CUM Tomum hunc secundum progymnasmatum Astronomicorum, quatenus de illustri illo Cometâ Anni 77 affatim tractat, omnium primo absolvissem, typisque nostris imprimi curassem, idque eam præsertim ob caussam quod, tam circa fixarum in primo libro cap. 2 inserendarum verificatam restitutionem, quam Planetarum superiorum in Acronychijs, alijsque sitibus observationes, et in normam ac numeros reductiones, ulterius et uberius, quam antea, continuandas examinandasque, operæ precium censerem, siquidem planetarum motus restitutos Cometarum descriptioni subiungere constitui: Res autem hæc non minimam cunctationem necessario requireret; accidit idcirco, ut nonnulla huius libri de dicto Cometâ agentis exemplaria is ad eruditos et mihi passim notos Mathematicos consulto miserim, quo videlicet aliorum de eius contentis censuram conquirerem, atque si aliqua in his emendationem merentia invenirentur admonitus ea ipsemet postea in alijs de hoc negotio scriptis ingenue faterer atque corrigerem. Nequaquam enim mea mihi ita placent, quin aliorum de his sententiam libenter suscipiam, atque si rectiora indubitate ostenderint, illis locum præbeam. Sunt quoque eodem nomine pauca quædam eiusdem libri exemplaria in nundinis Francofurtensibus a Bibliopolis nostratibus divendita, ut ad Italos potissimum, aliosque exteros Mathematicos mihi alias ignotos etiam pervenirent, quod et horum de meis iudicia cognoscere satagerem. Quapropter cum mihi relatum esset, præstantem quendam in Scotiâ degere Mathematicum, illi quoque, propter istuc hinc navigandi commoditatem, atque eam, quæ inter hæc duo Regna contrahenda instabat, regalem affinitatem, copiam eiusdem libri facere volui. Sed brevibus dicendo id quod res est, inter omnes Italiæ, Germaniæ, Galliæ et Poloniæ Mathematicos, ad quos hic liber noster pervenit, nemo uspiam, quod sciam, repertus est, qui non ultro nostris ibidem comprehensis assertionibus haud gravatim acquieverit, nihilque his opponendum præsumpserit, utut ea quæ de Cometâ hoc traderem, ab hactenus acceptâ in scholis Peripateticorum sententiâ dissiderent; imo et plærique in Germaniâ, circa quorum scripta de hoc Cometâ Aristarchum libertate usus Philosophi|câ egeram, mihi postmodum in ijs, quæ in ipsorum prolatis redargueram, libere et lubenter subscripserunt, suaque errata inde agnoverunt, et literis hoc nomine ad me datis sponte retractarunt (prout volumen nostrum Epistolarum Astronomicarum sufficienter aliquando probabit) tantumque etiam abfuit, ut has meas in sua placita animadver|siones ægre tulerint, quin et gratias insuper, ob certiorem in veritatis semitam reductionem, mihi candide et ingenue egerint. Solus autem inventus est inter omnes hic Scotus, qui se nostris Antagonistam offerre attentavit, idque ab initio non malevolo aut arroganti (uti opinor) animo, sed placide et amice de his conferendi, veritatemque plenius eruendi et illustrandi causâ, quodque Aristoteleis dogmatibus supra modum (uti etiam apud alios in Scotia eruditos, et alibi quoque plus iusto usu venit) addictus esset. His enim nonnulla admodum adversantia in medium protuleram, et e ratis observationibus Geometrice demonstrâram: præsertim, quantum ad situm Cometarum attinet, quem ego omnino cœlestem esse probo: Stagirita vero ille, sub ☾ meteoron ex his fingens, posteritatem Philosophicam a veritatis scopo, ut et in plærisque alijs, hâc in parte perperam seduxit. Pulcre vero et apposite accidit, quod solummodo in hâc boreali mundi plagâ, imo sub eadem cum nostræ patriæ axis cœli inclinatione, hominem invenerim, adeoque in Regno huic patriæ illustri affinitate coniuncto, eruditum sane hunc, et in Mathematicis apprime versatum (alias enim quicquid sive is, sive alius adduxisset, ingenium non moraretur) qui se nostris opponere haud timido et degeneri animo ausus sit, quod et mihi vel his de causis minime ingratum accidit. Verum enimvero ne vel hic ipse, vel alij Peripateticorum dogmatum quasi iurati asseclæ existimarent, sibique et negotij huius ignaris persuaderent, ea, quæ de hoc Cometâ protulimus, esse ab illo tam validis argumentorum cuneis eversa, ut consistere amplius nequirent, operæprecium duxi, apologiam quandam eius ratiocinia et obiectiones luculenter diluentem