af Anonym (1210)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

Quedam mulier de Copmanhauen, Olaua nomine, ab infantia oculos habuit dolentes, propter quam causam cecitatem incurrit. Audiens hec famam sancti uiri ubique celebrem uenit ad sepulchrum eius, lacrimis et orationibus postulans, ut Iumen recipere mereretur. Petiit et optinuit, quod uoluit; nam dum orationi insisteret, aperti sunt oculi eius, ita ut clare uideret omnia.

In uigilia pentecostes iuuenis .XX.ti annorum, paralisi dissolutus et omni membrorum officio destitutus, ad tumulum sancti Willelmi manibus aliorum apportatus deponitur. Rogatur custos sepulcri, ut exhibeat illi paralitico salutarem liquorem, scilicet aquam, in qua dens sancti Willelmi intinctus erat. Qui, satisfaciens precibus rogantium, dedit aquam medicinalem. Quam gustans infirmus officium membrorum recipit, omnibus articulis ad debitum usum consolidatis.

Quedam mulier de Bardeleue, Regnilda nomine, ab utero matris sue egressa fuerat ceca. Sicut tenebre eius, ita et lumen eius: lumine carebat oculorum, sed lumine uigebat cordis. Vnde in fide radicata et fundata, sciens, quia prope est dominus omnibus inuocantibus eum in ueritate, ducatu fratris sui ad sanctum Willelmum peregre profecta est. Quo cum peruenisset nocturno tempore, cepit uigilias in ipso cimiterio facere. Cumque resideret, ut requiesceret a labore suo, horror grauis inuasit eam, et timor et tremor uenerunt super eam. Vnde quasi in extasi facta supra pedes suos erigebatur et manibus miros faciebat plausus.

Post paululum ad terram relabitur, iterumque erigitur. Cumque sic sepius impelleretur, frater ipsius, sciens eam concepta prole esse grauidam, timuit ualde, ne abortiuum faceret uel, quod in utero portaret, pro tanta laboris magnitudine suffocaret. Vnde conuersus ad dominum et ad sanctum eius pro ea cepit humiliter deprecari. Quia uero oculi domini sunt super iustos et aures eius in preces eorum, infans conseruatur in utero, et mulier illuminatur uiri dei merito. Nam nox eius uersa est in lucem, et sub ipsius temporis tenebris tenebras amisit oculorum.

Andreas sacerdos de Suntbe diutino dolore oculorum periclitabatur; timebat se lumen oculorum amittere et continue noctis tenebris subici. Corde igitur contrito et spiritu humiliato, ut has tenebras euadere possit, ad sanctum Willelmum se spondet profecturum. Habens igitur spem recuperande sanitatis et sciens, quia stulta et infidelis promissio displicet deo, iter aggreditur uotum suum completurus. Et quia uirtus sancti erat ad sanandum eum, in uia, qua ueniebat, remota caligine oculi sui ceperunt clarescere et uisum amissum recuperare. Perueniens ad sepulchrum uiri dei hoc miraculum omnibus pandit, benedicens deum, qui dedit eis talem patronum in salutem populi sui.

Ante quinque dies festiuitatis beati Iohannis Baptiste ciues Roskildenses profecti de ciuitate sua uenerunt ad sanctum Willelmum. Hos comitatus est quidam mutus, mercennarius bonus, Ketillus nomine, Normannus natione. Huius linguam Sathanas ligauerat .XI. annis, nec quicquam loqui poterat. Postquam ecclesiam ingressus est, conturbauit eum spiritus, et elisus concidit in terram. Resurgebat sepius, sed gradu instabili stare non ualebat. Vertebat se in latera et uolutabatur de loco ad locum. Corruebat in faciem suam, allidebatur ad petram, quocumque impetus eum ferebat.

