af Tycho Brahe (1599)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1927)   Tekst og udgave
næste

|AD DANIAM EPIGRAMMA.

SUBTRAXTI reditus, laudes et temporis usum,
Pluraque tentabas, Patria, damna mihi:
Ast ego, dante DEO, superans incommoda quæque,
Conscius et recti, nil tamen ista moror.
Ingenio genioque meo comitorque fruorque:
Dania, in haec poteras juris habere nihil.
Restituit reditus, laudes et temporis usum,
Pluraque praestabit Caesaris ampla manus.
Ergo ingrata vale, mea Patria, Patria jam sit,
Quam mihi clementer, magne RUDOLPHE, dabis,
Donec in abstrusis sine fine et limite cœlis
Ad Patriam æternam, te duce, CHRISTE, ferar.


T. B. feci, cum primum Bennachiam sive Venetias Bohemorum venissem mense Augusto anni 1599.