af Tycho Brahe (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
forrige næste

:4r|IOHANNI PRATENSI, DOCTORI MEDICO, AMICO OPTIMO, TYCHO BRAHE OTTHONIDES,
S. D.

RECEPI literas tvas, clarissime Doctor Iohannes, amicorum optime: in quibus, id, quod tu, vnâ cum alijs viris doctis, amicis nostris, toties, Hafniæ coram postulasti, nunc denuo, scriptis, absens non cessas efflagitare: vt nimirum, Diarium illud Astrologicum et Metheorologicum, a me circa elapsæ hyemis initia elaboratum, nunc demum typis mandari et publice edi, amplius non recusem. Multas, vt in tuam descendam sententiam, et eas quidem iustas, nec facile aspernendas, adducis rationes; verum, cum meo me pede metior, id quod sæpius tibi et alijs hæc eadem a me postulantibus respondi, non possum non adhuc respondere: me, non statuere, id scriptum, ea diligentia absolutum, et ad eam maturitatem deductum: vt dignum sit in lucem prodire, ac manibus teri doctorum. Nec enim, eum in finem iste labor a me susceptus est, vt publice edi velim; sed saltem, meipsum et domesticos amicos, hac qualicumque dierum Astrologia et Metheorologica descriptione, oblectandi gratia. Nam, et Adrianum Imperatorem, sibi quotannis prognostica ex astris conscribere, non erubuisse legimus. At, si in publicum emittere decreuissem, maiorem sane in eo conficiendo adhibuissem diligentiam: et multa, quæ passim desiderantur, ac silentio, ob festinationem præterita sunt, suis numeris absoluissem: multa, oscitanter et currentj calamo inserta, deliberatius expendissem. Non enim, vt verum fatear, mihi ipsi in omnibus satisfacio: nec facile erat, tot alijs negotijs, tum præsertim Spagiricis meis exercitijs occupato, quiddam perfectius, magisque enucleatum, pro ea temporis exigua occasione, in tam difficilj, et a paucis hactenus recte tractata materia, præstare. Sed his, tu, pro tuo illo, erga nos, singulari et beneuolo affectu, candide obuias: asserens, scriptum illud, etsi extemporaneum sit, et propter alias occupationes ad perfectam maturitatem non elaboratum: tamen eiusmodi esse, vt non sine fructu ab harum Artium studiosis legi possit: multaque in eo contine:4v|ri, quæ Astronomiæ Candidatis (si ederentur) ingrata non essent futura. Ista potius, beneuolo tuo et sincero animo, quo omnia candide interpretaris, et propenso, erga nos, nostraque studia, fauori, tribuo; quam, quod reuera agnoscam, tale aliquid, a nobis, ea in re præstitum esse. At demus, non sine fructu aliI.10|quo, ab Astronomiæ studiosis legi, id qualecumque est, posse: et nonnulla in eo continerj, quas ad Artis penitiorem inquisitionem vtiliter admonentur; proptereaque edi non recusarem: quï tamen, quæso, multiplices illæ Figurarum octogonicarum delineationes, in priori, vel Directionum intricatæ denotationes, in altera facie, assignatæ, arte impressoria exprimi facile poterint? vt nihil dicam de cœteris diuersimodis figuris et carachteribus, quibus tertia facies, luminarium exortus et occasus, coorientesque et cooccidentes fixas exprimit: aut quarta, reliquorum Planetarum cum Fixis per Horizontem transitum, eorundemque, tum inter se, tum quo ad fixa sydera, ipsamque Lunam, varias configurationes, ob oculos ponit. Quî, inquam, omnia illa, in Typographicum laborem facile cadunt? Sunt enim omnes figuræ de nouo sculpendæ, et carachteres ac numerj, pro varia, quam habent forma et quantitate, varie ordinandi: vt non exiguum temporis interuallum difflueret, antequam is labor absolui posset. Adde, quod hic labens annus, cui Diarium illud adaptauimus, dimidia fere sui parte iam absolutus est: vt si, nunc, tandem ederetur, omnem gratiam amisisse non immerito videatur. Has tu, vt opinor, animaduertens difficultates, si non totum Diarium concessero, saltem Epistolam dedicatoriam, qua illud opusculum vtriusque Astrologiæ cultoribus inscripsi, imprimi postulas. In illa enim asseris totam Diarij rationem explicatam esse, et plurima aliter proponi, quam hactenus receptæ tulerunt sententiæ. Fateor id quidem: et quæ in ipso Diario aliter a nobis elaborata sunt quam communiter fieri solet, illa præsertim, in hac Epistola latius declaraui: vsitata vero et vulgaria, aut obiter attigi, aut prorsus silentio præterij. Sed ipsa Diarij descriptio, ita cum hac Epistola coniuncta est: vt, si alterum demas, neutrum perfecte intelligi possit. Multa siquidem in Epistola, vel prætermissa, vel breuiter tacta, quæ in ipso Diario sponte sese offerunt: at, econuerso, multa, in hoc assignata, quæ sine Epistolæ declaratione a quouis facile non percipiuntur. Vides nunc, mi Pratensis, quanta me remorentur obstacula, quo minus votis tuis, in publicando Diario, facile assentirj possim.

