ANNO proxime elapso 1585, Octobris Die 18, inter Horam 9 et 10 vespertinam, cum Sidera, more consueto, hîc Vraniburgi obseruaremus, animaduersa est diuersa quædam ab ijs,quæ Mundo coæua sunt, Sideribus, circa linum Piscis meridionalis apparere Stella, ex eorum genere, quas Crinitas Veteres appellarunt; cuius magnitudo Fixas primi honoris aliquantulum excedebat. Non tamen luminis claritate, et scintillantibus radijs, eas æmulabatur, sed tenebroso, subpallido, et obtuso lumine prædita erat, adeo vt nebuloso gyro Cancri, quem Præsepe vocant, quam similima appareret. Fuit etiam vndiquaque rotunda, compactior quidem et lucidior aliquantulum in sui meditullio, sed circa extremitates rarior, atque obscurior: nullamque caudam in longum ab vlla sui parte, veluti alias vtplurimum in Cometis fieri solet, protendebat, siue quod reuera nulla sui parte oblongior fuerit, siue quod caudam illam, si quam forte habuerit, sursum a nobis auerterit; eo quod circa Solis oppositum, toto durationis tempore versaretur, in cuius contrarias partes, Cometarum caudas quam proxime extendi, crebra experientia compertum est. Fuit autem hæc crinita stella, prædicto tempore, quo hîc primo conspecta est, prope tertiam in nodo lini ♓ Australioris, distans ab |ea versus Polum, Gradu 1 Scrup. 13. Hinc successiue, iuxta signorum ordinem, progressa, Arietis constellationem pertransiuit, et inde versus Septentrionem Tauri Sidus accedens, inter Caput Algol et Pleiades, circa medium Nouembris, conspici desijt.
Vt vero huius Crinitæ Stellæ apparentiæ, per totam ipsius durationem, exactius innotescant, e quamplurimis ijsdemque minime fallacibus Obseruationibus, oportuna serenitate per Tychonica Instrumenta factis, seligemus ea præsertim loca, quæ tunc, cum non longe a Meridiano abesset, quam proxime habere licuit, obtinere visa est; hæcque ad singulas noctes, quibus conspici poterat, ordine recensebimus.
Die 18 Octobris, cuius sequente nocte hæc Crinita Stella primum hîc (vt dixi) conspecta est, fuit Hora a Meridie 11 M. 10 ipsius Longitudo in 19 G. 33 M. ♈, Latitudo 3 G. 28 M. Meridionalis. Ascensio vero Recta 19 G. 22 M. et Declinatio 4 G. 28 M. Bor.
Sequenti die non erat in nostro Horizonte serenum, verum Die 20 Hora PM. 11 M. 30 obseruata est eius Longitudo in 23 G. 41 M. ♈ cum Latitudine 1 G. 40 M. Meridionali. Et Ascensio Recta 22 G. 32 M. cum Declinatione 7 G. 40 M. Boreali.
|Die 21, rursus nostrum Hemisphærium erat nubibus obductum. Quare 22 die, cum serenitas commoda restitueretur, dimidia Hora ante mediam noctem Longitudo eius in 27 G. 27 M. ♈ visa est cum Latitudine Meridio|nali 0 G. 5 Minutorum cum semisse, et Ascensio Recta 25 G. 30 M. cum Declinatione 10 G. 31 M. Bor.
Deinde ab hoc die vsque in 4 Nouembris nulla fuit hîc constans serenitas, sed perpetuæ ferme obscuritates imbribus et tempestatibus refertæ siderum aspectum intercludebant, et si qua momentanea serenitas interea concederetur, Luna suo lumine crinitæ huius per se admodum tenuiter apparentis conspectum, quo minus instrumentis obseruaretur, offuscabat. Hoc itaque Die 4, restituta aliquali serenitate, H. 10 M. 30 P. M. deprehensa est Cometæ huius Longitudo in 13 G. 16 M. ♉ cum Latitudine Borea 6 G. 20 M., Ascensio vero Recta 38 G. 45 M. cum Declinatione 21 G. 54 M. Borea.
