HANC ego Eclipsin in Curiâ meâ Knusdorpianâ diligenter observavi. Erat enim cœlum satis serenum. Aderat vero tunc dilecta mihi soror SOPHIA BRAHE, tunc temporis virgo annorum circiter 14, quæ, cum naturâ talibus delectaretur, libenter attendebat, et ea, quæ poterat, subministrabat. Deprehendi vero per Quadrantem quendam Orichalchicum inauratum, qui singula quina minuta satis expedite indicabat, ☾nam apparenter umbram fuisse ingressam, et aliquantulâ parte delituisse, cum caput inferioris Gemini elevaretur partibus 14½, adeo ut vix 14° Horizonte extiterit illa stella, in ipsissimo deliquij principio. Nostra indicatio superius exposita ejusdem stellæ sublimitatem tunc futuram prædicit 13°. Quod etiam quamminimum ab observatione differt.
In initio totalis ingressus observavi eandem stellam attolli p. 22⅔. Assignatio præindicata nostra hac in parte habet gr. 21½ . Quod etiam permodicum differt. In principio egressus et eluctationis ab umbrâ, Canis minor observabatur elevari p.17 5/6. Præcedens autem indicatio 17° habet, quod vix sensibiliter discrepat. Iuxta ultimum finem totius Eclipsis nullas stellas observare licuit, nam ab eo tempore, quando media circiter ☾ egressa erat terræ umbram, usque in finem totalem, et ulterius, rariusculæ nubes cœlum obduxerant, ita ut sola ☾, nec tamen semper satis discrete appareret, quando autem suprema ejus circumferentia elevabatur 50° 25′, totum lumen recuperasse visa est, quantum per nubeculas illas raras discernere licuit. Non tamen satis accurata, et commoda fuit, hæc ultima consideratio, partim quia ☾ nubeculis, uti dictum, obnoxia erat, partim quia Meridiano magis |magisque appropinquaret, et ob id altitudinem, non admodum sensibiliter, pauco tempore mutaret. Cœteræ antedictæ animadversiones satis bene se habent. Ex quibus etiam liquido constat, tempora hujus deliquij, ex nostrâ tunc assignatâ verificatione, convenienter se habere. Nam quod altitudines fixarum observatæ, a prius annotatis, circiter uno gradu abundent, tolerabile est. Quatuor enim vel quinque saltem minutis temporis momenta deliquij sic prolongari possunt, et tantundem etiam Knudstorpium Haffniâ Regni Metropoli, vel potius loco longitudinis assumptæ est Orientalior, ita ut major ferme præcisio requiri non debeat. Et ipsemet satis mirari non possum, quomodo in illâ juvenili ætate, annum saltem agens 26, nec satis copiosis, accuratisque, in motu Luminarium observationibus antea fulcitus, scopum ipsum adeo præcise collineare potuerim. Equidem hic nihil affingo aut muto, sed animadversiones cœlitus factas ingenue refero, prout liber ille, in quo ejus anni observa|tiones consignatæ sunt, exhibet, et adhuc charta in promtu est, in quâ tunc, præsente dictâ sorore, et lumen in laternulâ, quando opus erat, adhibente, conscribebantur. Quod autem sororis hic mentionem factam, præter rem quidem videtur, nec etiam ob id ago, quod ab eâ testimonium in hâc observatione requiram, aut eo opus habeam, cum alias huius sexus testificationes, etiam in grandiore ætate, apud eos, qui juri præsunt, minus sint authenticæ, sed saltem, ut vel hac occasione pateat, quam illa, ab ineunte ætate, ad studia liberalia, præsertim hæc sublimiora, inclinata fuerit, utque minus dubitanter credant, qui hunc librum perlegerint, eas, quas postmodum circa finem subiungemus, ab illâ mihi scriptas Astronomicas Epistolas, et quæ illæ continent, ex illius proprio cerebro, atque industriâ, in maturiore tamen ætate, nec aliunde, prodijsse.
Notandum vero, quod superius, dum loca ☉ et ☾ ex propriâ constitutione ad medium deliquij assignarem, me quidem illa in 26° 40′ ♐ et ♊ locasse, sive quod tunc de majori præcisione dubius essem, sive aliquo alio minutulo errore, vel meo calculo, vel scriptori, aut etiam typographo subrepente. At nunc, dum ad rectius examinata, restitutaque subsequentibus annis Luminarium curricula hæc ipsa examino, loca eorundem sextâ gradus parte proroganda invenio, et nihilominus tempora observationibus, ex nostrâ restitutione, et calculo redintegrato, apte convenient, quemadmodum ex appendice capitis primi, ubi de ☾ motu agitur, in tomo anteriore Progymnasmatum nostrorum Astronomiæ instaurandæ comperire licet.