Vere gloriosus dominus in sancto suo et laudabilis in operibus illius, qui puelle, Inghefrit nomine de Nordenberge, de uilla Lungbe, pessimo contagio lepre infecte ac sinistro oculo cecate misericorditer subuenit, in domo sui confessoris Willelmi uisum reddidit et partim a lepra mundauit. Hec tanti beneficii munus adepta parentibus suis, quibus inmensi doloris causa fuerat, ad propria rediens et inter redeundum tota mundata inopinate leticie reportauit materiam.
Sequenti anno cum matre sua rediit lepra ex toto fugata, sancto Willelmo pro tanto beneficio gracias actura, qui liberauit corpus suum a perditione. In reditu eius obstupuerunt, qui eam prius uiderant, quia sic erat alterata facies eius, sic lepra adnichilata, sic caro florida. Sacerdos Iohannes et mater eius perhibebant testimonium, quoniam meritis sancti Willelmi mundata erat a lepra sua.
Aggrauata est manus domini super mulierem Hallandensem, Tonnam nomine, lepram per totum corpus eius diffundens et carnem eius graui ulcere uulnerans. Omnes, qui uidebant eam, aspernabantur eam, quia a planta pedis usque ad uerticem non erat in ea sanitas. Audiuit mulier famam confessoris et plurima percepit de miraculis eius. Vnde festinauit adire eum, ut tribueret ei secundum cor suum et adimpleret desiderium suum et fieret sibi secundum fidem suam.
Cum peruenisset ad locum, prostrauit se in oratione iuxta sepulchrum eius et clamauit ad dominum in toto corde suo, ut sui misereretur. Audiuit dominus et misertus est; dominus factus est adiutor suus. Nam ea surgente ab oratione in conspectu omnium, qui aderant, cecidit lepra de corpore ipsius uelut scame de pisce; et omnes, qui uidebant, benedicebant dominum dicentes, quia 'hodie uidimus mirabilia'.
Adducta est ad nos quedam contracta de Noruegia, .XXVI. annos etatis habens. Ista auxilio suorum multorum sanctorum limina expetierat, ut, cui natura officium gradiendi negauerat, auctor nature, cui omnis natura subditur, sanctorum suffragio conferret. Sed distulit deus apud alios dare ei salutem, ut sancto suo Willelmo fieret causa laudis et glorie.
Applicuit mulier ad portum salutis, scilicet ad sepulchrum uiri dei, et statuit in corde suo spiritum ab oratione non relaxare nec alias discedere, quousque consolidaret bases eius et plantas. Post .XV. dies neruis extensis et talis pedum a natibus protensis statuit confessor noster supra petram pedes eius et direxit gressus eius; et uidit omnis populus contractam ambulantem et laudantem deum. Vidit et gauisus est.
Cum turba plurima conuenirent ad sanctum Willelmum, et de ciuitatibus properarent ad eum, quedam contracta a natiuitate sua, Olaua nomine, de oppido Kopmanhauen, audita prioris miraculi fama in uigilia sancti Iohannis Baptiste ad sanctum allata est. Sed pre pressura gentium in ecclesiam uenire non potuit. Nocte igitur sequenti, cum iuxta ecclesiam uersus mendiem sederet et sancti graciam obortis lacrimis pro sui liberatione deuotissime interpellaret, apparuit ei quidam ueneranda canicie, dicens: »Mulier, ingredere ecclesiam!«
At illa: »Domine, incessu carens pre multitudine nequeo ingredi, nec habeo hominem, qui mittat me in ecclesiam«. — »Repe«, inquit ei senior, »ad ostium ecclesie, quod respicit ad aquilonem; et ibi occurret tibi homo in grisea cappa alboque pilleo, qui te introducet«. In his uerbis consolata repsit uelociter; et cum peruenisset ad ostium, inuenit hominem habentem uestitum, sicut dixit ei senior. Qui ab ea rogatus transuexit eam in ecclesiam. Vbi recepta inter languidos trementes et huc illucque corruentes incepit et ipsa tremere.
Quod cum fecisset, cognouit, quia prope essent dies curationis sue; anxiabatur tamen, quod uestes non haberet talares, sed tantummodo breues, in quibus solebat repere. Vnde sanctum in hunc modum interpellabat: »Alme Christi confessor Willelme, si uolueris michi graciam sanitatis conferre, queso, ne sinas me per pauimentum uolutari, cum sim semitecta, ne reueletur turpitudo mea, et fiam in derisum omni populo«. Orauit, et secundum orationem suam factum est ei.