Die 5 Hora 11 M. 15 fuit eiusdem Longitudo in 14 G. 9 M. ♉ et Latitudo G. 6 M. 39 Bor. Ascensio Recta 39 G. 33 M. et Declinatio 22 G. 28 M.
Die 6 H. 11 M. 40 Longitudinem habuit in 14 G. 58 M. ♉, Latitudinem vero 6 G. 55 M. Boream, et Ascensionem Rectam 40 G. 17 M. cum Declinatione 22 G. 58 M. Borea.
Die 7 H. 8 M. 15 fuit ipsius Longitudo in 15 G. 36 M. ♉ cum Latitudine 7 G. 6 M. Sept. et Ascensio Recta 40 G. 53 M. et Declinatio 23 G. 21 Min. Sept.
Postea Die 9 Hora 9 M. 30 P. M. animaduersa est eius Longitudo in 17 G. 0 M. ♉ et Latitudo 7 G. 32 M. Bor. Ascensio Recta 42 G. 10 M. et Declinatio 24 G. 11 Min. Sept.
Die 12 H. 9 M. 20 P. M. fuit eiusdem Longitudo in 18 G. 47 |M. ♉, Latit. 8 G. M. 7 Sept. et Ascensio Recta 43 G. 51 M. cum Declinatione 25 G. 15 M. Bor.
Post hunc diem licet hæc crinita Stella adhuc triduum vsque in 15 Nouembris aliquatenus acutissime intuenti videretur, tamen adeo tenuis extitit, vt nullo instrumento foret obseruabilis. Nec post diem 15 amplius vspiam animaduersa est.
Ex his locis ad certa temporum momenta accurate obseruatis, per Triangulorum Sphæricorum rationes, demonstratur, Cometam hunc suo ductu descripsisse quidem portionem circuli in Sphæra maximi, qui tamen aliquantulum variabilem ad Ecclipticam et Æquatorem obtineret inclinationem, idque motu quodam ordinato et regulari. Nam die 18, quo primum nobis visus est, inclinabat eius ductus ad Ecclipticam P. 23 M. 17. Vltimo vero die, quo obseruabatur, videlicet 12 Nouembris, fuit eadem inclinatio ad Ecclipticam P. 21 M. 34. In hunc enim modum successiue decrescebat ad Ecclipticam inclinatio. Ad Æquatorem vero fuit Die 18 P. 45 cum semisse fere, quæ etiam pedetentim mi|nuebatur, ita vt die 12 Nouembris fuerit G. 44 Scrup. 17. Ex quibus colligitur, Cometam hunc descripsisse suo motu portionem circuli, ad Æquatorem quidem inclinantem per dimidium fere angulum rectum, ad Ecclipticam vero per anguli recti partem quasi quartam, quod consideratione dignum iudico.
Pertransiuit autem hic Cometæ ductus Æquatorem |circa finem 15 Gradus ab intersectione verna, Ecclipticam vero in 27 G. 38 M. ♈, idque D. 22 Octobris Horis elapsis a Meridie 14 Minutis 40.
Colligitur insuper ex antecedentibus Obseruationibus, Cometam in eo arcu circuli maximi, quem motu suo proprio designauit, ab initio celerius, in fine vero tardius processisse, idque ea ratione, vt post mediam noctem diej 18 Octobris habuerit in hoc arcu proprio, motum diurnum 2 Graduum 17 M. Die 20 Graduum 2 M. 5. Die 22 G. 1 M. 55. Atque ita successiue inhibebat cursum suum, donec is inter 4 et 5 Nouemb. 54. inter 5 et 6 Nouembris 50 Scrupulorum fuerit. Circa vltimum vero tempus, quo a nobis obseruatus est, videlicet Die 12 Nouembris, motum diurnum saltem 34 Min. obtinuit. Apparet itaque hunc Cometam non irregulariter, sed motu ordinario et proportionali, cursum suum pedetentim retardasse.