Casu frequenti lesus multumque discerptus uestes suas proiciebat. Malo suo uenisse uidebatur, quia insanire putabatur; quem sic uirtus diuina sanare disponebat. Nocte dominica, matutinis fere decantatis, solutum est uinculum lingue eius, et loquebatur recte magnificans deum. Accurrit populus ad pium et gloriosum spectaculum, tam gaudio plenum quam admiratione dignum. Accurrunt Roskildenses, ut uideant Ketillum loquentem, quem diu nouerant obmutescentem. Tandem presentatur fratribus et ante priorem sistitur.

Cui interroganti, unde esset et quomodo loquelam perdidisset, respondit: »De Norwegia sum oriundus; ante .XI. annos obdormiens in campo perdidi loquelam; obdormiui sanus, euigilaui mutus«. Hec eo referente quedam matrona nobilis, apud quam fuerat hospitatus duobus annis, perhibebat testimonium uerbis eius cum multis aliis, qui conuenerant ad diem festum.

In die sancti Nicholai uenit ad nos quidam rusticus de Lucethorp cum filio suo surdo et muto, habente annos .XII. Hunc pater deputauerat custodem pecorum suorum; qui, ut mos est pastoribus, iacens in quodam monticulo obdormiuit; cum autem surrexisset a graui sompno, surdus factus est et mutus. Rogauit nos pro filio, ut sancti admitteretur sepulcro. Roganti assensum prebuimus; custos uero sepulchri accipiens dentem sancti Willelmi in aquam misit et eandem auribus et ori pueri infudit, dicens:

»Precipio tibi in nomine domini et per uirtutem sancti Willelmi, ut dicas nobis, quo uoceris nomine«. Ad hanc uocem adiurantis ilico apertum est os pueri, auditu simul restituto, et respondit: »Petrus«. Post hec interrogatus [ad]ATekstkritisk note 7[ad]] del. Gertz plura respondit libere ad singula. Videntes hec gauisi sumus gaudio magno, laudantes deum in sancto suo, qui surdum fecit audire et mutum loqui.

Alio tempore oblatus est quidam puer .VII. annorum, quem matris uterus in hanc lucem profudit surdum et mutum. Aderat tunc in ecclesia non minima multitudo populi, quam rumor nouitatis attraxit. Suscipiens ergo frater illam communem languidorum ac infirmorum efficacem medicinam misit in os pueri et in aures, dicens: »In uirtute sancti Willelmi precipio tibi, ut post me loquaris uerba, que me audieris proferentem«.

Adiuratus in uirtute sancti confessoris mox duos sensus sibi a primordio sui ortus denegatos capescit, scilicet auditum et loquelam; et inchoante fratre dominicam orationem loquitur uerbum post uerbum uoce articulata et intelligibili, licet in uerbis formandis et exprimendis balbutiret. Qui autem adduxerant eum, stabant stupefacti, mirantes de his, que procedebant de ore eius.

Quadam sollempnitate, cum innumeri utriusque sexus ad sanctum nostrum concurrerent, attulit quedam mulier paruulam puellam inter brachia sua, in cuius oculo ulcus excreuerat inmensum et ad intuendum ualde horribile. Accedens illa cum filia ad fratrem, qui curam agebat infirmorum, rogat, ut stillam sacri liquoris oculo misere nate infundat. Inclinans aures peticioni mulieris perfecit rogatum et insuper sanctum dentem tumori applicuit. Mirum dictu, statim rupta est cutis sub oculo uelut ferro transfixa, et tumor subcidit cedens presentie reliquiarum; saniesque emanare non desiit, donec oculus aperiretur et claritate uidendi similis fleret incolumi. Et omnis plebs, ut uidit, dedit laudem deo.

Crebrescentibus miraculis et fama confessoris crescente ad auxilium ipsius confugit quedam mulier multis cruciata doloribus. Hec sanctum suppliciter exorabat, ut eam domino suis precibus commendaret, quatinus sic se de suis miseriis liberaret, prout sciret sibi expedire. Nocturnas in ecclesia agens uigilias, cum leui correpta sopore caput reclinaret super formam, cui sanctus in uita sua consueuit incumbere orationi insistens, uidit confessorem domini assistentem sibi et dicentem:

»Mulier, reuertere in domum tuam, quia in presenti non poteris curari. Est tamen salus tua in manu domini: postquam aliquantulum temporis feceris in tuis cruciatibus, tanquam lapis uiuus in celesti edificio collocaberis«. In his uerbis expergefacta mulier letior ex promissione efficitur, quam si corporales amisisset dolores; et, que sibi dicta fuerant, circumstantibus referens et animaduertens dei decretum esse inmutabile, reuersa in domum suam cum summa deuotione uite sue prestolabatur terminum.

