Licet per totius orbis ecclesias conueniat omni populo christiano festa sanctorum celebrare, uictorias martirum laudare uitamque istorum imitari, in singulis tamen locis propter familiaritatem cohabitantium et propter sanctarum presentiam reliquiarum, que in solacium istis uel illis habitatoribus condonate sunt, ueneratione (inquam) speciali apud ciues populosue suos digni habentur atque honorantur.
Omnium ergo uirtutum opifice spiritu sancto aspirante nunc de sancti Kanuti regis ac martiris tractaturi passione ammonemus vel obsecramus uos, qui hec audituri estis, ut intento corde consideretis, quanti sit apud deum iusticiam ceterasque uirtutes diligere ac pro hijs atque celestibus earum premiis huius mundi uitam contempnere et abnegando semetipsum felicia crucis Christi sequi uestigia.
Stirpe igitur regali et ultra istius gentis naturam uel consuetudinem in christiana religione preclara editus Kanutus puerulus et inter ipsos pueritie flores pedagogis traditus, ut pote ad huius regni gubernacula erudiendus, incredibile dictu, quantum subito proficeret, ni fallor, ob merita pii ac religiosi parentis, [et] felicis memorie Suenonis regis, aut certe gratia spiritus sancti, quemadmodum postea comprobatur, attractus. Nam creuit in eo morum prudentia cum iuuentutis gratia, adeo quod, ipsis principalibus quatuor uirtutibus ad normam illustrium uirorum conquadratus, jam prope ruinam uitaret insanie uel stultitie aut defectum contempneret ignauie.
Totius ergo inuentor uel auctor malitie diabolus, quasi iam tunc expauescens, quod ei deberet multos tandem subtrahere et hinc fraudes ac spurcitias uel immunditias hominum atque malignorum spirituum eliminare aut saltem compescere Kanutus diu superuiuens ac, ut cepit, in uirtutibus sedulo accrescens, non tantum corda quorundam huius terre principum uerum etiam fratrum suorum iniusti ac mali timoris inuidieque iaculis perculit in tantum, quod huic denegarent iura super se regnandi, ne propter ipsius probitatem iudicarentur uelut ignobiles aut reprobi.
Quid igitur? Vt fratres Joseph, expulerunt hunc in exilium in partes Suethorum, quem preconio uirtutum deberent extollere ad celum. Ipse autem prudens uelut Jacob consilio Rebecce, id est rationabilis pacientie, utiliter et innocenter fratribus cessit, usque dum uirtus diuina eum in pace reduxit. Itaque dei suffragio rex et gubernator huic populo electus atque constitutus, tamquam Dauid in domino confidens et sue spei anchoram in celestibus figens, per bona huius labentis uite opera ad portum salutis deo gubernante inter uarias mundi procellas lata extendebat uelamina.
Sustentabat inopes ac refouebat flebiles, quatenus summe dignitatis et glorie perennis aliquam sortem perciperet inter supernos locatus proceres. Pontifices autem et doctores uite huius uitalis, episcopos uidelicet et presbiteros, diuinis intentos officiis, rebus pre ceteris amabat et consolationibus auxiliisque ac donis erigebat, et, quo liberius uel libentius ad meliora proficerent, bonis eos promissis blande ac deuotissime confortabat;
insuper etiam ecclesias uel congregationes sanctorum frequentans sedulo corde oreque reuerenti, uotis muneribusque pretiosis eas ditauit atque honorauit, sicut Roschelde, Dalboi, Lunde apud sanctum Laurentium precipue apparet, cuius ecclesie constructor, pater ac cultor extitit, quatenus illic et istic bonitatis ac sancte religionis eius memoria cum benedictione sanctorum in secula seculorum maneret.
Interea quoque iam prorsus peruersa ac inania queque sicuti hostis antiqui deliramenta respuens deumque per omnia saluatorem diligens gentem istam, adhuc in moribus bonis ac deo placitis parum eruditam uel in sacris uirtutibus exercitatam, proposuit in primis amicabiliter paterneque rogare, ammonere atque per se et episcopos ac prelatos instruere, ut deo suorum bonorum primitias uel decimas secundum legem dei uoueret necnon persolueret christianorumque religionem utilius et honestius quam hactenus ob salutem animarum suarum seruaret.