De Parallaxibus huius Crinitæ, e quibus ipsius a Terra distantia colligitur, quia res hæc, cum non breuibus absoluatur, plene hîc tractari nequit, id saltem hoc loco indicabo, eas admodum fuisse exiguas vixque perceptibiles, vt necessarium fuerit, Cometam hunc in altissimo æthere, idque non multum a Sphæra Solari remoto interuallo cursum suum absoluisse, nedum vt in suprema aëris regione longe infra Lunam agitaretur, velut Peripathetici, in omnibus Cometis haud aliter fieri posse, hactenus nobis persuadere conati sunt.
|Demonstrationem vero huius rei sufficientem, et nulli ambiguitati obnoxiam, obtinebimus, quando ea quæ Herus meus de toto hoc Cometarum negocio luculenter conscripsit, in Publicum prodierint. Illic enim e quamplurimis et minime fallacibus Obseruationibus, Geometrica certitudine conuincetur, non saltem hunc Cometam, sed eos etiam, qui præteritis annis conspecti sunt, nequaquam in Elementari Regione, sed in ipso Cœlo longe supra Lunarem Sphæram extitisse. Id vero ab ætherei Mundi Natura non adeo alienum esse, velut Aristotelici opinantur, Noua Stella, quæ Anno 72 circa Constellationem Cassiopeæ, in ipsa Octaua Sphæra, supra omnium Planetarum Orbes, necessario constitit, euidentissime comprobauit. Sed non est huius loci de his copiosius tractare, siquidem, vt prius dixi, longe maioris sunt momenti, et pleniorem requirunt demonstrationem, quam quæ breuiter, leuique negocio, absoluatur. Quare in hunc modum sufficienter expositis ijs, quæ ad huius Cometæ motum toto eo tempore, quo nobis |conspiciebatur, pertinent, ad Astrologicum de ipsius Effectibus Judicium, quatenus huius Artis beneficio nonnulla probabiliter in his coniectare licet, progrediemur.
QUÆ de Phænomenis huius ascititiæ Stellæ hactenus exposuimus, ea, et Obseruationibus, per Instrumenta minime fallacia diligenter habitis, et Fixarum, quarum in dimensionibus vsus erat, adamussim restitutis locis, et per Triangulorum Sphæricorum rationes scrupulose adinuentis Numeris, nulli ambiguitati obnoxia esse comprobantur. De Effectibus vero, quæ nunc subiungenda veniunt, non adeo firmis innituntur fundamentis, et Experientia (cui hoc loco standum esset) in ipsis mundo coæuis sideribus sæpenumero dubia et fallax existit, nedum in his rarissime apparentibus nouis generationibus. Quia vero maiori desiderio a quamplurimis expetuntur prædictiones, quam motuum ratio etiam hac in parte aliorum votis, quantum in me est, non sum defuturus. Probabiles itaque coniecturas de huius Cometæ significationibus generaliter indicabo, quas tamen nequaquam pro infallibili prænotione, quæ nullam euentuum frustrationem admittat, vendito. Licet vero absolutam certitudinem in his præuisionibus nulli mortalium patere existimem, non tamen cum quibusdam alias apprime eruditis viris sentio, qui vt Cometas omnis influentiæ expertes esse, plausibiliter obtinerent, superioribus annis suas quasdam opinabiles rationes publicarunt. Nullatenus enim verosimile est, tanta Cometarum corpora, quæ sæpenumero mole sua ipsa Terra |non multo minora existunt, interdum etiam eam adæquant vel nonnihil exuperant (velut in hac Crinita ab initio factum esse, Diameter visibilis ad ingentem distantiam collata comprobauit) tanquam otiosa quædam in Cœlo spectacula exhiberi, cum Deus et Natura ne in minimis quidem et Terrestribus rebus frustra aliquid agat. Nec obstat, quod Astrologorum in his vaticinia, sæpenumero frustrentur. Non enim eorum, qui Artem aliquam exercent, errata Arti fidem derogant, multoque abstrusior est Cometarum Natura et influentia, quam vt vllis humani ingenij viribus satis explorari queat. Nec semper mala, vt plerique existimant, ominantur, quin potius nonnulli ex illis, qui præsertim beneficarum Stellarum Naturæ assimilantur, salubritatem, fertilitatem et læta prosperaque omnia præsagiunt. Quapropter, cum non vbique in rebus tam absconditis, veritatis nucleum introspicere liceat, ingenij nostri imbecillitas potius culpanda, quam ostenta diuinitus hominum causa exhibita temere eleuanda.
|Verum vt ad rem propositam accedamus, in consideratione Effectuum huius Cometæ, has potissimum quæstiones, pro ingenij modulo, Astrologice discutiam. Primum quæ genera euentuum portendat. Deinde quibus regionibus et populis. Tandem quo tempore et quamdiu vires suas manifestabit.