Nec illud silendum esse arbitror, quod priori relationi non est multum dissimile. Erat quidam debilis membris et quasi freneticus in uilla Anese, que uicina claustro. Hic solatium sue infirmitatis et debilitatis a sancto uolens impetrare uenit ad sarcofagum eius. Cumque inibi quinque dies continuasset in oratione et lacrimis, ut auxilium diuinum super se uideret, sompno subditur. Dormienti apparuit confessor dei, inquiens: »Quid hic iaces? Sanitatem in hoc loco non habebis. Te autem in domum tuam redeunte, sanitatem recuperabis; sed illa non erit tibi diuturna«.

His auditis conturbatum est cor hominis, et contremuerunt ossa eius, sompnusque ob oculis eius tollitur. Excitatus itaque et uisionis sue memor non absque magna cordis contritione, quod audierat, nobis indicauit. Instructus ergo, quod diuina prouidentia in sui dispositione non fallitur, ad proprios lares reuertitur. Postmodum non multo elapso tempore robustior factus arrepta securi, ut ligna secaret, siluam ingreditur. Dum studiosius opere insistit, robur, in quo laborat, super eum corruit, et confractus membra mortuus est. Quid tamen cause fuerit, quod talem sortitus est mortem, non est meum discutere, quia iudicia dei abyssus multa.

In eadem uilla degebant due mulieres diuersa infirmitate laborantes. Altera lumen amiserat oculorum, altera uero in quadam sui corporis parte sacro igne consumebatur. Sedulas deo pro sui liberatione fundebant preces et sancto Willelmo se uoto obligabant, ut eius suffragantibus meritis a tanta calamitate liberari mererentur. His ita in oratione persistentibus illa, cuius oculi caligauerant, in uisione uidebat se quasi peregrinationis causa monasterium sancti Thome adire obuiumque sanctum Willelmum in uia habere, superpellicio indutum et aspersorium cum aqua benedicta in manu ferentem.

Quo uiso admodum pauefacta uix audet interrogare, quis esset. Nichilominus tamen interrogat: »Quis es tu, domine?» Cui ille: »Confide, filia! Ego sum abbas Willelmus, quem sepius inuocasti; et nunc uado ad mulierem, que mordaci igne in uilla tua tribulatur, quia clamat ad me tota die. Tu autem interim uade ad locum requietionis mee et ibi prestolare aduentum meum«.

Eadem hora euigilauit sana, lumine oculorum recepto, et in altera extinctus est ignis non illuminans sed consumens. Vt autem breuiter dicam: sicut utraque diuina miseratione simul est curata, sic simul ad sepulchrum confessoris dei ueniebant, simul in terram corruebant, simul surgebant, simul post graciarum actiones gloriosa in se facta miracula omnibus predicabant. Nec hoc tantum ille faciebant, sed etiam uillani ipsarum, qui curationi earum testimonium cum magno gaudio perhibebant.

Quidam sacerdos de Scania, Reinerus nomine, de Hardekeir, percussus sacro igne in lingua egrotabat fere ad mortem, quia erat ille languor fortissimus. Fuerat ille quondam sancti Willelmi discipulus, sed apostatando inter seculares seculariter uiuebat. Cum mors iam esset in ianuis, et uite sue terminus acceleraret, misit filium suum ad monachos de ecclesia Omnium Sanctorum, ut aliquem fratrem sibi adduceret, qui ei confessionis et unctionis ministerium impenderet et habitu sue religionis inuestiret.