Nam primo nocturno finito cum quiesceret, dextri cruris neruos a natiuitate contractos sensit laxari et laxando extendi, et item quasi post horam unam similiter neruos sinistri cruris. Consolidatis post paululum basibus et plantis suis erigitur supra pedes; et quod natura non dederat, huc illucque incedendo exercitio apprehendit. Quo facto inmisit in os populi canticum nouum carmen deo nostro. Viderunt enim multi, et letati sunt et sperauerunt in domino. Huius mulieris testis fuit decanus Absalon de ecclesia beate Marie de Kopmanhauen cum fratribus suis et omnes ciues illius castri.
Memorabile et inter fideles memorandum, quod piissimi patris nostri gracia quorumdam uotum preuenit et ad uoti obligationem eos compellit, quorumdam sponsionem statim cum salute subsequitur; quibusdam occurrit in itinere, quosdam suscipit in introitu cimiterii, alios uel in ecclesia uel ad ipsum sepulcrum prestolatur, alios abeuntes comitatur; nonnullos diutius ab auxilio suspendens tandem sanitati restituit. Mulieri de ciuitate Lundensi, Gude nomine, contractis neruis atque constrictis .XXV. annis subtractus erat incessus. Hec bis ad sanctum uenit, nec tamen uoto suo potita sospes est reuersa.
Secundo die post ascensionem domini tercio aduenit, et usque in uigiliam pentecostes iugiter iuxta sepulchrum uigiliis et orationibus incumbens misericordiam dei et ipsius sancti deuotius prestolabatur. Respexit dominus humilitatem ancille sue, adiciens ei, quod oratione intendebat. Nam in sancta uigilia pentecostes, expletis prophetiis et glorificationibus diacono euangelium pronuntiante, sompnus suauissimus obrepsit ei, et audiuit uocem dicentem sibi: »Mulier, surge! non decet christianos ad euangelium sedere, sed cum reuerentia stare et ascultare, quod legitur«. Excitata respexit ad mulierem, que stabat ad tergum eius, et interrogauit eam, quid sibi diceret. Cui illa: »Nichil«.
Intelligens hanc uocem uenisse desuper exultauit uberius; et statim sensit neruos extendi, non tamen absque molestia, tybias uegetari, carnem refoueri et medullam in ossibus calefieri. Inuenta igitur dragma, quam perdiderat, surrexit letabunda et laudans; et antequam lectio euangelii reciperet, ter sepulchrum confessoris firmo gradu circuiuit obnixius gracias personando. Populus autem in hymnis et confessionibus benedicebat dominum, qui diem subsequentem, in quo et igne celesti mons Syna incanduit et super Christi discipulos spiritus sanctus in linguis igneis descendit, tanti miraculi gloria uoluit preuenire.
Paulus, fllius Eminghi, puer .VIII. annorum, de uilla Thortorp, iuit cum parentibus suis ad mansionem monachorum Aswarbode. Quibus in pratis ad fenum congregandum euntibus puer domi remansit. Intrans interim domum molendini, ut duceret equum, qui trahebat molendinum, per impetum rote ipsius molendini impulsus cecidit inter quandam columpnam et ipsam rotam molendini, ita quod equus non poterat trahere molendinum. Sic inter rotam et columpnam dorso confracto et aliis membris collisis permansit ab ortu solis usque ad terciam. In illa hora uenerunt .VIII. homines, qui retrahentes rotam cum magna difficultate puerum mortuum extraxerunt.
Accurrit domina domus, Ingerith nomine, et uolens probare, si adhuc uiueret, uertebat eum huc atque illuc et in auras subleuabat, sed frustra, quia non erat in eo uox nec sensus, sed iacebat absque flatu uitali, ita ut dicerent omnes, quia mortuus est. Adueniunt tandem miseri parentes, eiulantes et clamantes: »Domine, miserere! Heu quid accidit nobis!« Et flexis genibus clamabant: »Gloriose confessor dei Willelme, redde nobis filium nostrum!«
Et non surrexit puer, sed tota illa die permansit mortuus, et nocte usque ad gallicantum. In gallicantu autem uouentibus illis, quod, si resuscitaretur, deo et beato Willelmo eum presentarent, reuixit spiritus eius, et cepit mouere se; sed loquelam usque ad diem non recuperauit. Mane illucescente die dicebat matri: »Quando ibimus ad sanctum Willelmum?« Gauisa mulier et admirata, quod sanctum nominaret, quem numquam prius audierat nominare, respondit: »Fili, post .VIII. dies, in die sancti Laurentii, si uixeris«.