::1r|De Stella vero, quæ superiori anno prope Cassiopeiam fulgere cœpit, quod expetis: vt si totum Diarium publicari non admiserim, saltem ea, quæ, de hac, a me conscripta sunt, ipsique Diario præfixa, in lucem prodire concedam: id enim votis omnium maximopere a me desiderari affirmas. Huic quidem petitionj facilius annuere possem, ni eadem prorsus ratio me retraheret, qua Diarij editionem iam antea excusabant. Ista etenim, quæ de hac stella, superiori Decembri exarauimus, non minus quam ipsum Diarium, sunt immatura, et festinanti calamo, obiter annotata; vt indigna mihi videantur publicari ac in Eruditorum manus venire. Neque enim, eam ob causam a me suscepta sunt, vt puI.11|blice edi, et a quibusue legi vellem: sed, cum hæc stella, in Nouembrj, superioris Annj, mihi solito more sidera lustranti, ex inopinato apparuisset: rej inaudita nouitate impulsus, cœpi eam organis Astronomicis demetirj (quemadmodum in cœterorum et vsitatorum siderum obseruatione, ab ineunte ætate diligentior fuj) partim, vt ea, quæ in hoc sidere per instrumenta deprehenderem, cœteris, a me factis Astrorum obseruationibus, adiungerem; partim, vt nonnulla, quæ ex obseruationibus concludi et demonstrari poterant, chartis mandata, Diario nostro præfigerem. Vtiliter enim, illud, qualicunque eius Stellæ descriptione, ornari posse iudicaui: cum ipsa etiam Stellæ apparitio, labentem hunc annum proxime antecesserit. Minime autem omnium decreui, ea (vt prius testatus sum) in lucem aliquando prodire: alias, integrum, per se, absque Diario, hac de Stella conscripsissem libellum: maioremque, in eo elaborando, sedulitatem adhibuissem: cum non dubitem, hoc inauditum Stellæ illius miraculum, multorum, per vniuersum orbem Doctorum virorum fatigare ingenia: et, si quæ, hac de re, a quoquam conscripta viderint, auide arripi, et pro vniuscuiusque captu varie dijudicari. Veruntamen si id quicquid est de hac noua Stella pagellarum mi Pratensis, tibi eiusmodi esse videatur, vt sine magna reprehensione publicari, ac ab eruditis legi possit; tuo arbitrio, vt imprimatur ac in lucem prodeat, concedo: ne nimium videar tuis petitionibus resistere; et plus, hic, amicitiæ nostræ detrahere, quam forte in ipso scripto desiderari possit. Vt autem, hac in re, nunc tandem tuæ assentiar petitioni, faciunt, non solum plurimæ et iustæ, quibus in literis tuis me vrges, adhortationes; sed, vt verum fatear, chartæ illæ, de hac Stella, e Germania, ad nos allatæ, quas mihi, nunc, vnâ inspiciendas ::1v|misisti, plurimum me eo impulerunt, vt nostras, de eadem, Obseruationes, et iudicium, publicare tibi nunc tandem concedam. Quæ enim hactenus, hac de re, a diuersis, in Germania conscripta accepimus; ea (saluo tamen vniuscuiusque honore) non satis suis numeris constare arbitror. Nam, vt de cœteris taceam, quod hanc Stellam inter Cometarum species referant, ac 12. saltem, vel, vt quibusdam placet, 15. ad summum, abesse a nobis, terræ semidiametris existiment, plurimum hallucinantur. Nos etenim, Obseruatione diligenti facta, deprehendimus eam, tam vertici quam Horizonti proximam, vnam eandemque, præcise, a Schedir Cassiopeiæ (cum qua, Stella hæc fere Meridianum transit) obtinere distantiam: vt in ipso scripto latius videre licet. Vnde, necessario, nullam habebit aspectus diuersitatem. Ideoque, non in elementari orbe, infra Lunam (vt illi putant) sed longe supra, in ipso cœlo, locum obtinere hanc Stellam, Mathematica certitudo postulat. Perfeci autem hanc Obseruationem, magno et exquisito instrumento, peculiari quadam ratione ita fabrefacto, vt Stellarum inI.12|tercapedines, eius beneficio, longe certius et exactius indagari possint, quam vel per Radium Astronomicum, vel aliud quoduis, huic officio, hactenus deputatum organum. Hæc enim omnia, ob varia impedimenta, præsertim anguli exquisite recti, paratu difficilem, vt aliquamdiu durare possit fabrefactionem, nobis semper suspecta fuêre. Neque enim ignoro, per altitudinem Stellæ maximam et minimam, data prius Poli altitudine, beneficio Quadrantis, idem præstari posse: facilius tamen, error hoc modo committitur: tum propter altitudinis polaris exquisitissimam et in ipso Minuto (vt hîc opus est) difficilem, peneque, ob varia requisita, impossibilem cognitionem: tum, quia temporis momentum, quo Stella ipsa Meridianum transit, et in minima ac maxima existit altitudine, adeo exquisite, vt opus est, vix certo dignoscitur. Adde, quod huic obseruationi, Quadrans miræ magnitudinis necessarius erit, qui sua capacitate non solum singula Minuta: sed etiam Scrupulorum aliquas partes continere possit: qualem ante triennium, prope Augustam Vindelicorum, in horto Pauli Hainzelij, viri Patricij, et eius Reipublicæ Consulis, Mathematicarum rerum amantissimi, extrui curauimus; cuius Semidiameter 14. cubitos exuperat.