Interim ad se reuersus et mente retractans, quanta miraculorum gloria dominus sanctum suum Willelmum mirificauerat, compunctus corde, quod ei uel in carne uiuenti uel post carnis depositionem glorificato non satisfecisset, ait intra se. »Pater sancte, peccaui in celum et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. Sed parce peccatis meis! Si autem ante, quam nuntius redierit, aliqua saluationis gracia me uisitaueris, ad domum tuam reuertar et, quod deliqui, curabo emendare«.

Corde uouit iusticiam; et ecce diuina miseratio, que semper penitentibus presto est, illi affuit et inuocantem sanctum suum liberauit. Extinguebatur subito ignis mordax, et rumpebatur tumor in ore, et sanies mixta cum sanguine profluebat, quasi aliquis linguam digitis exprimeret. Sanus factus sanctum adiuit, narrans nobis, quantum dominus fecit anime sue. Sed tamen apostasie sue renuntiare distulit; erat enim de numero illorum, qui in tempore tribulationis sue clamant ad dominum et, cum liberati fuerint, ad iniquitatem redeunt, et est error ille peior priore.

Puella quedam in uilla Gherluse eodem torquebatur morbo. Iam loqui cessauerat et horam ultimam expectabat. Erat in eadem uilla quidam clericus, Laurentius nomine, qui eam tenere diligebat. Hic pre ceteris de morte eius, quam diligebat, anima sua anxius ad claustrum properat, et impetrata aqua medicinali citius regreditur et ori dilecte sue salutarem liquorem, quem attulerat, curiosius infundit et tumorem excrescentem eodem perungit. Quo facto morbi materia extincta est, et mulier conualuit ab infirmitate sua.

Sed quid facilius est, dare salutem mentis an corporis? Qui multos sanauit in corpore, mulierem de Ripensi ciuitate sanauit in mente. Insanierat multis septimanis post partum et uiro suo, matri et sorori et ceteris amicis suis inopinatum doloris uulnus inflixerat. Ab istis ad sanctum trahitur manibus a tergo ligatis; licet renitens ac reclamans, sancto representatur.

In ecclesiam ducta ecclesiam replet clamore, uerba blasphemie multiplicando; ibi tota die et tota nocte insaniens adueniente luce solis lucem recipere meruit rationis. Soluta a uinculis discrimen imposuit capillis suis; uestita uestibus suis fecit gaudium suis consanguineis. In missa matutinali sumpsit eucharistiam de manu sacerdotis. Et que adducta fuerat in tristicia, iam sui compos remeauit cum leticia.

Vir quidam, Bernardus nomine, ad nundinas Scanienses tendebat nauigio. Cui in mari nauiganti ancipiter, quem in manu tenebat, elapsus abuolauit. Altera die, cum ad portum applicuisset et ad prandendum discubuisset, audiuit a secum discumbentibus per sanctum Willelmum suis temporibus inaudita fieri miracula. Quibus animatus et de amissione sui ancipitris cor adhuc habens saucium in hunc prorupit sermonem: »Sancte Willelme, redde michi ancipitrem meum, et dabo tibi marcam cere«. Finis ut est uerbis, ancipiter nutu diuino aduenit et coram eo resedit. Attonitus nouitate tanti miraculi, quod sancto uouit, reddere non distulit, laudem referens altissimo, qui dedit talem potestatem hominibus.

Magnus confessor noster, et magna uirtus eius, et miraculorum eius non est numerus! Allata est quedam mulier ad sepulchrum eius, Cecilia nomine, de uilla Ekebe, membra habens uniuersa paralisi nimia dissoluta. Manuum, pedum tociusque corporis sui penitus impos iacebat. Nullum uite uidebatur habere indicium, nisi quod oculis inerat motio. Quocumque illam corporis uocabat necessitas, duorum uel trium ferebatur auxilio, quia non se ipsam a latere in Iatus uertere, non manus uel expansas claudere uel clausas porrigere, non pedes uel protentos retrahere uel ad se collectos protendere ualebat. Iacebat ab hora nona usque in uesperam dei expectans misericordiam.

