiones conquestus est se in arto loco concludi, eo quod in medio choro modice ecclesie ex lignis fabricate tumulatus esset, paucorum preter fratres receptibilis, ideoque neque eis prodesse neque aliis se posse conferre optate sospitatis graciam, quam diu ibidem artaretur, et accessus hominum prohiberetur.

Igitur dum in septimo anno, postquam requieuit a laboribus suis, sanctuarium noue ecclesie et latioris ex tegulis constructum consummaretur, et chorus fratrum in eo disponeretur separatus longe a mauseolo uiri dei, ligneaque ecclesia peregrinis et infirmis undecumque aduentantibus ad adorandum relinqueretur, in uigilia ascensionis domini tanta multitudo populi conuenit, ut, ipsa ecclesia repleta, uix tota curia alios capere posset. Tunc a uespera usque ad missam subsequentis diei .XIIII. facta sunt miracula, proxima uero dominica .IIII.or, in festo uero pentecostes omni die .IIII.or uel .V.

[39c] Succedente uero festo beati Botulfi abbatis, quod colitur octo diebus ante festum sancti Iohannis Baptiste, cum maius altare in honore beati Thome apostoli a uenerabili Roskildensi episcopo Petro dedicaretur, tot et tanta fiebant mirabilia, ut nullus ea referre sciat preter illum, quem nichil latet. In uia enim, per quam ueniebant, et in silua longe a monasterio, ubi sederat uel deambulauerat seruus dei, sanabantur egroti. O quantum gaudium et exultatio tunc fuit in omni populo, uidente magnalia et mirabilia dei, que operabatur per sanctum suum! Resonabat ecclesia, resonabat etiam curia, resonabat et silua in uoce laudantium et dicentium:

»Hec est dies, quam fecit dominus; exultemus et letemur in ea«. Reddidimus et nos pensum seruitutis nostre, cantantes et psallentes corde et ore domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius, et quoniam uisitauit nos oriens ex alto et erexit cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui. Tunc recordati sumus uerborum ipsius, quibus consolabatur nos in uita sua conquerentes de paupertate nostra; dicebat enim nobis: »Pacientes estote, quoniam adhuc uisitabit uos deus in salutari suo, et replebuntur horrea uestra saturitate, et erit locus iste ualde gloriosus«.