Sed quo digredior? hac, inquam, ratione, certo deprehendi, hanc Stellam, longe vltra Sphæram Lunæ a nobis abesse: omnique, eius locum ::2r|carere, visus diuersitate: cum tamen, si 15 saltem remoueretur terræ semidiametris, vt illi sentiunt, in circulo Verticali, Horizonti vicina, paralaxin 3 Grad. plus 1/3 induxisset: sin vero 12. saltem (vt alij volunt) eandem, 4 partium cum 1/4 effecisset. Hæ vero tantæ differentiæ loci illius, a maxima altitudine in minimam, etiam sine instrumento, solis oculis, diligenter consideranti animaduerti poterant. O crassa ingenia. O cœcos cœli spectatores. Ex his insuper manifestum euadit, quam considerate et vere, hanc Stellam inter Cometas numerarint: si negetur ijs, in orbe elementari eam existere: cum, ipsa etiam forma, ab omnibus vlla ætate hactenus visis Cometis, longe differat; et veris ac genuinis Stellis sit quam simillima. Nam, quod quidam possibile extimauit, caudam eius sursum proijci, et solum illud rotundum caput nobis obiectum esse; tandemque futurum, vt caudam ad nos conspiciendam reclinet: is, non satis animaduertit ea, quæ a quibusdam veteribus, et nostro quoque æuo, diligentius a Clariss. Mathematicis Petro Apiano, ac Gemma Frisio, deprehensa sunt: caudam omnium Cometarum, semper directe in oppositam soli partem vergere: adeo quod nonnulli hinc dubitarint, an cauda illa, aliud quiddam sit, nec ne, quam refractio quædam radiorum Solarium, corpus Cometæ densiusculum penetrantium. At si aliquis contendat hanc Stellam esse ex peculiaribus illis Cometarum speciebus, cauda destitutis, quas Veteres, Crinitas appellarunt: vbi igitur crines, instar flammei orbis vndique æqualiter I.13|circumfusi? Si vero inter eas, quæ Rosæ dicuntur, vbi lata et ampla rotunditas, per se quidem fulgens, et ignea, a margine vero raros ac subobscuros diffundens radios? Hæc enim Stella, prorsus his omnibus caret; nullamque caudam vel in longum, vel in rotundum proijcit. Nisi quis, radios illos, qui ab initio, cum maior esset, apparebant, barbam vocare velit; eadem sane ratione et Sirium, Arcturum, Procyonem, Lyram, reliquasque insigniores Fixas, Cometarum nomine appellabimus: cum hæ, non minus scintillantes radios vndiquaque spargant. Quapropter, hanc Stellam longe differre a Cometis iudico; nec similem illi visam a temporibus Hypparchi hactenus existimo: vt vt nonnulli Cometarum exigui, et sine caudis interea apparuerint: nisi quis per obseruationes tunc temporis ab Artificibus factas, conuincet, eos, veris et genuinis Stellis simillimos fuisse, et non in elementari orbe, infra Lunam; sed in ipso cœlo, vt nos, in hac Stella demonstrauimus, constitisse. Nec id quidem, quod hæc ::2v|ipsa Stella, tam colore, quam magnitudine alteretur, necessario eam inter Cometarum