eidem in Scotiam remittere, atque hanc etiam quibusdam in Germaniâ peritis Mathematum ex amicis nostris manuscriptam communicare, ut illi quoque de hâc inter nos amice motâ controversiâ sua interponerent iudicia, et, si fieri posset, litem hanc philosophicam dirimerent: sicque unâ ille haberet, quibus suæ oppugnationis infirmitatem, si vellet, cognosceret, atque a præceptore Aristotele frustra illum atque alios in devia abducere desciscens, ad veritatis tramitem (quoad fieri posset) revocaretur. Ex quo igitur docti varijs in locis Mathematici hoc apologeticum scriptum perspexissent, non saltem veritatem hîc a nobis validis et invictis rationibus propugnatam fassi sunt, sed et consultum, utileque iudicarunt, ut illud etiam publici iuris fieret, Cometici (ut sic loquar) negotij ulterius illustrandi, atque ab iniurijs Aristoteleis, eiusque fumositatibus, quibus obtenebratum erat, vindicandi purgandique caussâ. Quin et ipse (ut et hoc addam) postea plane obmutuit, nihilque ad nostras replicationes et dilutiones, utut semel atque iterum per literas hâc de re admonitus, interlapso iam ferme biennio, ex quo apologiam illam accepit, omnino respondit. Unde præsuppono illud Terentianum: Tacet,|consentire videtur. Quapropter acquiescendum et obtemperandum eruditorum in Germaniâ, |et quorundam etiam in hâc Daniâ nostrâ, consilio et adhortationi, satius existimavi, atque id, quicquid erat scripti Apologetici, excudendum concessi, sperans insuper me rem, quoad huius materiæ pleniorem explanationem, non infrugiferam hoc modo præstiturum; præsertim cum haud pauca in hâc ipsâ Apologiâ contineantur, quæ non saltem tractata a nobis libro superiore plenius illustrent, et evidentius confirment, sed et nonnulla etiam alia rem Cometicam in genere, adeoque ipsum negotium Astronomicum, præsertim quoad Hypothesium nostrarum aliqualem explicationem, et ab obiectionibus eiusdem Scoti vindicationem, attingentia expediant. Quæ singula harum artium studiosis nec ingrata nec inutilia futura mihi persuadeo. Quo vero illis occasio huius Apologetici scripti ex ipsiusmet Scoti ad me perscriptis obiectionibus, atque ab illo adductis ratiocinijs melius constare queat, opportunum censeo, ipsas eruditi huius Mathematici, hâc de re ad me datas literas, quatenus hoc negotium concernunt, verbotenus apponere, ipsique Apologiæ præmittere, unâ cum nostris ad ternas ipsius breviter respondentibus, cætera ipsi Apologiæ unâ illi transmissæ uberius replicanda committendo. Sic enim eius argumentationes cum nostris redargutionibus rectius conferri, atque ad veritatis lydium lapidem ab eruditis et iudicio valentibus promptius probari poterint. Addam quoque in fine, post absolutam Apologiam, quandam ex nostris epistolam, qua eum de dudum transmissâ Apologiâ admonui, atque ad responsionem, si quam in promptu haberet, adhortatus fui: utque perspiciant harum rerum gnari et cupidi, me nullum detrectasse in hoc Philosophico certamine virium, et haud imbellis huius (ut sic loquar) belli eventum. Siquidem id in rebus Astronomicis, quæ armis Geometriæ atque Arithmeticæ confidunt, non adeo anceps est, atque cum in Mundi huius tumultuariâ fabulâ, levibus sæpe et indignis de caussis, non absque plurimorum hominum pernicie et interitu (utinam saltem corporum et rei familiaris, non etiam unâ animarum) proh dolor geritur. Neque enim hoc Mathematicum certamen Fortunæ aleis, aut viribus corporeis, ullisve Stratagematis et dolis obnoxium est: sed rite provisum administratumque perpetuo invictam reportat Lauream. Veritas siquidem unica est, quemadmodum nullum datur in circulo punctum, quod centrum sit, nisi unicum, ideoque hoc inquisitum demonstratumque, cætera omnia devia et huic vim facientia non extimescit, nihilque inde afficitur. Utinam idem in reliquâ philosophiâ, totâque Physicâ, imo omnium potius, in divinorum Oraculorum expositrice Theologiâ, æque solide et indubitate præstaretur, certe plurimis immundi huius terrestris Mundi iurgijs ingratis, et periculosis dissensionibus liberaremur. Sed quo digredior? Relinquamus |alijs aliena: nos nostra agamus. Sequentem igitur Apologiam, optime et benevole Lector, ubi libuerit, attente perlege, expende, atque sine præiudicio dijudica, et vale.