At cum tali moderamine exiguum proficeret, ac gens insipiens, nec tartara timens nec celestia querens, terrenis desideriis, que militant aduersus animam, nimis adhereret aut in deterius animum reclinaret, rex dei zelo permotus adiecit maiores ex eis regaliter ac potenter deterrere atque de iure suo aliqua eis subtrahere;
interdum etiam aïorum uel sanctorum auctoritate compellere, ut deo et sanctis obedirent, iusta honestaque delectationibus transitoriis preponerent, nullos fideles christianos quasi aduenas et peregrinos despicerent, sed tamquam ciues sanctorum et domesticos dei, ut pote in Christo fratres, haberent, ac sic glutine caritatis coalentes seseque inuicem subportantes uel adiuuantes quandoque certius ad patriam celestem peruenirent. O virum omni laude prosequendum, qui noluit solus hic ualere aut etiam in celo regnare, sed multos ad Christi palacium secum trahere! Sciebat quippe quod diligentibus deum et in deo proximum cuncta cooperantur ac proueniunt in bonum, sicut testatur et ipse dominus noster Ihesus Christus.
Hijs uero ita dispositis cum huius regni melioribus, fide ac uirtute ualentioribus, tractare cepit, quanam rationali occasione hanc plebeiam multitudinem honestis laboribus erudire posset, ut tandem aliquando pia saperet infernaliaque intelligeret, quo cautius nouissima hominis prouideret. Denique inuentum ac cito consultum, ex precepto regis et principum diligenter diuulgando ad Anglos transmeandum, ut eorum generationem per militum uirtutes de graui iugo seruitutis indignę absolueret aut scilicet militum istorum animos uigiliis, solicitudinibus, fame, siti, gelu uel aliis laboribus redderet exercitatos et eruditos, ne ut ad id temporis leuiter quasi ex lasciuia et adipe iniquitas eorum prodiret et in affectum cordis transirent.
Ast alii hec longe aliter, ut multa regis consilia uel beneficia, animaduertentes aut eius honori et egregie uirtuti liuida et serpentina mente obstantes et idcirco multos, ne irent ad Anglos, impedire cupientes etiam fratrem ipsius Olauum aduersus eum clanculum excitauerunt; qui si perfecte ac uere saperet atque cognosceret, quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, pro uirtuoso germanoque principe potius animam poneret, ne aliud proferam, quam tali uiro uel leui uerbo umquam resisteret aut sine ipso regnare hic desideraret.
Rex autem prudens hec sine mora comperiens et non tam sibimet quam fratris errori consulere intendens misit eum caute in Flandriam, ne incepti mali consilii super se regnandi incurreret infamiam. 'Spiritualis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur'; et in hoc est prestantior ceteris animalibus. Unde et Dauid dicit: 'Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis'.
Pro hijs itaque et huiusmodi gestis ac maxime propter amorem iustitie et religionis sancte diu ab incolis terre elatis mente persecutiones ac regni detrimenta patienter sustinuit. Ad ultimum uero pene omnibus contra dominum et christum eius conspirantibus a parte aquilonari, que appellatur Wendele, aperta est contradictio, manifestaque repugnacio uidetur oriri tamquam turbo inuoluens; et sic per partes Iutensium seuiendo et eos ad eundem furorem prouocando, cottidie plura congregans arma, ad ciuitatem, que uocatur Sclesuuic, fremens ac frendens sancti regis insequitur uestigia.
Rex ergo tunc cernens, quod eos sedare nequisset honesta ratione, immo de Iutensibus fugere compulsus, ad Vionenses transiuit, in quibus magis auxilium sperauit. Quo cum peruenisset, hinc indeque a persecutoribus uel regis insidiatoribus directi conuenere legati, precipiendo istis precipientes, ut regem tyrannum interficerent, si regionem suam incendi aut deuastari noluissent. At illi plus homines quam deum timentes uel attendentes nec regem, ut decuit, honorificantes [sed] feroci animo cum gladiis, fustibus et aliis armis ad curiam eius conuenerunt.
Denique ipsius fratre Benedicto et admodum paucis, sancte fidei et caritatis constantia confortatis, secum remanentibus, in tam crudelibus et inopinatis suorum tribulationibus rex Kanutus ualde pius, sanctorum exemplis instructus, ad ecclesiam sanctissime uirginis Marie et beati martiris Albani animum iterque direxit, frequenter quidem ieiuniis orationibusque sacris conuenienter ac tum precipue intentus, sicuti cupiens iamiamque sibi pre ceteris dilecti martiris Albani et per ipsum de partibus Anglorum huc aduecti consortium aliorumque proprio pio uel sacro sanguine laureatorum, Christo principe martirum fauente, promereri.