species numerandam esse cogit. Imo vero, si successiue imminuta, tandem (quod Mense Septembri, vel ad summum, Octobri proximo, seruata decrescentiæ proportione, futurum auguror) conspici desinat: minus, miraculi loco ducam, quam si perpetuam in cœlo cum reliquis sideribus sedem sibi vendicet. Quæ enim post absolutam totius Vniuersitatis in Initio completionem, miraculose in Natura aliquando existunt; ea, vt etiam ante Vniuersitatis finitam Periodum, esse aliquando desinant, mihi apprime consentaneum videtur. Cûm itaque nostra, de hoc nouo sidere, sententia, plurimum differat ab ijs, quas in chartis illis e Germania ad vos allatis continentur, et nos, obseruationes nostras certo Demonstrationum robore fulciamus; nolui harum rerum auidos suo fraudare desiderio, tuisque et aliorum amicorum petitionibus diutius resistere: sed vt prius concessi, ita et nunc concedo; vt illud quicquid est de hac noua Stella libelli publicetur, ac typis, tuo arbitrio, mandetur. Mitto tibi itaque totum Diarij opusculum, ex quo partem illam, quæ de hac Stella tractat, excerpere poteris; ac Typographo vestro excudendam tradere. Nihil in ea mutaui, præterquam ea, quæ hactenus in ipsa Stella a prima apparitione, eoque tempore quo ista scripsi, mutata deprehendi: hæc breuiter in margine annotaui; vt debito, et signato loco, a Typographo cœteris interseri possint. Imo vero, si ne nunc quidem cessas Epistolam in Diarium dedicatoriam vnâ efflagitare, et hanc, aliquid vtilitatis, per se, etiamsi Diario priuetur, Lectori adferre posse existimas, non vsque adeo renuo, vt ipsa, Tractatui De Stella subiungatur. Eclipsis etiam Lunaris pragmatian, et iudicium de eius effectibus, admitto vt prioribus adiungas; vnaque extemporaneam illam in Vraniam Elegiam: vt tandem votis tuis in omnibus satisfiet. Sin vero, aliqua in I.14|his singulis reperiuntur, quæ non satis suis numeris absoluta sunt, et in reprehensionem ab eruditis, forte, venire possint: tu, non minus quam ego, culpam mereris, qui immaturos fœtus in lucem prodire cogis. Titulum vero libelli, tuo arbitrio ordinandum relinquo: id saltem expetens, vt nomen autoris, vel supprimas, vel per Anagrammatismon inuertas; modo tibi sic consultum videtur. Eo enim nunc peruersitatis degenerauit iudicium hominum, vt plerique ingens dedecus existiment, si quis nobili genere oriundus, aliquid in liberalibus et sublimioribus Scientijs audeat: præsertim vero in his, quæ præ reli::3r|quis Artibus non solum plebeculæ indoctæ, sed multis alias eruditis (excusante vtrosque ignorantia) exosæ et ridiculæ sunt. Quamuis (vt verum fatear) non multum morer horum insulsum iudicium. Quæ enim per se recta et honesta sunt, non possunt, ob ignari vulgi peruersum opinionem esse non recta et inhonesta.