Adueniente sollempnitate gloriosi martyris Laurentii uenerunt pariter pater et mater pueri, adducentes eum in manibus suis, iam sana habentem membra preter dorsum, quod erat adhuc saucium cute subtracta, ubi fuerat fractum. Veritatem huius miraculi diligentius inquisiuimus, et cognouimus ex testimonio eorum et aliorum, qui affuerant, quia re uera suscitauit eum confessor noster a mortuis et reddidit parentibus suis.
Filius cuiusdam uidue in Oreberghem, annos etatis habens .IIII., ludens cum aliis pueris iuxta amnem, sed casu lapsus infra crepidinem aluei, in ipsis aquis submergitur. Redeunt pueri domum, qui cum eo luserant, nuntiantes matri, quia in amne precipitatus est filius suus. Quibus auditis, scissis a pectore uestibus et auulsis a capite capillis clamat et eiulat: »Ve michi misere! ue michi misere!« Huius clamore glomerantur in unum uicini; et currentes ad locum, ubi pueri eum corruisse asserunt, minime reperiunt. Descendentes per ripam amnis reperiunt eum in quodam sinu ipsius fluminis, ubi impetus gurgitis eum inuoluerat.
Repertum extrahunt atque extractum cum luctu et eiulatu domum reportant. Suspendunt puerum pedibus luridi coloris, et os illius ligno imposito reserant, ut effluat aqua, qua turget; sed in hoc amplius labor et dolor, quia defecerat spiritus eius. Deinde rotant eum in alueo et ad uitara casso conatu reuocare contendunt. Interea mater pueri (sed iam non mater, orbata filio) continuas fundit lacrimas, crebra dat suspiria, clamosas uoces dirigit ad deum, non cessans sanctum Willelmum inuocare, ut ei restituat filium suum. Tanto dolore concutitur, tanto merore afficitur, ut omnes ad planctus et lamenta prouocaret, omnesque pariter cum ea clamarent:
»Sancte dei confessor, super mortuum nostrum auxilii tui ostende uirtutem, licet simus indigni, ut credamus mirabilibus tuis, que auribus nostris frequenter insonuerunt«. Mater uero uotum uouit, dicens: »Sancte dei, si filium meum meritis tuis suscitatum recipere meruero, medietatem portionis eius, quicquid eum in mobilibus continget, tibi offeram, et eum ad te adducam«. Misertus confessor mulieris puerum uite restituit, apparente primitus in facie eius nota ruboris et postmodum eo oculos circumducente; et facta est leticia magna in domo, et extrema luctus occupauit gaudium.
Gaudium et leticiam optinuit mulier, et fugit dolor et gemitus ab ea. Et exclamauerunt omnes: »Confitebimur, sancte dei, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et nos cognoscimus nimis«. Sequenti anno cum filio suo uisitauit sanctum Willelmum et coram omnibus fratribus et populi multitudine adhibitis sibi testibus filium suum mortuum et a mortuis reuocatum meritis sancti Willelmi confessa est.
Collecta. Omnipotens sempiterne deus, qui mirabiliter fulges in electis tuis, quos te inhabitatore glorificare uoluisti, da nobis, quesumus, beati Willelmi confessoris tui atque abbatis ita digne commemorationem agere, ut eius suffragantibus meritis templum tuum fieri mereamur. Per.
Secreta. Muneribus nostris, quesumus, domine, sancti Willelmi confessoris tui atque abbatis intercessione graciam tue placationis intersere, ut et collata nobis remedia tuearis et conferenda propicius largiaris. Per dominum.
Com(munio). Refecti, domine, sacre participationis dapibus supplices te deposcimus, ut sancti Willelmi confessoris tui atque abbatis precibus semper subleuemur et diuine consolationis muneribus digni efficiamur. Per dominum.