QUÆ autem de generibus euentuum consideranda veniunt, abstrusiora ob id euadunt, quod nullum certum principium detur, a quo Iudicium hoc desumatur. Si enim primus Cometarum exortus, quo ad certum Cœli locum, vna cum reliquarum stellarum ad hunc configuratione et totius Sistematis Cœlestis positu certo nobis constaret, proculdubio de Effectibus eorum eo probabiliorem prædictionem assequeremur. Verum cum id vix vnquam concedatur, id quod proximum est, tentabimus, et partim ab ipsa forma, colore et aspectu huius Crinitæ, partim a commixtione et applicatione Planetarum, tum etiam a transitu per Signa Zodiaci, ipsius influentias indagare conabimur. Pro constitutione vero Cœli assignanda, quæ potissimas vires obtineat, assumam tempus Nouilunij, quod Cometæ apparitionem proxime sequebatur, Die 12 Octobris Horis a Meridie 11 ferme elapsis. Licet enim a nobis hæc Crinita Stella Die 18 Octobris, vt superius indicauimus, primum animaduersa est, eo quod in nostro Hemisphærio inde fere ab initio Octobris continuæ obscuritates Cœli et siderum conspectum interdicebant, nihilominus ab exemplari literarum Illustrissimi Principis Guilielmi Landtgrauij Hassiæ, ad Nobilissimum et Astrologiæ peramantem virum, Dominum Henricum Ranzouium de Bredenberg, Vicarium Regium in Holsatia perscriptarum, Hero meo transmisso, colligitur, per integrum decendium antea hunc Cometam a dicti Illustrissimi Principis Mathematico Christophoro Rothmanno obseruatum fuisse, |idque Die 8 Octobris circa Nonam vespertinam, loco ipsius tunc in 23 Gradu ♓ cum Latitudine Meridionali 14 Part. inuento, quod motui huius Crinitæ a nobis deprehenso, si is seruata incessus Analogia in eum vsque diem anticipetur, non est inconueniens; fieri etiam potuisse, vt paucis aliquot diebus adhuc prius effulserit, facile concesserim. Quapropter cum Cometæ huius locus, quem circa prima initia obtinuit, prope maximæ coniunctionis limites, quæ Anno 1583 vltimis diebus Aprilis in 21 G. ♓ contigit, admodum partiliter coincidat, verosimilimum est eum coniunctionis huius præ ceteris magnæ, magnos etiam Effectus, qui proximis annis instant, maturare, eorundemque quasi Prodromum quendam exstitere. Quantum vero ad ipsius proprias signi|ficationes attinet, quas ex ipsa forma et luminis atque coloris habitudine colligere licet, siquidem hæc erat obscura, subliuida, nebulosa et inamœna, plurimumque a benignarum Stellarum claro et radiante lumine diuersa, portenduntur, ex aëris et aliorum elementorum infectione, morbi varij et atroces, populariter serpentes, inprimis vero pestifera lues late grassans et quamplurimos mortalium sua contagione absorbens. Id quod Nebulosarum Stellarum naturæ, præsertim gyri illius Cancri, quem Præsepe vocant, cui hic Cometa admodum similis extitit, proprium esse Ptolomæus quodammodo astipulari videtur, cum has ipsas in Cancri pectore obscuras Stellas pestiferas, suffocantes et Terras quatientes, caliginemque offundentes, nuncupat.
