af Tycho Brahe (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
forrige næste

:2r|TYCHONI BRAHE OTTHONIDI, DOMINO DE KNUDSDORP, IUUENI DOCTO, ET VERE NOBILI, IOHANNES PRATENSIS, MEDICUS,
S. D.

CVM nvper relictis Domesticis Musis, et Pyronomicis tuis exercitijs, Hafniæ, apud nos esses, Tycho nobilissime: ac de communibus studijs, vltro citroque, qui mos noster est, conferremus: inter reliqua ingenij tui, quæ domi supprimis, monumenta, Diarium labentis huius Annj, singulari et erudita a te Methodo conscriptum, produxisti, mihique legendum communicasti. Quod quidem, vt perlustraui diligentius, summopere placuit, et mirifice me recreauit. Quapropter cepi diligenter te statim ad editionem cohortari: vt alijs quoque tam vtilis fæcundusque labor inseruiret. Videbam enim, plurima ibi contineri, quæ, si publicarentur, plurimum lucis rebus Astronomicis adderent: multa, in Arte, hactenus dubia parumque firma, corrigerent: multos denique communium Astrologorum receptos ignotosque errores detegeret. Nam, præterquam quod lectissimorum Artificum decreta sequutus, quæ in ijs difficilia paucisque euoluta sunt, Exemplis illustribus declaras, et tanquam occlusum Silenum, intus, conspicienda proponis: etiam proprias, in vtraque Astrologia Obseruationes, certas illas quidem, et magno, a te, tot inauditorum Organorum fabricatione, tot improbis laboribus, tot vigilatarum noctium tædio redemtas, proponis. Verum ad editionem te suadenti, et tum temporis, et aliquoties etiam postea, parum obsecundans fuisti: causas quasdam adducens, quæ tibj quidem satisfacere poterant: mihi vero, tantum abest quod satisfecerint, vt etiam in proposito meo plus me confirmarint. Etenim, quod hasce tuas pagellas (tuis enim verbis vtor) non eum in finem, vt orbi ederentur, conscripsisse te respondes; sed rudiores esse tantum, et extemporaneas, tuarum, ijs de rebus meditationum, delineationes, tibi reseruandas, neque ideo dignas publice legi: facit id quidem, mi Tycho, modestus ille animus; qui, quanto, pulcherrimarum et sublimium rerum :2v|scientia, sublimiorem se fecit: tanto quoque, sese humiliorem gerit. Signum certe, docti, et vere excelsi Animi. Veruntamen, non ita semper, nobismet, de nobis ipsis, credere debemus: vt rectis Amicorum iudicijs fidem derogare videamur. Atqui, ne me, Amore tui obcæcatum, minus recte iudicare existimes: quæso, tot excellentium doctrina virorum senI.7|tentiam specta, quorum et iudicium audiuisti sæpius, et precibus es ad editionem sollicitatus. Quin, nec tibi soli conscripta esse illa concedes; si, et finem laborum tuorum, et ius, quod sibi Respub. literaria, in tuos, eruditorumque omnium sudores, sibi vendicat, consideraueris. Quos tu, e Naturæ fontibus, in te, deriuasti fontes quasi secundarios, eorum, te riuulos, in alios deducere, æquum est, saluis Dominij Legibus. Opulenta mater, Natura est, larga, filios genuinos, hæreditate donans: inexhausti Abyssus, e quibus, quo plus hauseris, et in alios congeneres deriuaueris, hoc te fæcundiore Radio tingent. Quod vero extemporaneas recensque natas delineationes esse dicis; noui id quidem, et certo nouj: vtpote, qui sedulam tuam, in alijs quoque Naturæ Mysterijs euoluendis, tum præcipue, in Spagyrica Cabala, diligentiam, Vnus e paucis cognoscam. Nihilominus, si, quæ extemporanea, maturus effundit Animus, non possunt non esse matura. Neque enim prolixius digesta, felicius quoque semper proueniunt. Diuersa Prodeuntium sors: alia, Temporum tardis Reuolutionibus maturantur: alia, eorundem quasi Legibus exemta, impetus habent et Resolutiones momentaneas: quæ, si fermentantur diutius, nouis sæpe ac peregrinis implicata Ascendentibus, in Transplantationem minus felicem, degenerant. Quæ cum ita sint, vir nobilissime, non desinam, quod