af Tycho Brahe (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
forrige næste

|ADDITIO AVTORIS.

HÆC quidem in Adolescentia circa Eclipsium effectus, quoad eorundem initium et durationem rimatus sum, quæ et subsequentibus annis non inepte congruere animadverti. Sed et hoc insuper.

|Natus est Dictus Serenissimus et Laudatissimæ memoriæ Rex Daniæ et Norvegiæ etc. Fridericus 2 Anno 1534 Die 1 Julij Hora 9. Minuto 30 A. M., prout etiam habet Calendarium Eberi, consentiente relatione eorum, quibus id cognitum erat.

Eclipsis autem ☾, quam innuimus ipsius ex hac mortali vita decessum, et antecessisse, et non minima forte ex parte præsignificasse, facta est in eodem Horizonte Hadersleviensi, ubi Rex natus est, Anno 1588 Martij Die 2 Hora 14 Minuto 41. Nam a me observabatur Vraniburgi, quod per 3/5 ferme unius horæ orientalius est, medium ejus accurate sumptum Hor: 15. Min: 4. a Meridie præcedente, quemadmodum etiam Restitutio nostra in motu luminarium hoc ipsum temporis momentum exigit.

Subiungam itaque cœli systemata ad utraque hæc tempora, restitutis tamen (uti diximus) Planetarum locis, tam secundum longum quam latum, e propriis nostris observationibus, atque redintegratione motuum cœlestium, multo jam tempore a nobis exantlata. Quæ, quantum hic differat ab usitatis calculis, tam Alphonsino, quam Coperniceo, collatio debite instituta facile manifestabit, et sane absque Planetarum ad normam curriculi cœlestis accurata dispositione præcognita, nihil solidi, nihilque exacti, |in his præsertim, quæ directiones concernunt, præstare quoquam conceditur.

Antequam vero directionem in hac Eclipsi, quam fatalem Regi huic fuisse indicavi, attingam, nonnulla de Directione quadam ipsius Geneseos, cujus superius, dum de effectis Eclipsis Anni 1573, quibus videlicet populis et Regionibus potissimum illi imminerent, ageremus, mentionem feci, hic replicare et exactius discutere lubet, idque quoad Di|rectionem ☾ ad Quadratum ♄, quæ in tempus obitus hujus Regis incidit.

Illustration: Text:
Figur

Imprimis vero hic notandum, quod locus ☾, utut secundum Neotericum nostram restitutionem aliter quam antea usurpatus adhibeatur, tamen verum ipsius locum respectu centri terræ (veluti alias fieri assolet) non esse in tali pragmatia applicandum, sed potius visum illum et apparentem situm, qui e superficie ejus Horizontis, in quo Nativitas fit, linea inde per centrum ☾ in Zodiacum producta evenit. Quod |etiam justis non caret rationibus, siquidem oporteat eum ipsum locum, ubi infans nascitur, qui non apud centrum, sed circumferentiam terræ exsilit, Cœlestium influentiæ obnoxium esse, et concurrentes in illud quasi punctum centrumque radios et energias superiorum corporum undiquaque confluere, cumque ☾na præ cæteris Planetis |hic discrepantiam sensibilem ob Paralaxeos magnitudinem implicet, locus ejus verus in visum ante omnia redigendus venit, quod qua ratione fiat, in Astronomicis utcunque versati non ignorant.

Illustration: Text:
FigurEclipsiæ Anno 1588 Martii Dies 2, Hora 14, Minuta 4. Elevati. 55, Long. 31

Fuit autem situs verus ☾ ex nostro calculo tempore nativitatis Prædicti Regis ad Meridianum Hadersleviensem, quem ab occasu distare 31 Gradibus præsupponimus, accurate e nostris tabulis supputatus, in Gradu 26 Min: 7 ♓ cum latitudine 3 Graduum 59 Min: meridionali, qui competenti modo in visum locum, et eum, qui in Horizonte Hadersleviensi apparuit, redactus, præbet longit. in 25 Gra: 20 Min: ♓ et latitudinem 4 Gra: 30 Min: meridionalem. Verum quo eo promptius |constet, nos nihil hic pro lubitu effingere, sed cœlestem normam ipsosque numeros omnino sic exigere, præcipuum directionis hujus calculum oculis subjiciemus.