Optassem autem quædam in his omnibus, quæ edi postulas, nunc tandem emendare, addere, minuere, transponere, et in meliorem formam redigere: sed plurimis nunc obruor negotijs, quo minus id præstare possim. Ab vna enim parte, domesticæ curæ, et alia quædam studia, quæ nunc præ manibus habeo; ab altera, nobilium et amicorum conuersatio, quibus non minimum temporis dispendij debetur, nos ita distrahunt, vt nihil in eo emendare aut restituere nunc vacet:

Et nos, ecce, alius labor haud inglorius vrget:
Sat Cœlo Musisque datum, sat Vesta tulisti,
Sat natale solum, et dulces rapuistis Amici:
Terra videnda etiam, restat nunc denique Terra,
Per varias obeunda vias, variosque recessus.
Nunc iuuat egregio quæ pulchra geruntur in Orbe
Cernere, et humano quæ passim inuenta labore,
Diuersosque Hominum late cognoscere mores.
Hoc iubet ille vigor iuuenili in pectore firmus,
Hoc iubet egregias Artes, et multa sciendi,
Multaque lustrandi nobis innata cupido.
Nec mea me Patria, nec me remorantur Amici.
Omne solum, Forti, Patria; et bene viuit vbique:
Omnis terra suos passim largitur Amicos.
Tandem tempus erit gelidam remeare sub Arcton,
Trita exempla sequi, Cyathis, Canibusque, Caballisque
Et fastu et luxu (quid enim, si talia desint
Denique Nobilitas poterit sensisse beatum)
Perdere cum reliquis reliquos inglorius Annos,
Me nisi, (vt opto) Deus, Fata ad meliora reseruet.

I.15|Sed tu, optime Pratensis, id tibi persuasum habeas, me, quæ me cunque feret tellus, quocunque sub axe, aspiciam tacito labentia sidera cœlo, semper tui memorem amantemque permansurum: neque enim corporum lo::3v|calis ista separatio, Animorum (qui a locorum miseris angustiis liberrimi sunt) coniunctionem diuellet. Etenim, quæ in Interiore illa et beatiore Natura radices egerunt; vt felicis illius sunt Æternitatis germina: ita quoque Exterioris huius et Postremæ Reipub. euanidis Legibus nequaquam sunt obnoxia. Et, quamuis corporeis hisce Elementis implicati, Sensibili oculorum radio, Locorum improbitate interpellati, alter alterum contingere nequeat: non tamen, ita penitus in arctum cogetur augusta illa Interioris Luminis maiestas; quin, quaquauersum, quo Pulchritudo et sacer Amor, illiciunt, libere permeet; perrennique Radiorum Emissione et Reflexione, correspondentem sibi et consimilem Naturam, tingat. Quinimo, quantumuis dissita nos habebunt terrarum spacia, eundem tamen Solem, Lunam, eademque sydera (quæ nostra est voluptas) iucunde simul intuebimur:

Et quia disiunctis, Radios coniungere in vnum
Non licet, et nosmet posse videre simul:
Iungemus radios radijs radiantis Olympi,
Quando micant claro, sydera clara, Polo.
Tunc ego, quam specto, figens mea lumina Cœlo,
Est quoque luminibus, Stella videnda, tuis.
Sic oculos pariter Cœlum coniunget in vnum;
Nostra licet iungj corpora Terra vetet.

Spero autem me, ante discessum, Hafniæ vobis affuturum: tu vero interea instiga Artifices, vt globus noster æneus optime inauretur; et exquisite, prout illis iniunxi, primi mobilis luminariumque contrarium cursum, quantum quidem fieri potest, æmuletur. Instrumentorum etiam cœterorum, apud suos Artifices, eam, quam illis demandaui, diuisionem et perfectionem vrge; vt omnia illa parata inueniam, vbi Hafniam ad vos venero. Interim tu, clarissime Domine Doctor, sanus vale: imo vero, Medicus cum sis, tute, fac vt sanus valeas. Saluta Amicos. Datæ Knusdorp die 5. maj, Anno 1573

::4r|::4v|