verbis antea coram, idipsum, nunc quoque, absens, a te, scripto efflagitare. Patere itaque, mi Tycho, patere: et , quæ ego sancte volo, ea, ne tu nolis velle, etiam atque etiam rogo. Verum, quod si, totum opusculum, quod in iustam excreuit magnitudinem, edi, certas ob causas, non permittis: saltem hoc contendam, vt, quas Diario addidisti de noua hac et admirabili ad Cassiopeiam STELLA (quæ nunc, tot tantosque fatigat et Genios et Ingenia) doctissimas et vere Mathematicas consideratione, in lucem prodire sinas. Eas enim præcipue votis a te expectant omnes: et , vt expectent, solida rerum Mathematicarum Scientia, qua te excellere inter paucos Artifices sciunt, adducit. Quoniam, vt insolita et admirabilis plane, Iubaris istius generatio est; nec vulgarium Philoso3r|phorum Decretis consona: ita quoque, non Vulgarem sui Obseruatorem Dimensoremque postulat. Eius quidem argumenti, aliorum quorundam Schedulas aliunde nobis allatas, videre contigit (quas ad te mitto) sed qua Obseruationum Methodo, quo Demonstrationum robore, rem tantam aggressi, illi viderint. Ne igitur, hac in parte, cupidæ hominum expectationi desis, amice oro. Ex noua hac face, Ingenij tui accensam facem, errantibus alijs prælucere sinito, et Demonstrationum Luce, Opinantibus Animis, Sacer illabere. Porro, huic, de noua hac stella Tractatuj, Epistolam tuam in Diarium (si hoc, vt dixi, totum, edi non permiseris) adiungi velim: in qua, doctissime, totius Diarij artificium Methodumque illam singularem, explicas. Etenim, I.8|hoc mihi persuadeo, ex sola illa Præfatione, plus commodi Astronomiæ studiosis accessurum, quam ex prolixis multorum Commentarijs. Quoniam, præter ea, quæ nunc dixi, attingis quoque ibi, præcipua in Astrologicis Capita. Qualia sunt, quæ de Octogonica cœlestium Domorum partitione, a reliquis, etiam cœli, et circulorum diuisione, diuersa, adfers: de horis Zodiaci inæqualibus: de Lunæ Mansionibus (in quibus duobus, bona pars Ægiptiacæ Scientiæ pendet) de secreto illo Directionum Horoscopi lunarium configurationum modo. Quæ quidem Directionum leges, Astrorum, in omnibus Elementis, silentes Periodos, fructuumque Resolutiones, germinationes, Exaltationes, Anticipationes, Retardationes, et reliquas Temporum Transplantationes metiuntur. Hæ, si rectius Metheorologis cognitæ essent, equidem, certiores haberemus Astrorum effectus: nec instabilitatem Materiæ (quæ tamen, suo illecta sydere, pulchre illi, statim harmonica est, et sponte sequax) immerito toties incusaremus: neque tam crebro, Artificum delinquentium errata, Artis pulchritudinem deformarent. Harum et similium rerum, cum abs te, in Prefatione illa, fundamenta sparsim inserantur: vellem, tanta vtilitate, Astrologiæ Candidatos non priuarj. Quibus, et hoc, beneficij loco, a te donarj vellem, vt illam, Eclipseos lunaris annj huius labentis, pragmatiam, quam, et ex Alphonsino, et Coperniano calculo, tum propria motuum Obseruatione, ita exstruxistj, vt Paradigmatis absoluti loco esse possit, vna cum tua in Vraniam Elegia, præcedentibus omnibus quasi coronidem Musicam impositura, superiorum quoque comitem esse patereris.

Habes nunc, mi Tycho, quodnam petitionis meæ caput sit: quid, 3v|hac a te Epistola efflagitem. Quæ, si honesta sunt: si Reipub. vtilia: si ab omnibus bonis, mecum, expetita: debebis vtique, Amici desiderio et expectationi satisfacere: et quæ Reipub. Astronomicæ a te debentur studiorum primitias, lubens offerre. Quod quidem vt facias inprimis, Amicitia nostra poscit: Genius admonet: Vrania mandat: Mercurius (si renuis) Caducei tibi posthac vsuram denegat.

Vale, et nobilissimum virum Dominum Stenonem Bilde, Auunculum tuum, doctissimum illum, in hoc Aquilone, Musarum, omniumque liberalium inuentionum Fautorem, meis verbis officiose saluta.