af Anonym (1100)   Redaktion: M.Cl. Gertz (1917)  
næste

I. TABVLA OTHINIENSIS

Anno incarnationis dominicę . M . LXXX . VI . in ciuitate Othensya . gloriosus rex et protomartyr Danorum Canutus . pro zelo christianę religionis et iustitię operibus . in basilica sancti Albani martyris per eum paulo ante de Anglia in Daciam transuecti . post confessionem delictorum sacramento munitus dominici corporis . ante aram manibus solo tenus expansis in modum crucis latere lanceatus . VI . Idus Julii et . VI . feria . mortem pro Christo passus . requieuit in ipso.

Occisi sunt etiam ibidem cum eo frater eius nomine et gratia martyrii Benedictus . ac . XVII . sui commilitones. uidelicet Asmundus . Blaca . Suuen . Aga . Thurgotus . Bernhardus . Gudmer . Eschilus . Tochi . Palni . Ati . Suna . Rosten . Milo . Radulfus . alter Thurgotus . Vilgryp. Qui omnes sicut dei gratia cum suo rege ac domino socii passionum martyrii fuerunt . ita consolationis et pręmii cum eo consortes merito erunt.