|So bald wan die Capnurania auß ist, sollen dißen nachfolgende wordt mitt kleine antiquis gesetz werden.
Hoc insolens scriptum, quod Capnuranicum author vocat, suo modo in verbis nimium luxurians et superbiens ac futilitatem potius quam subtilitatem apud eos, qui rem ipsam medullitus introspicere atque enucleare norunt, assecutus, hanc inquam arrogantem Capnuraniam postquam idem Scotus Aristotelicus mihi in Daniam misisset tertio demum anno (uti iam antea innuimus) ab Apologia nostra candida mente et bona intentione ipsi communicata, ego inter alias graviores occupationes (eram enim revera tum, cum mihi tradebatur, multis negotijs non saltem consuetis sed ingratis quibusdam forensibus admodum distractus) quo minus |eandem serio et penitius introspicerem. Quare cum Hafniam ijsdem diebus ad Comitia mihi eundum foret diutius, quidam ex studiosis, qui mecum comitabantur, eandem secum sumptam in navi mihi prælegit. Postquam autem vel inde cognovissem, authorem eius multum differre ab eo candore et modestia, quibus prius, dum de hac eadem materia mecum per litteras ageret, usus erat, et cum scommatis et dicterijs arrogantibusque sophismatis supra modum scateret, et negotium hoc philosophicum licentia philosophica nimis abutendo indecenter et fastuose tractaret, constitui mecum nihil plane ipsi respondere, neque eius versuta argumenta, quod tamen quam facilimum erat, refutare. Animadvertebam enim eum non veritatis inquirendæ stabiliendæque caussa, sed ut ex contradictionibus eiuscemodi gloriolam |aliquam aucuparetur, talia tertio demum, uti dictum, anno parturijsse. Cum tamen paulo post eodem anno m. Augusto Cancellario regni Scotiæ, qui, quod Sereniss. regem suum unâ cum alijs illust. viris comitatus, me in insula Uraniburgica antea inviserat, ac ob id familiariter mihi notus erat, scribendum foret per legatos sereniss. regis nostri in Scotiam abientes, oblata commoda oportunitate, non potui intermittere, quin de hac Scoti illius præsumptuosa φιλαυτίᾳ atque in me iniurioso scripto iure merito conquererer, præsertim cum et antea eidem mag. Cancellario ipsum diligentibus verbis et benevolo animo commendassem. Quoniam vero idem meus Antagonista et has litteras præfracto animo cavillatus est, postquam earum compos est redditus, et omnia ferme in ijs contenta |obtusis subterfugijs eludere conatus est, lubet eandem hîc subiungere, postea quid Scotus ille responderit, intermixtis tamen prius alijs huc facientibus, visuri.
|Verum quia idem Cancellarius suis ad me datis litteris occasionem dedit, ut ipsi responderem, quemadmodum ex frontispicio earum liquet, non inconveniens duxi, si prius ipsius litteras hîc apponerem, postea meas ea, de quibus dixi, maiori ex parte attingentes additurus. Sequitur Exemplum Litterarum amplis. Cancellarij Scotici D. Joh. Metellani ad Tychonem Brahe.