Verumtamen adhuc uolens plebem nimis temerariam et insipientem corrigere aut sedare uades et fideiussores ad omnem iustitiam subiectis impendendam prebuit nec non, ne aliquis innocens propter ipsum periret, iusiurandum adhibuit. Ast uulgus ratione carens et insolens nec humani generis calamitatem attendens tunc cepit magis mente insana furere, temptans omnimodis sacras edes sanctorum et ecclesiam domini confringere aut saltem per fomenta ignis corrumpere.
Quid multa? Dux et gloria Danorum, optans per martirium mutuare certum ac stabile regnum, gloriam huius mundi transitoriam flocci pendens, arma secularia deponit, ne cum ipsis periret, si corpus corruptibile plus quam animam diligeret; confessionem etiam pro erratibus ac delictis iterauit, fructus penitentie dignos adauxit, dominici corporis sacramentum ad eterne salutis incrementum cum reuerenti deuotione accepit, et sese suosque celorum rectori gratia bone spei commisit.
Nec mora: Vndique plebis agmina per fenestras aliasque aperturas lapides ad regem proiciunt et iacula, donec unus de sacrilegis religiosum regem perfodit lancea. Nam crucis in modum manibus expansis ad altare sancti Albani martiris transfixus est in latere cuspidis mucrone. Itaque VI. Idus mensis Iulij sic occubuit pie secus aram Christi fuso sanguine, domino nostro Ihesu Christo regnante et adiuuante: cui est honor et gloria in secula seculorum, amen.
Sed quia nec in libris ecclesiasticis legitur neque uulgo refertur, quod aliquis rex in edibus sacris et a militibus suis tam crudeliter tamque miserabiliter interfectus sit, arbitramur, uel experimento intelligimus, deum omnipotentem ob id ualde commotum esse ut despectum, in cuius basilica, quasi principis summi aula, refugium ac tutamen quesiuit, ut decuit.
Idcirco uindicta dei, correctionis gratia ilico subsecuta, totam fere Daciam pluiali tempestate, ferali pestilencia, fame et alimentorum inopia tam diu perturbauit, donec per multas uisiones ac reuelationes pluribus est ostensum, quod eius corpusculum misere deiectum et hactenus iacens despectum deberet inde eleuari et amplius inter sanctos reuerenter honorari. Quid multa? Hijs mox diuulgatis Iutenses cum episcopis et sacerdotibus admodum religiosis ad nos fide bona et deuotione uenerunt, consilium una nobiscum inierunt, et in eo decreuerunt, ut ossa regis et martiris cum digno honore eleuari debuerunt.
Tum, indicto triduano ieiunio peractoque cum orationibus, elemosinis et ymnis et spiritualibus canticis, corpus regis iam sacratum de puluere terreno est eleuatum; et deus omnipotens et misericors tria in eo magna declarare dignatus est miracula, quatenus hebetes istorum mentes ad penitentiam reuocaret uel ad sanctam religionem incitaret. Nam ad suggestionem uel petitionem multorum, ne mens dubitando tabesceret insipidorum, super sancta eius ossa quatuor uicibus ignem nimis ardentem misimus, qui in momento, quasi aqua infunderetur, extinctus, nichil molestie inferens nec aliquid ledens, nusquam comparuit.
Aliud quoque in Olauo, fratre atque successore huius in regni dignitate, notandum contigit: quia, quando erat regis et martiris Kanuti depositio, accidit Olaui tunc exulis ac positi in Flandria in uinculis liberatio et hic ad regnum exaltatio, et nunc deo disponente, facta beati Kanuti martiris translatione exaltationis, euenit huius Olaui depositio terrene dignitatis. Tercium uero in VI. feria ante Kanuti translationem, omnibus apud nos bonis in oratione et ieiunio persistentibus, magna tempestas pluuie fluit adeo etiam in nocte sequenti, quod nos multum conturbauit, et in sabato quoque tenebre uel obscuritates magne usque in horam terciam sunt facte;
sed postquam sepulchrum eius discooperuimus et reliquias sanctas repperimus, statim magna luce et aeris serenitate omnipotens deus ad laudem ipsius ut meriti beati Kanuti regis et martiris quibusdam signis nos letificauit et ineffabilem misericordiam, qua et indignos uocat ad penitentiam, multis ostendit; quam ipse precibus eius nobis prestare dignetur in perpetuum, qui uiuit et regnat cum filio suo in unitate spiritus sancti, deus per omnia secula seculorum, amen.