Sunt aliqui pauci, quibus haud tamen ipse nocebam,
Qui mihi quâ possunt arte doloque nocent;
|Hi valeant, meritisque suis quæ digna reportent,
Vindicis ut statuent Jura verenda Dei.
Salue Ranzôum venerande Henrice propago,
Uraniam primus qui capis hospitio.
Hîc ubi vicinas Hamburgi mœnibus amplis
Wandesburga novas Arx habet alta domos.
Quas sibi construxit memoratus is optimus Heros,
Octo gerens vitæ lustra peracta suæ.
Det Deus Astriferi sapiens moderator Olympi,
Nos hac utiliter sorte locoque frui.
Ipsius ut cunctis pateant miracula Terris,
Æthere in abstruso quæ latuêre diu.
Quin tua Ranzoui, donec sibi sidera cœlum,
Vendicat, hospitij fama superstes erit.
Hoc carmen cum modernus Rex Daniæ forte fortunâ in quodam libro Domini
Henrici Ranzovij, bonæ memoriæ, ipsum Hadersleviæ in Holsatia ex inopinato
invisens reperijsset, jacente nimirum in mensâ libro, quem Calendarium
Ranzovianum vocant, cui annexum erat: viso titulo Elegiæ, meoque Subscripto
nomine, ei perlegendo multum immoratus est, tandemque complicato libro
discedit et subticuit, quæcunque legerat dissimulans. Quod cum ad me referri
curasset Dominus Ranzovius, veritus ne ægre ferrem, Regi in manus per
incuriam suorum ministrorum (quibus eâ de caussa succensebat) pervenisse,
respondi: Tantum abest ut hoc moleste accipiam, ut potius paratus sim Regi
exemplum dare, si voluerit: neminem enim in Dania esse, qui hæc sese sic
habere jure negare possit, imo his longe graviora vera esse etc.