Tunc primo incepit tremere, deinde caput parumper mouere. Sensit tandem crura pedesque ab insensibilitate reuocari, calefieri neruos totumque corpus preter dextrum brachium in quandam agilitatis graciam renouari. Sensit igitur et experta est manifesta dei uirtute se sanam effectam preter dextrum brachium, quod ad sui correctionem remansit aridum. Letabunda ilico resedit, et lacrimis pre leticia obortis sancto graciarum actiones relatura ad tumbam ipsius accedit. Fit clamor in populo; laudatur deus in excelso, qui tantam curationis graciam sancto suo prestat Willelmo. Cur tamen brachium aridum remanserit, nec omnimodam consecuta sit sanitatem, stupet mulier, miratur frater sepulchri custos.

Vnde sequenti dominica rogat eam redire et pietatem domini et ipsius sancti pro brachii sui restauratione efflagitare. Conseruabat mulier uerba rogantis in corde suo et dominica sequenti reuertitur. Sed qualis uenit, talis recessit. Iterum in sancto die pentecostes rediit: nec tunc exaudiri meruit. Miratus custos sepulcri mulierem totiens casso labore uenire et redire ait illi: »Mulier, scrutare conscientiam tuam et diligentius inquire, si aliqua uia iniquitatis in te est, et confitere eam, ut munderis«. Paruit sanis dictis, et in domo sua reuersa statuit ante oculos cordis occulta conscientie, diligenter inuestigans, quo commisso adhuc teneretur obnoxia.

Tandem reminiscitur quoddam facinus se commisisse, quod numquam alicui fuerat confessa. Tunc ingemiscens precibusque et lacrimis largioribus indulgens ad sanctum dei regreditur; et inuento fratre, qui custodiam habebat sepulchri, adorat eum prona, dicens: »Domine, propicius esto michi peccatrici! Multum quidem peccaui, nec emendare curaui, sed audi me sero penitentem et ora pro peccatis meis!« Confessa igitur predicto sacerdoti crimen, quod celauerat, et emendatioris uite faciens sponsionem repente marcidi brachii recepit sanitatem. Videns se mulier tocius corporis recepisse ualitudinem gratulabunda exclamauit: »Conuertimini ad dominum deum nostrum, quoniam benignus et misericors est, paciens et multum misericors et prestabilis super malicia!«

Erat eodem die festiuitas sancti Iohannis Baptiste, et conuenerat maxima multitudo utriusque sexus; qui audientes, que facta fuerant, glorificabant deum, qui ad hoc hactenus mulierem flagellauit in corpore, ut animam eius mundaret a crimine. O magne pietatis uirum, cuius precibus ab omni clade tam anime quam corporis liberata est mulier! O insigne prodigium! quia, quanto anima pars hominis est potior, tanto constat curationem ipsius gloriosius esse miraculum. Vere per confessorem nostrum factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.

Erat quidam iuuenis in Guthlandia, Lignerus nomine, diues ualde, sed leprosus. Multa medicis, filiis hominum, in quibus non est salus, pro sui corporis mundatione uoluit dare; sed non fuit, qui adiuuaret eum. Aduertens tandem, quia uana salus hominis, et quoniam adherere deo bonum est et ponere in domino deo spem suam, ad nos post transitum maris peruenit spe corporalis sanitatis adipiscende. Manus illius, brachia, pedes et crura totumque corpus sordida lepra infecerat. Per aliquod tempus secundum peticionem suam mansit nobiscum uigiliis et orationibus insistens et se sepius aqua medicinali lauans ac refrigerans.

Quo facto secundum fidei sue meritum de die in diem melioratur, lepre contagio euanescente. Reuersus iterum ad patriam suam perfecte curatus est; et qui prius pre fetore omnibus erat uitabilis, deinceps habuit communionem cum hominibus et habitauit cum illis. Testes sue curationis habuimus parrochianos suos et sacerdotem, qui reintegrata carne sua et reflorescente nullum signum lepre in eo testati sunt remansisse.