|Documentum eius rei, nimis certo euentu, præbuit coniunctio magna, quæ anno 1563 in vltimis gradibus ♋ prope huius Asterismi nebulosum gyrum, cui Cometa assimilabatur, contigit, quam vniuersalis pestis per totam Europam, innumerabilia hominum millia interimens, proximis aliquot annis subsecuta est. Portendit insuper obscuram, nubilam et inamœnam aëris constitutionem, plurimis nebulis et humiditatibus densisque nubibus et ventis vehementibus, crebrisque tempestatibus refertam. Inundationes quoque et Terræmotus in quibusdam locis suscitat. In rebus vero mundanis, fraudulenta et occulta consilia, proditiones et rebelliones crebras. Hinc multorum strages, ingentesque calamitates subsecuturas minatur. Hanc vero infaustam et maleuolum Crinitæ significationem plurimum corroborat Saturni Stella, admodum infeliciter posita in ♈ suo casu, simulque retrograda et occidentalis, cui Cometa statim post primam apparitionem corporaliter applicuit, vtroque Meridionalem Latitudinem obtinente, ipso tamen Saturno supra Cometam eleuato, et quod plurimum vehementiæ in nocendo addit, ambo circa apicem Medij Cœli in Nouilunio proxime sequente per mutuam applicationem iungebantur, velut adiuncta figura indicat.
Patet itaque quod Cometa hic cum Saturni Sidere magnam habuerit conspirationem, cui etiam ipsa forma et colore suo plumbeo assimilabatur, ideoque ipsius Effectus Sa|turni male dispositi naturam potissimum æmulabuntur. Quapropter præter morbos Epidemicos passim sæuientes, Cronicas etiam ægritudines late suscitabit, vt Quartanas diuturnas, Apoplexias, Epilepsias, Paralyses, Marcores, Catarrhos periculosos, morbosque Melancholicos, et |e splene atraque bile originem ducentes, idque potissimum in ijs corporibus, quæ his affectionibus præ cæteris obnoxia existunt. Rebus etiam e Terra nascentibus et victui hominum cæterorumque animantium necessarijs hic Saturninus Cometa non exiguum detrimentum minatur, vnde annonæ caritas et fames in multorum perniciem late sæuient, eruntque inter homines luctus, terrores et magnæ angustiæ crebraque exilia et persecutiones multiplices. Quia vero hic Cometa sub signo ♓ exortus est in □ Iouis in suo detrimento retrogradi, Religionis et mutationis legum causa, grauiores adhuc tumultus et clades, quam priora tempora tulerunt, minitari videtur, præsertim cum non longe ab Æquinoctij puncto inciderit, quod teste Ptolomæo Sacrorum significationem habet. Plebis insuper calamitosum statum et Seditiones inauspicatas e Dodecatemorij Piscium natura non |obscure portendit. Cumque hic Signiferi locus, in quo Cometa incœpit, Triplicitati Aqueæ deputetur, copiosas et intempestiuas Humiditates aliquandiu excitabit, quas tamen ob festinum in Arietem, qui de Trigono Igneo est, transitum, non minus immoderato colore et siccitate vicissim compensabit. Varia simul in Aëre prodigia et Meteora insolita apparebunt. Nauigationes etiam et maritimæ negociationes periculosæ erunt, crebraque audientur naufragia, ob tempestatum increbrescentem vehementiam; quod a Cometæ huius influxu non alienum esse, dum is adhuc existeret, euidenter patuit. Siquidem circa 26 diem Octobris cum Luna Ætherei et Elementaris Mundi internuncia a Saturno defluens ipsi Cometæ applicaret, tanta in nostris Oris Ventorum Tempestas inualuit, flante intensissime Noto et Libanoto, quantam aliquot annis præcedentibus, nemo nostratium meminit: quæ etiam non exigua damna Terra marique dedit. Veluti alias quoque perdurante hoc Cometa Ventorum impetuosi flatus solito crebriores et turbulentiores extiterunt. Præterea licet hic Cometa Saturni naturam proprie et principaliter referebat, cum Marte tamen non minimam simul analogiam obtinuit, eo quod tempore Nouilunij eius apparitionem proxime sequentis in 7 Gradu ♈ (sub cuius etiam Signi vltimis partibus Ecclipticam pertransiuit) versaretur, ipso Marte et Cometæ et Saturni locum disponente. Erunt itaque Effectus ipsius a Martijs etiam significatis non admodum alieni, et morbis Cronicis de qui|bus supra dixi, acutos eque cholera flaua efferuescentes, intermiscebunt. Inprimis vero hostiles inimicitiæ et bellici furores, non sine multorum cæde et sanguine, late sæuient, in quibus tamen plura dolo, occultis technis, insidiis et proditionibus, quam aperto Marte, peragentur. Externi etiam alicuius hostis aduentus portendi videtur, qui a Meridionalibus Terræ partibus progrediens, Borealiores infestabit. Plurimorum itaque Hominum interitus, non solum peste et morborum variis generibus (prout superius indi|caui) sed etiam bello et hostilibus incursionibus ab hoc Cometa præsignificantur. Quod etiam situs ipsius in Octaua domo, eo tempore, quo Eclipticam pertransiuit, plurimum confirmat. Hunc enim Cœli locum mortiferam et luctuosam habere denunciationem, Astrologi consentiunt.