Ex viso loco a citato datur eius

DeclinatioP. 6. M. 0
Ascensio rectap. 357. M. 1
Ascensio recta M. C.P. 72. M. 1
Distantia ☉lis a M. C.P. 74. M. 30
|Circulus Positionis ☾P. 54. M. 33
Differentia AscensionisP. 8. M. 29 subt.
Ergo Descensio obliqua ☾P. 349. M. 2
ti ♄ Longitudo ♈P. 27. M. 9
Descensio obliqua □ ♄P. 40. M. 14
Arcus Directionis quæsitusP. 51. M. 12

Essent itaque juxta vulgarem directionum mensurationem, quæ pro singulis Gradibus unum Annum accipit, Anni 51 Menses 2. At cum hæc Directionum determinatio nimis platica sit, nec experientiæ sufficienter consona, juxta alium modum a nobis adinventum diuque comprobatum, hosce æquatoris Gradus dispartiendo, ipsum tempus obitus Regis hinc eliciemus. Erat enim in radice Nativitatis motus ☉ diurnus verus 57 Min. 1/6, qui juxta nostra ratiocinea hic Annum unum efficit. Competunt itaque proportionabiliter Gradibus 51 Minutis 12 Anni 53 Menses 9, quibus etiam completis Rex ille omni memoria et celebratione dignissimus ex Horizonte temporis in æternitatem migravit.

Nunc Directionem ☾ in Eclipsi antecedente ad oppositum ♄, qui cadit in Angulum Medii Cœli deliquij locum proxime sequentem, quem effectus eos evidenter æstimulare ex antedictis liquet, attingamus. Assumemus autem hic locum ☾ verum, qui medium axis umbræ terrenæ occupabat, |in ☉ exacto opposito, qui etiam non multum ab apparente situ differebat.

Erat autem is in parte 22 Min. 50 ♍ cum Latit: 18 Min: Borea: quare Declinatio ☾ erat partium 3 Min: 6, et Ascensio recta ejusdem partium 173 Min: 33. Cumque Ascensio recta Med. Cœli fuerit partium 213 Min: 40, evadit Distantia ☾ a Medio Cœli partium 40 Min: 7, ideoque circulus Positionis ☾ partium 41, in quo Differentia descensionalis existit partium 2 Min: 42. Quare ipsa descensio obliqua ☾ provenit partium 176 Min: 15.

Ad hunc si adhibuerimus oppositum ♄ in parte 12 Min: 46 ♏ cum Latitud. Bor: partium 2 Min: 5, erit ejus Declinatio Meridionalis partium 13 Min: 41. Sed Ascensio recta 220 partium Min: 58, Differentia vero descensionalis de prædicto curriculo positionis ☾ par: 12 M: 13 |subterablativa. Unde Descensio obliqua oppositi ♄ evadit partium 208 Min: 45, a qua sublata prius inventa ☾ descensione obliqua, prosiliet Arcus Directionis quæsitus Partium 32 Min: 30. Qui 33 pene dies in hac Directionum administratione efficit, quibus a 3 Die Martij, quo Eclipsis post mediam noctem antecedentem contigit, numeratis, in 4 Die Aprilis devenitur, quo ipso Die circa Horam a Merid. |4 exspiravit, ut non minor hic, quoad ipsissimum Diem, sit Directionis Eclipseos consensus, quam antea Directionis ☾ in natalitia figura, quoad ipsum non saltem Annum, sed et mensem, adeoque eandem septimanam obitum Regis hujus attigerit, magna certe Astrologiæ alias suspectæ ab aspersis calumniis vindicatione.