|Ad Regiones vero et populos quod attinet, quibus decreta huius Cometæ portenduntur, inprimis cum Piscibus et Ariete mutuam analogiam obtinentes designantur. Quæ vero loca Terrestria his Signis conueniant, non facile est certo affirmare, siquidem quæ hoc in negocio communiter ab Astrologis recensentur, nulla euidenti Experientia fidem |mereantur. Tribuit quidem Ptolomæus Piscibus loca quædam Turcico Imperio nunc subiecta, et recentiores addunt Calabriam, Lusitaniam atque Hiberniam, Arieti vero Britanniam, Germaniam, Vngariam et Galliæ partem idem Ptolomæus deputat, quibus Neoterici Poloniam minorem, Burgundiæ Ducatum, Silesiam et Sueuiam adiungunt. Sed his parum certitudinis subesse suspicor. Mea equidem sententia Effectus huius Cometæ in eo præsertim Terræ tractu vigebunt, qui ipsum tempore Nouilunij proxime sequentis in cardine Medij Cœli vna cum Saturno angularem et eleuatum habuerunt, id quod in præcipua et potissima parte totius Europæ contigit, a longitudine locorum 15 partium et præsertim versus meridiem vique in longitudinem partium 40 quam proxime, sub quo Terræ spacio Hispania, Italia, Gallia, Anglia, Germania, Dania, Noruegia et Suecia comprehenduntur. Sed inprimis videntur indicari Italia, Germania et Anglia, eo quod in Italia et Germania Cometa quam proxime apici Medij Cœli accessit, et Germania insuper veluti et Anglia signo Arietis, quod Cometa pertransiuit, attribuuntur. Præterea veluti is |in Meridionali Cœli parte incepit et successiue versus Boream et Ortum progressus est, sic etiam virus suum in Australioribus et Occidentalioribus Europæ locis inchoabit, paulatimque versus Septentrionem et Ortum disseminabit.
|Inter homines præ cæteris obnoxij erunt publicis calamitatibus, qui consensum aliquem peculiarem et proprium obtinent cum generali significatione Planetarum et signorum, quorum naturæ Cometa conspirabat, id quod colligi potest e superioribus, vbi de genere euentuum agebatur. Nimis enim perplexum foret omnia particulatim hoc loco enucleare.
|De tempore euentuum restat vltima consideratio, quæ licet ab Astrologis non sufficienter declarata sit, vero simile tamen videtur initium eorum futurum in vere huius anni 1586, quando in Martio et Aprili non solum Sol sed cæteri omnes Planetæ, excepto solo Ioue, signa ♓ et ♈, in quibus Cometa versabatur, pertranseunt, velut situs etiam Cometæ in opposito Solis ad dimidium ferme annum Effectus differri innuebat.
Durationem vero eorundem ad minimum integro anno futuram, inde colligitur, quod Cometa hic paulo vltra vnam Lunæ reuolutionem perseuerauit, |at si pro singulis apparitionis diebus mensem in Effectuum tempore assumemus, vt quibusdam placet, in totum triennium producentur, quod tamen a tam exili et tenuiter apparente Cometa alienum esse arbitror. |Erunt autem ab initio in vere et æstate Effectus intensiores, qui deinde paulatim remittentes in autumno et hyeme subsequente languidiores reddentur.
Atque hæc de Cometæ huius Effectibus generaliter in medium prolata hoc loco sufficiant. Particularem in his prædictionem instituere, Astrologiæ metas excedit.